« 3 capella » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 117a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAPELLA03
3. CAPELLA, Ministeria ac vasa sacra, quæ Sacerdoti ad sacra peragenda necessaria sunt. Cum
enim asservarentur præter reliquias SS. in Capellis istis Palatinis, vasa, instrumenta,
ornamenta, ac cimelia Ecclesiastica majoris momenti, quæ Ministeria vulgo
appellabant, ea nomine collectivo, Capellæ nomine postmodum donata sunt. Eginhardus
in Vita Caroli M. :
Capella, id est, Ecclesiasticum ministerium, tam id quod ipse fecit, atque congregavit, quam quod ad eum ex paterna hæreditate pervenit, ut integrum esset, neque ulla divisione scinderetur, ordinavit. Si qua autem invenirentur aut vasa, aut libri, aut alia ornamenta, quæ liquido constaret eidem Capellæ ab eo collata non fuisse, hæc qui habere vellet, dato justæ æstimationis pretio, emeret et haberet.Adrevaldus de Mirac. S. Bened. cap. 41 :
Inter cætera, quæ huic loco contulit munifica, affluenti sua largitate, sacerdotale indumentum, quod ex Capella fratris sui Lotharii abstulerat, dum ex bello reverteretur Fontanetico, devotissime præbendo concessit. Nec non duo vasa aurea, etc.Leo Ost. lib. 2. Chron. Cas. cap. 101 :
Capella ejus, quam hinc tulerat, fidelibus viris commendata, quia Romano itinere regredi timebant, etc.Helgaudus in Vita Roberti Regis Franc. :
Capella autem hujus piissimi... Regis Roberti talis fuit : cappæ 18. bonæ optimæ, et bene paratæ, libri Evangeliorum aurei 2... phylacteria aurea 12. etc.Matth. Paris ann. 1242 :
Rex Angliæ Capellam suam, id est, omnia ornamenta Sacerdotalia pretiosissima, et multa alia... præter reliquias.Et ann. 1249 :
Transmisit ei Capellam suam pretiosissimam cum reliquiis charissimis.Eckeardus Jun. de Casib. S. Galli cap. 1 :
Disposuit adhuc vivens ad titulum S. Petri... Capellam, qua itinerans utebatur, cum reliquiis, et libris, et omnibus utensilibus sacris.Guibertus Abbas Gemblac. de Combustione ejusdem Monasterii anno 1137 :
Capella, id est, apparatus Missæ.Domnizo lib. 2. de Mathild. cap. 14 :
Infra :Capellam totam quam præbuerat pretiosam :Huic Domno digno Comitissa Mathildis, in ipsoTemplo confestim rapuit, plebs pessima fregit.
Gauterius Cancellarius de Bellis Antiochenis pag. 454. tradit, Saracenos post fusum Rogerium Antiochiæ Principem,Et Dominæ cunctam Capellam reddidit, ultraNon aliquid retinens.
Capellæ tentoria, auri et argenti, ornamentorumque principalium cupidine captos irrupisse. Necrologium S. Victoris Parisiensis de Ludov. VIII. Rege Fr. Kl. Augusti :
Ad honorem Ecclesiæ nostræ Capellam suam multas et pretiosas reliquias continentem in ipsa reposuit.Adde Alexandrum III. PP. Epist. 56. Stephanum Tornacensem Ep. 188. Bertholdum Constant. ann. 1086. Historiam Abbatiæ Condomensis tomo 13. Spicilegii Acheriani pag. 506. 507. etc. Vide Probat. Histor. Blesensis pag. 10. Mabill. in Elogio S. Odonis inter Acta SS. Benedict. sæc. 5. pag. 142. Marten. tom. 4. Anecdot. col. 318. Macerias Insulæ Barbaræ tom. 2. pag. 672.
◊ Vel hinc liquet in mundo capellæ, reliquias Sanctorum
annumerari. Sed et ipsis, quæ reliquias continere solent, phylacteriis, et capsulis
capellarum nomen inditum. Evodius lib. 1. de Mirac. S. Stephani :
Capella argentea, in qua erat reliquiarum portio.Inscriptio capsæ reliquiarum, quam Carolus Rex per Salomonem Monachum ad S. Gallum misit :
Exstat illa apud Eckeardum Jun. cap. 1. qui putatEn crucis atque piæ cum sanctis capsa Mariæ,Hanc Carolus summam delegit habere Capellam.
capsam illam solide auream, gemmis regaliter inclytam, reliquiis summis refertam, ita appellatam, quod in formam Capellæ creata esset.
P. , 1766.
◊ Reliquias Capellæ regiæ
in quatuor festis annualibus, quo rex ea celebraturus accedebat, intra tamen 34. leucarum
spatium, deferre tenebatur Domus Dei Paris. quamobrem centum quadrigas lignorum
percipiebat, ut discimus ex Lit. Caroli IV. ann. 1322. in Reg. 61. Chartoph. reg. ch.
254 : Notum facimus, ... quod cum inter nos... et magistrum, fratres ac sorores domus Dei Parisiensis,... quod præfati magister, fratres et sorores ex nunc singulis annis imperpetuum in quatuor festis annalibus teneantur cum quatuor equis et duobus famulis propriis, cum sumptibus regiis et expensis, Reliquias capellæ regiæ Parisiensis ducere seu deferre, vel duci aut deferri facere a civitate Paris. ad quemcumque locum, quo personam regiam in prædictis quatuor festis annalibus personaliter contigerit interesse, intra tamen triginta quatuor leucarum spatium a civitate prædicta et non ultra, quodque propter hoc... percipiant... ex nunc imperpetuum anno quolibet centum quadrigas lignorum... ni foresta nostra Cuisiæ, etc.
Capella etiam sæpe pro ipso integro caparum Ecclesiasticarum apparatu sumitur, id est,
capa, tunica, dalmatica, etc. Charta ann. 1231. apud Catellum in Hist. Occit. pag. 901 :
Est ibi quædam Capella panni violati, in qua habet tunicam, et infulam, atque capam... Item est ibi alia Capella deaurata, in qua habet tunicam, et dalmaticam, et infulam, atque capam.Ita ibi non semel.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Capella Completa suis omnibus paramentis unius coloris. Acta SS. Junii tom. 3. pag.
lxxii. in Legib. Palatin. Jac. II. Regis Majoric. : Et de lividis sericis cum paratura Completæ Capellæ,hoc est, cum pallio, retroaltari, retrotabulario, indumentis Presbyteri, Diaconi et Subdiaconi et tribus cappis.