« »
 
[]« 1 capitare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 135c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAPITARE1
1. CAPITARE. Alcuinus Poem. 203 :
Mens pia pascatur verbis cælestibus, illa
Et laus alma Deo tota Capitatur in aula.
Forte crepitetur. Crediderim Capitare idem esse apud Alcuinum, metaphorico tamen sensu, quod in Antiquit. Ambrosden. apud Kennetum. Hic auctor in Glossario ad calcem dictarum Antiquit. in voce Abuttare observat in veteribus agrorum descriptionibus Abuttare nonnunquam exprimi per Capitare, hoc est, terminare, Gall, Aboutir, se terminer, ut in Consuetud. Monast. de Bello fol. 241 :
Tenent octo acras juxta Goreswal Capitantes ad prædictam wallam versus Nordest. Madox
Formulare Anglicum pag. 155 :
Duæ acræ quæ Capitant super easdem. Capitare, Caput facere,
Joanni de Janua.