« »
 
[]« Caporalis » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 143a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAPORALIS
CAPORALIS, Ital. Caporale, Caput gubernator, præcipuus dux. Historia Cortusiorum lib. 7. cap. 20 :
Caporalis vero et ductor eorum erat D. Loderisius Vice-Comes.
Adde lib. 8. cap. 16. et Bullam Urbani V. PP. apud Wadding. ann. 1364. 12. Joan. Villaneus lib. 1. cap. 28 :
Roma fu Caporal regno di se medesima.
Idem lib. 2. cap. 1 :
Li maggiori e li piu possenti Caporali de la terra.
Passim apud hunc Scriptorem. Acta SS. Maii tom. 7. pag. 373. de S. Ferdinando Rege :
Eadem confirmavit præfatus Michael Sanchez,[] qui servit in exercitio Caporalis D. Joannis de Panduro, in possessione quam habet supradictus in Terrazana :
Quo in loco Papebrochius Caporalis reddit Opilio. Gallis Caporal, ut et Italis Caporale hodie Decurio est, cujus præcipuum fere munus excubias vigiliasque collocare ac deducere.
P. Carpentier, 1766.
Chron. Domin. de Gravina apud Murator. tom. 12. Scrip. Ital. col. 551 :
Plurimi utriusque partis Caporales et sequaces sunt nece pessima interemti.
Charta ann. 1361. ex schedis Pr. de Mazaugues :
Certos alios Caporales societatis Ispanorum guerram facientes in dicta Provincia, etc.
Pro Decurione apertius in Instr. ann. 1370. apud eumd. Murator. tom. 2. Antiq. Ital. med. ævi col. 535 :
Quilibet Caporalis lantiæ habeat et habere debeat equos tres bonos et sufficientes, et sit Caporalis armatus a capite usque ad pedes.
Provincialibus Capoulié proprie dicitur messorum ductor. Vide infra Caput guerræ.