« Caporalis » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 143a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAPORALIS
CAPORALIS, Ital. Caporale, Caput gubernator, præcipuus dux. Historia Cortusiorum lib.
7. cap. 20 :
Caporalis vero et ductor eorum erat D. Loderisius Vice-Comes.Adde lib. 8. cap. 16. et Bullam Urbani V. PP. apud Wadding. ann. 1364. 12. Joan. Villaneus lib. 1. cap. 28 :
Roma fu Caporal regno di se medesima.Idem lib. 2. cap. 1 :
Li maggiori e li piu possenti Caporali de la terra.Passim apud hunc Scriptorem. Acta SS. Maii tom. 7. pag. 373. de S. Ferdinando Rege :
Eadem confirmavit præfatus Michael Sanchez, qui servit in exercitio Caporalis D. Joannis de Panduro, in possessione quam habet supradictus in Terrazana :Quo in loco Papebrochius Caporalis reddit Opilio. Gallis Caporal, ut et Italis Caporale hodie Decurio est, cujus præcipuum fere munus excubias vigiliasque collocare ac deducere.
P. , 1766.
◊ Chron. Domin. de Gravina
apud Murator. tom. 12. Scrip. Ital. col. 551 : Plurimi utriusque partis Caporales et sequaces sunt nece pessima interemti.Charta ann. 1361. ex schedis Pr. de Mazaugues :
Certos alios Caporales societatis Ispanorum guerram facientes in dicta Provincia, etc.Pro Decurione apertius in Instr. ann. 1370. apud eumd. Murator. tom. 2. Antiq. Ital. med. ævi col. 535 :
Quilibet Caporalis lantiæ habeat et habere debeat equos tres bonos et sufficientes, et sit Caporalis armatus a capite usque ad pedes.Provincialibus Capoulié proprie dicitur messorum ductor. Vide infra Caput guerræ.