« »
 
[]« 1 capsa » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 144c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAPSA1
1. CAPSA, Arca, theca, cista, ubi aliquid reponitur. Papias : Capsa dicta, quod capiat in se atque servet aliquid. Ex Græc. ϰάμψα. Gall. Chasse. Proprie vero est arca in qua reconduntur Sanctorum Reliquiæ. Jo. de Garlandia in Synonymis :
Dic arcas, thecas, cistas, vel scrinia, Capsas.
Capsula, capsella, de capsa diminuuntur.
Hugo Flaviniacensis in Chronico pag. 270 :
Mitto autem vobis Capsam argenteam Sepulcri Salvatoris et S. Jacobi Reliquias continentem.
Chronic. Fontanell. cap. 8 :
Capsam auro et gemmis decoratam continentem pignora diversorum Sanctorum.
Edictum Odonis Archiep. Rotomag. de Reliquiis S. Eligii ann. 1260 :
Canonici autem, seu Decanus et Capitulum circa immutationem Capsæ, vel translationem contentorum in ea... nihil audeant attemptare.
Guntherus lib. 3. Ligur. :
  .... Capsasque piorum
Custodes cinerum, prælata thure vaporum.
Anscharius Archiep. in Vita S. Willehadi inter Acta SS. Benedict. sec. 3. part. 2. pag. 406 :
Verum B. vir ipso in tempore Capsam cum sanctis Reliquiis in collo suspensam habebat, cumque ictus ferientis super collum ejus decideret, corrigiam quidem Capsæ præcidit, ipsum vero in nullo penitus vulnerare potuit.
In hunc locum Mabillonius ait :
Phylac-« teria vocant antiqui Reliquiarium e « collo dependens ; quanquam etiam « Capsa et Chrismarium eodem sensu « leguntur in Vita S. Wilfridi Episcopi « ad ann. 709.
Adde Odoranni Chr. pag. 640. Joan. Sarisberiens. Epist. 13. Occurrit passim. Le Roman de Turpin :
Li Casse ou li saintuaire ert, rendi si grant odor, que il sembla à tous que Paradis [] fut ouvers.
Vide Campsa. Ejusmodi vero capsarum ad sanctas Reliquias recondendas, benedictiones habentur in Ordine Romano.
Capsæ Evangeliorum, Opercula. Gesta Regum Franc. cap. 23. et Ado Viennensis in Chron. :
Viginti Capsas Evangeliorum ex auro purissimo gemmario opere cælatas, etc.
Chronicon Centul. Hariulfi lib. 3. cap. 3 :
Evangelium auro scriptum unum, cum Capsa argentea gemmis et lapidibus fabricata. Aliæ Capsæ Evangeliorum duæ ex auro et argento paratæ.
Vide Textus.
Capsa. Concil. Arausic. I. cap. 17 :
Cum Capsa et calix offerendus est, et admixtione Eucharistiæ consecrandus.
Canonis titulus est :
Ut in unum propositio sacramenti consecretur.
P. Carpentier, 1766.
Capsa, Pyxis, in qua sacra Eucharistia asservatur. Stat. Mss. eccl. S. Laurent. Rom. :
Ordinarunt quod de xv. in xv. diebus sacratissimum Corpus Christi renovetur, et Capsa seu vas in quo reponitur, super calicem bene mundetur.
Capsa Navis, Ima pars navis. Acta SS. Martyrum Africanor. apud Baron. ann. 302. n. 123.
Ascendit navim cum vinculis magnis, et fuit in Capsa Navis diebus quatuor.
Alii Codd. Caseale habent, ut monet idem Baronius.
Capsarium, Capsarum, in quibus recondebantur Sanctorum reliquiæ, theca. Testamentum Perpetui Episcopi Turonensis :
Tibi... Eufronio thecam ex argento de reliquiis Sanctorum do, lego. Illam intelligo quam deferre solebam : nam deauratam aliam, quæ est in Capsario meo, etc. Ecclesiæ meæ do, lego.
Capsarius, in Breviloquo, dicitur qui in balneis vestimenta suscipit custodienda, vel ille qui portat aliis libros ad Scholam. Vide I. ult. D. de Offic. Præf. vigil. et vet. Interpret. Juvenal. sat. 3. vers. 263. Vide Campsarius, et Spoliara.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Capsarius, Thesaurarius Ecclesiæ seu qui sacrarum capsarum curam habet. Acta SS. Junii tom. 2. pag. 747. de Reliquiis S. Antonii de Padua :
Rogetur etiam Capsarius, ut ex numero Lipsanothecarum asservatarum in thesauro Ecclesiæ S. Marci, pulchriorem ac digniorem eligat, quæ cum specialibus litteris a persona expresse deputata ad Rectores Paduæ cras deferatur, ut in eam reponatur illa pars ossis humeralis, quæ huc mittenda est.
Capsella, diminut. a Capsa. Marcellus Empir. cap. 23 :
Postea splen intra parietem dormitorii cubiculi tectorio, id est, Capsella inclusus.
Capitulum Generale Cisterc. ann. 1285. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 1813 :
Item Fratres bursas et Capsellas amoveant, et eisdem de cetero non utantur.
Capsellæ, in quibus fructus componuntur, in leg. 12. D. (33, 7.) de Instruct. vel instrum. leg.
Capsella, Theca reliquiarum. Epistol. Legatorum Sedis Apostol. inter Epistolas Hormisdæ PP. :
Hic voluerunt capellas argenteas facere et dirigere,.... singulas autem Capsellas per singulorum Apostolorum reliquias fieri debere suggerimus.
Chronicon S. Petri Vivi Senon. :
Receptæ sunt autem Capsellæ sanctarum reliquiarum a Clero.
Testamentum ann. 837. apud Miræum tom. 1. pag. 21. col. 1 :
Flavellum argenteum unum, Capsellam eburneam unam, candelabra argentea duo.
S. Wilhelmi Constitut. Hirsaug. lib. 1. cap. 84 :
Nam et unum simplum semper in sinistro cornu est altaris in una Capsella cum serico decenter ornata.
Walafridus Strabo de Vita S. Galli cap. 11 :
Habebat autem pendentem [] Capsellam, in qua continebantur reliquiæ B. Dei genitricis Mariæ.
Et cap. 32 :
Habuit vir Dei Capsellam de corio factam.
Stephanus African. Presb. in Vita S. Amatoris Episc. num. 2 :
Et cum eis esset ignotus, pulchritudine vultus et Capsellari honore, quo reliquias inclusas collo gestabat, cognoverunt Dei esse famulum et cultorem.
Adde Ordericum Vitalem lib. 7. pag. 653.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Capsetta, Capsula, Gall. Cassette. Acta SS. Junii tom. 5. pag. 64. F. ubi de Translatione SS. Prosperi et Venerii :
Qua aperta (capsa) intus eam invenerunt duas Capsettas ligneas et pannum quemdam sericeum.
Et tom. 4. Julii pag. 394. F. in Translatione S. Philastrii :
Illasque honorabiliter et devote reponant in sua Capsetta plumbea.
L. Favre, 1883–1887.
Capsetta Species candelarii :
Capsette pro duobus intorticiis. (Diar. Burchard, éd. Thuasne II, 47, an. 1493).
Capselarius. Statuta Veron. lib. 1. cap. 28 :
Quod nullus Capselarius a Festa de his videlicet, qui vadunt cum capsis vendendo confortinos, scaletas, cielas, et similia, quæ pueri vocant Festam, etc.
Capsonus, in Statut. Mediolensib. 1. part. cap. 254. Translatio S. Philastrii tom. 4. SS. Julii pag. 394. F :
Deinde reponant dictam capsettam plumbeam ornate fabricatam in Capsono in sacristia de Dom. circumsepto ferratis, in quo repositæ sunt SS. Cruces aureæ, flammæ et campi :
quo in loco Capsonus vel Capsonum sumitur pro majori arca seu armario, ubi multæ minores capsæ asservantur.