« »
 
[]« 2 capsa » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 145b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAPSA2
2. CAPSA, Pars casulæ. Gregorius Turon. de Vitis Patrum cap. 7 :
Diacono cuidam hujus casulam tribuit ; erat autem valida eo quod et ipse vir Dei robusto fuisset corpore. Capsa autem hujus indumenti ita dilatata erat atque consuta, ut solent in illis candidis fieri, quæ per Paschalia festa Sacerdotum humeris imponuntur.
Infra :
Vere, inquit, dicto tibi quia et hac casula tergo utor, et de Capsa ejus parte prolixiore decisa, tegumen pedum aptabo.
Mox quod Capsa hic dicitur, cucullum appellat :
Denso cucullo, aptatus pedulis pedes operuit.
Dynamius Patricius in Vita B. Marii Abb. Ratispon. num. 9 :
Dum ad quosdam Ecclesiæ filios visitandos accederet, canis, quæ catulos habebat, subito exiliens Capsellam ejus scidit.
Burchard. de Casib. S. Galli cap. 1 :
Stolas similiter deauratas, Capsas dalmaticas, subtilia, etc.
P. Carpentier, 1766.
Vide infra Capsana 1.