![[]](img/image.png)
«
2 carnarium » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 176c.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/CARNARIUM2
2. CARNARIUM, Ossarium,
Polyandrium, Cœmeterium, Gall.
Charnier, Ital.
Carnaio, in quo humana
corpora, seu cadavera humo conduntur.
Κρεοφυλάϰιον, in veteri Inscript. apud Selden. in Marmorib. Arundelian. pag.
48. 1. edit. Nam
caro, in Gloss. Lat. Græc. non modo
ϰρέας, sed et
σῶμα significat. Breviloquus :
Carnarium, Locus, ubi ossa mortuorum ponuntur. Sedes ossuum
Prudentio
lib. Peristeph. hymno 3. v. 532. Glaber Rodulfus lib. 4. Hist. cap. 4 :
Et quoniam
sepeliri singulatim ob multitudinem non quibant, constructa in quibusdam locis a Deum
timentibus, quæ vulgo dicuntur Carnaria, in quibus quingenta et eo amplius ... projecta
sunt defunctorum corpora.
Chronicon Mauriniacense lib. 2 :
In Ecclesiam
latenter introducunt, ipsis in Carnario, qui locus infra septa Ecclesiæ illius ossa
continet
mortuorum, fraudulenter absconditis.
Chronica Australis ann.
1244 :
Promisit etiam Carnaria in S. Cruce perficere.
Willelm. Thorn. ann.
1287 :
Capella in Cimiterio quæ dicitur Charner, peracta est.
Charta
Willelmi Acconensis Episcopi ann. 1161 :
In quo (Cœmeterio) prædictus Manso intuitu
pietatis, Carnarium ad ossa mortuorum reponenda de propria pecunia construxit.
Hist. Harcur. tom. 3. pag. 299 :
Celebrata est
magna Missa corporum valde solemniter per Episcopum Abrincensem, et postea arcæ positæ
fuerunt in requie in Carnario dictæ Ecclesiæ.
Vide Hugonem
Flaviniac. pag. 185. MS. :
En un Charnier les ont fait aporter,
A grant dolor là les ont enterré.
Vide Chron. Flandr. cap. 79. et Ughellum tom. 2. pag. 187.