« »
 
[]« 2 carnarium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 176c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CARNARIUM2
2. CARNARIUM, Ossarium, Polyandrium, Cœmeterium, Gall. Charnier, Ital. Carnaio, in quo humana corpora, seu cadavera humo conduntur. Κρεοφυλάϰιον, in veteri Inscript. apud Selden. in Marmorib. Arundelian. pag. 48. 1. edit. Nam caro, in Gloss. Lat. Græc. non modo ϰρέας, sed et σῶμα significat. Breviloquus :
Carnarium, Locus, ubi ossa mortuorum ponuntur. Sedes ossuum
Prudentio lib. Peristeph. hymno 3. v. 532. Glaber Rodulfus lib. 4. Hist. cap. 4 :
Et quoniam sepeliri singulatim ob multitudinem non quibant, constructa in quibusdam locis a Deum timentibus, quæ vulgo dicuntur Carnaria, in quibus quingenta et eo amplius ... projecta sunt defunctorum corpora.
Chronicon Mauriniacense lib. 2 :
In Ecclesiam latenter introducunt, ipsis in Carnario, qui locus infra septa Ecclesiæ illius ossa continet [] mortuorum, fraudulenter absconditis.
Chronica Australis ann. 1244 :
Promisit etiam Carnaria in S. Cruce perficere.
Willelm. Thorn. ann. 1287 :
Capella in Cimiterio quæ dicitur Charner, peracta est.
Charta Willelmi Acconensis Episcopi ann. 1161 :
In quo (Cœmeterio) prædictus Manso intuitu pietatis, Carnarium ad ossa mortuorum reponenda de propria pecunia construxit.
Hist. Harcur. tom. 3. pag. 299 :
Celebrata est magna Missa corporum valde solemniter per Episcopum Abrincensem, et postea arcæ positæ fuerunt in requie in Carnario dictæ Ecclesiæ.
Vide Hugonem Flaviniac. pag. 185. MS. :
En un Charnier les ont fait aporter,
A grant dolor là les ont enterré.
Vide Chron. Flandr. cap. 79. et Ughellum tom. 2. pag. 187.