« Carra » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 183a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CARRA1
CARRA, Carræ, Carri, Cæsari et Hirtio, sunt currus, quibus vehuntur impedimenta
exercitus. Idem Cæsar a Gallia creditur hanc vocem in Latium intulisse, quamvis ante
Cæsarem etiam Varro usurpaverit.
Carræ, pro ipsis impedimentis, in Capitulari Caroli Magni ann. 807. cap. 3. Edit.
Baluzianæ, semel ac iterum. Fulcherius Carnot. lib. 1. Hist. Hierosol. cap. 19 :
Cumque die quodam non longe ab Ascalone circumvagantes Franci prælium exspectarent, invenerunt illic non minimam prædam de bobus et camelis, ovibus et capris. Quam Carram cum juxta tentoria... congregassent, jusserunt sub edictis Principes nostri... secum minari.Idem lib. 3. cap. 18 :
Tria nempe vexilla pretiosissima, quæ Stendars nominamus, ab eis excusserunt : utensilia etiam multiformia, culcitras et pulvinaria. Carram quoque multam cum sarcinis nostri reduxerunt, camelos videlicet 300. asinos 500.Gaspari Barthio in Glossario apud Ludewig. Reliq. MSS. tom. 3. pag. 223. ex Hist. Palæst. Fulcherii Carnot. :
Carra, Copia plaustrorum et jumentorum.Vide infra Cariagium.
Carrum, neutro genere passim etiam usurpant Scriptores ævi inferioris. Gloss. S. Bened. :
Carrumἅμαξα.Glossæ Gr. Lat.
ϰάῤῥον, Carrum. Alibi :
ϰάῤῥον, Ræda.Pollio in 30. Tyrannis
Carra venientia digito salutari repulisse dicitur.Stephanus Tornacensis Epist. 228 :
Vehiculum ad te mittimus, quod forsitan a quadro, d mutato in r, propter numerum rotarum Quarrum appellamus.Lex Burgund. addit. 1. tit. 1. cap. 4 :
Viam in actum, hoc est, ubi carpenta vel Carra ducuntur.Capitulare Arechis Principis Beneventani § 11 :
Si quis in silva propria plaustrum, quod vulgo Carrum, honustum lignis cum bubulis deprehenderit.Privilegium Ludovici Pii Imper. pro Ecclesia S. Martini Turon. ann. 816. apud Martenium tom. 1. Collect. Ampliss. col. 65 :
Carra et samnaticum hominibus his prælatis, quæ propter utilitatem et necessitatem memorati Monasterii per diversos regni sui mercatus mittebantur, ab omni teloneo immunia et secura esse sanxisset.Occurrit iterum in Privilegio Caroli C. pro Monasterio Vedastino ibidem col. 183. et in Præcepto ejusdem Imperatoris tom. 3. Annal. Bened. col. 2. Carrum ferratum, apud Innocent. III. PP. lib. 13. Epist. 61. Vide Frotharium Tullens. Ep. 27. et Chron. S. Benigni, etc.
Carra. Capitul. 2. ann. 813. cap. 10 :
Ut Regis spensa in Carra ducatur, etc.In tit. De dispensa Regis et Optimatum in Carro ducenda. Adde Capitul. ann. 821. cap. 2. Miracula S. Ludgeri Episcopi Mimigardensis num. 23 :
In una Carra mater simul et filia positæ,.... ad nostram Ecclesiam adductæ sunt.Madox Formulare Anglic. pag. 384 :
Ad capiendumActa SS. Benedict. sec. 4. part. 1. pag. 530. ex Translatione S. Viti Corbeiam :(in foresta)necessaria mea de moremio ad carucatas, Carras, carectas, etc.
Jussitque ut sicubi Carræ oneriferæ invenirentur, etc.Occurrit ejusdem tomi pag. 60. in Vita S. Liudgeri Episc. Ekkehardi IV. Cas. S. Galli Pertzio pag. 109. lin. 18. Confer omnino Guerardum in Indice et Glossario Irminonis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Carra, Onus carræ, Gallis alias Charrée, nunc Charretée.
Chartularium Virzionense fol. vii : Isidorus Presbyter dedit.... pratum, ubi possunt colligi feni Carre octo.
Carra Vini, Dolii vinarii species. Tabularium S. Vincentii Cenoman. :
Unam Carram vini illi dando super quatuor libras Carnotensium.Ibidem :
Dedimus ei unam Carram vini, et unum modium siliginis.Vide Carrata in Carrada. Charta Caroli Simpl. ann. 912. in Alsat. Diplom. num. 129. vol. 1. pag. 103 :
Omni anno ab hoc ei dentur inde 2. gaballi, sive 2. camisilia bona, aut etiam 4. Carre vini.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Carrum, Onus carri. Chronicon S. Benigni : Prata ubi secantur Carra fœni quinquaginta.
Carrale. Præceptum Theoderici Reg. Franc. apud Mabillon. de re Diplomat. pag. 471 :
Ipso telloneo de omnia carra ipsius monasterii domni Dionensi, tam Carrale quam navigale, etc.Alterum locum ex eadem Charta vide infra in Carrale post Carreda. Est apud Brequin. num. 197.
Carraria Opera. Capitulare Aquisgran. ann. 789. cap. 79. et lib. 1. Capitul. cap. 75 :
Et tria Carraria Opera licet fieri in die Dominico, id est, hostilia carra, vel victualia, vel si forte necesse erit corpus cujuslibet duci ad sepulcrum.
Carrum, Majoris Candelabri in Ecclesiis suspensi species, quod Carri, seu currus
speciem referret. Vetus Inquesta apud Puricellum in Monumentis Ambrosianæ Basilicæ pag.
1166 :
Dant lampades illas quæ ponuntur in plaustro sive Carro, quod est in choro B. Mariæ.Infra :
Credo quod Archiepiscopus dat ipsas lampades et oleum, et Canonici sancti Georgii accendant vel accendere faciant ipsas lampades, et volvant et volvere faciant ipsum Carrum.