![[]](img/image.png)
CARRATIO, Caritio. Codex MS. Irminonis Abb. San-German. fol. 79. col. 2 :
Solvit ... de lignaricia denar. iiii. de Carratione pedalem i. scindolas l.Ibid. fol. 86. verso 2. col. 2 :
Solvit de Carritione pedalem i. pullos iii. ova xv.Propter adjunctas voces, pedalem, et scindolas conjecto Carrationem hic idem esse quod Quadrationem, Gall. Equarrissement, seu quamlibet ligni fabricationem domino debitam a vassallis ; etsi magna est affinitas vocum Carratio et Carritio cum Carro suisque derivatis, quæ vecturæ onus significant. Vide Carreda et Scaritio, in Scarritio. Guerardo Ligna in quadrum secta.
P. , 1766.
◊ Mihi Præstatio esse
videtur pro paxillis ; est enim