« Carrocium » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 189a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CARROCIUM
CARROCIUM, Carrocerum, Gloss. Gr. Lat. :
Καρούχιον, Rheda.Ita autem appellabant Itali, vexillum totius exercitus præcipuum, quod in curru impositum, a quatuor boum jugis trahebatur, et magna cura in præliis a lectis militibus servabatur, cum carrocio exui insignis probri loco per ea tempora haberetur, ut ait Sigonius lib. 11. de Regno Ital. Matth. Paris ann. 1236 :
Cum standardo suo, quod carrucam, vel Carrochium appellant... perrexerunt.Fridericus Imp. in Epist. ad Comitem Suession. tom. 5. Spicilegii Acheriani pag. 569. de carrocio Mediolanensi :
Cum vexillo S. Ambrosii, quod miro artificio egregiæ molis et altitudinis ferebant in Carrocio, quem juga boum non pauca trahebant.Idem in alia Epistola de eodem carocio, apud Freherum tom. 1. pag. 237 :
Venit populus cum Carocio quod apud nos Stendart dicitur.Ubi perperam editum bareocio.
◊ Carrocii inventionem Heriberto Archiepiscopo Mediolanensi,
qui circa ann. 1124. vivebat, adscribit auctor Manipuli florum, et ex eo Corius in Hist.
Mediolan. part. 1 :
CarrocerumVerum a ratione temporum aberrare qui Heribertum circa annum 1124. vixisse scribunt, monet Malaspina in Notis ad Chron. Astense tom. 11. Collect. Script. Ital. col. 184. quippe cum hic Mediolanensis archiepiscopus ann. 1039. ab hominibus demigraverit, ex Arnulpho xi. sæculi historico edito inter Script. Brunsvic. tom. 3. et tom. 4. Collect. supra memoratæ. Ample disseruit de Carrociis Murator. Antiq. Ital. tom. 2. col. 489. Describitur præterea pluribus a Burchardo Notario in Epist. de Excidio Mediolanensi pag. 237. ab Antonio Campo in Hist. Cremonensi ubi et ejus imaginem delineavit, et ab Oct. Ferrar. in Carrocio. A bobus etiam Mediolan. Carrocium tractum testatur Otto Morena in Hist. Rer. Laudens. pag. 75. Boncompagnus in Arte Dictaminis MS. lib. 2 :(Corio Carrocio)quoque excogitavit. Est autem Carrocerum currus quidam admirabilis, per circuitum a summo deorsum scarlato vestitus. In cujus medio est arbor procera contingens cœlum : quam quatuor viri portare non possunt, quæ a frequentia virorum recta tenetur, funibus hinc inde protractis. In summitate arboris est crux aurea splendens nimio fulgore ; sub cruce est vexillum album cruce rubea insectum. Hunc currum quatuor juga boum trahunt, qui serico albo cum faleris cum rubea cruce per medium sunt cooperti. Magister Carroceri est vir honorabilis, quem civitas, ense, lorica, ac continuis stipendiis dotare tenetur. Insuper communitas tenetur providere de Capellano, qui juxta Carrocerum semper Missam celebret, et vulneratis det pœnitentiam. Hic etiam magno stipendio per Communitatem dotari debet. Sunt insuper octo civitatis tubicines, cum totidem militibus deserariis(f. cum destrariis)quibus Communitas providet de duobus tentoriis et salario militibus consueto.
Viri Mediolanenses patres vestri in Imperium deliquerunt, unde civitas fuit tripartita in burgos, et lignorum strues, quam Carrociam appellatis, prostrata subivit pudorem. Carrocii Mediolanensismeminerunt præterea Petrus de Vineis lib. 1. Epist. 8. lib. 2. Epist. 1. 35. 50. Conradus Usperg. pag. 305. Matth. Paris 296. Otto Morena pag. 69. Fredericus II. Imp. Epist. ad Ducem Lotharingiæ, apud Martenium Ampliss. Collect. tom. 2. col. 1151. Burchardus Epist. ad Nicolaum Abb. Sigebergensium apud Murator. tom. 6. col. 917 :
Venit populus cum Carrocio, quod apud nos Standard dicitur.etc. ut Cremonensis, Matthæus Westmonast. pag. 341. Sigonius lib. 15. de Regno Ital. Matth. Paris pag. 499. Franciscus Carpesanus in Commentariis suorum temporum, apud Marten. tom. 5. Collect. Ampliss. col. 1334. Paduani, Rolandinus in Chronico lib. 3. cap. 4. 7. lib. 4. cap. 9. lib. 9. cap. 2. Veronensis, Hieronymus d'alla Corte lib. 5. et 6. Hist. Veronensis. Florentini, Joan. Villaneus lib. 6. cap. 77. et Ricordanus Malaspinus cap. 164. ubi pluribus describitur. Parmensis, Albericus ann. 1229.
◊ Neque Itali tantum ejusmodi vexillis usi leguntur. Nam
Ottoni IV. Imp. tribuit Caroccium Willelmus Brito lib. 11. Philipp. ubi
describitur, ut et in Chronico Flandriæ cap. 15. Vide Bertholdum Constantiensem ann. 1086.
Regis Hungariæ Carrocium belle describitur a Niceta in Manuele lib. 5. num. 3. et Cinnamo
lib. 6. cap. 7. Saracenis Carrocium pariter adscribit Turpinus in Hist. Caroli Magni cap.
18 :
In medio illorumDenique Ægidius Monachus Aureæ vallis in Alexandro Episc. Leodiens. cap. 24. ejusmodi Carrocium tribuit Duci Lovaniensi :(Saracenorum)erat plaustrum, quod 8. boves trahebant, super quod vexillum rubeum illorum elevabatur, mosque erat quod nemo de bello fugeret, quamdiu vexillum eorum erectum videret.
Captoque Ducis vexillo, dicto Gallice Standart opere plumario a Regina Angliæ ei misso, quod fastu superbiæ quadriga boum ferebat.Qua quidem Standardi appellatione ejusmodi vexilla donabant, ut infra docemus. Alia fuit Carocii species qua Fridericus II. Imp. usus esse dicitur a Sigonio R. J. sub annum 1236. ubi docetur, quod Fridericus
Super elephantem castellum instar Carrocii constituerat, signis in angulis ac vexillo exercitus in medio posito decoratum, elephantis Magistro et Saracenis ad defensionem castelli positis.
L. , 1840–1850.
◊ Baldus ap. Savinium in
Histor. Jur. Roman. med. temp. vol. 5. cap. 42. not. 70 : Adhæreas Carocio veritatis, id est glossatori, et in perpetuum non errabis.Infra :
Adhæreas glossis ordinariis sicut Bononienses adhærent Carocio, et sicut inducens navem adhæret timoni.
◊ Porro Carrociis nomina interdum peculiaria indita
observo. Nam Cremonenses Bertam, vel Bertazzolam suum nominarunt, ut auctor
est Sigonius lib. 18. de Regno Ital. Bruiram,
vel Buiram, ut habetur in Chronico Cremonensi ad ann. 1213. apud Baluzium tom. 2.
Miscell. pag. 308. Berteciolam, ut declarat Franciscus Carpesanus, apud Marten.
tom. 5. Collect. Ampliss. col. 1334. Parmenses Crevacerem, seu
Biancandum ut habent Sansovinus et Carrarius. Vide Standardum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Caroctium in Chronico Ricobaldi Ferrar. Monachi apud Stephanotium Fragm. Hist. MSS. tom. 7.
pag. 194.P. , 1766.
Carrocius, Italis Carrocio. Carros, apud Contin. Guil. Tyrii tom. 5. Ampl. Collect.
Marten. col. 718 : Et si i fu pris le Carros de Melan et portés à Cremone.Chron. Estense ad ann. 1281. apud Murator. tom. 15. Script. Ital. col. 337 :
Propter hoc dictum commune Cremonæ incœpit benefacere, quia ipsi fecerunt valde bene præparare Carrocium Parmæ, et pingere de novo, et fecit fieri vexillum de novo, qui Carrocius vocabatur Blancardus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Carrocenum, vel Carrozenum, Carrozerum, Carozerumve indiscriminatim
usurpat Sire Raul de Gestis Friderici I. Imperatoris. Eum vide apud Murat. tom. 6.
col. 1179. 1184. 1185. et 1187.L. , 1840–1850.
Carrozanum, Carrozarum, in vet. Kalend. Mediol. ap. Murator. tom. 1. part. 2. pag.
235. ann. 1213. et 1217. Vide Carruca 1.Carroxolum, Caroxolum, Carazolum, apud Ottonem Morenam in Hist. Rerum Laudensium
pag. 69. 70. 73. 75. etc. pro Carrocio, seu vexillo. Adde Chronicon Breve
Cremonense edit. tom. 2. Miscellan. Baluz.
◊ Hodie Carrocia appellamus, currus suspensos, quibus
vehimur ; Chariots branslans, nostri olim, antequam id nominis vulgaretur,
Curre ex voce currus, alii vocarunt. Nangii Continuator Gallicus MS. ubi de
Caroli IV. Imp. et Caroli V. Regis Franciæ Congressu mutuo :
Et luy envoya la nuit du sabmedy un des Curres de son corps noblement appareillé et de chevaux blancs attelé.In Hominiis Reginæ Siciliæ præstitis ann. 1387.
Dominus de Mausson, quand le Seigneur ou Dame viennent nouvellement à Mirebeau, soit en Curre, ou cheval, doit avoir et prendre un Cheval de Curre, lequel qui luy plaira, ou celuy sur quoy ils chevaucheront.Poeta infimi ævi MS. :
Car pour repos j'ay eu enfoullure,Pour le beautemps j'ay engresleure,Pour provision des pometes,Pour Chariot branslans, brouettes.