« »
 
CARTALLUS 1, CARTALLUS 2, CARTALLUS 3, CARTALLUS 4.
[]« 1 cartallus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 193a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CARTALLUS1
1. CARTALLUS, Cophinus vel Canistrum. Cartallus Græce, Ficella Latine, apud Papiam MS. Gall. Panier. Deuteron. 26. 2 :
Tolles de cunctis frugibus tuis primitias, et pones in Cartello, etc.
Ibid. V'. 4 :
Suscipiensque Sacerdos Cartalum de manu tua ponet ante altare Domini Dei tui.
Jerem. 6. 9 :
Hæc dicit Dominus exercituum : Usque ad racemum colligent quasi in vinea reliquias Israel : converte manum tuam quasi vindimiator ad Cartallum.
Hinc emendandus est locus Epistolæ Honorii III. ad Prælatos Hiberniæ apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 875 :
Vinea fera tota... aruit, et vindemiator manum ad Carcallum non revocat.
Pro Carcallum enim legendum est Cartallum.
P. Carpentier, 1766.
Glossæ Bibl. MSS. ex Bibl. reg : Cartallum, est canistrum vel cophinus, ut dicit Hugutio. Vas est vimineum, quod solent habere vindemiatores in aliquibus partibus. Glossar. Lat. Gall. ex Cod. reg. 7679 : Cartalon, pennier ou cofinel. Aliud Gall. Lat. ex Cod. 7684 : Cartallum et Cartallus, Hote a vendengeours. Aliud ex cod. reg. 6744 :
Calatum, canistrum vel Cartallum.
Suidæ Κάρταλλος, ϰόφινος ὀξὺς τὰ ϰάτω.
[]« 2 cartallus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 193a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CARTALLUS2
2. CARTALLUS, Mensura frumentaria. Instrum. anni 1240. Hist. Dalphin. tom. 1. pag. 188. col. 2 :
Concessimus, ut de singulis domibus villæ de Monstreuil, ubi bos seu boves fuerint duos Cartallos avenæ ad mensuram fori Ambruniacensis recipiant annuatim ; de illis vero domibus, ubi bos non fuerit, unum Cartallum avenæ tantum recipient.
Occurrit ibidem non semel, in Chartulario Prioratus S. Petri de Domina fol. 101. de verso, in Archivo Majoris Monasterii, etc. Vide Cartalis et Quartallus.
[]« 3 cartallus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 193a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CARTALLUS3
3. CARTALLUS, Gerifolium, capsula gerendis chartis, Gall. Porte-feuille. Annales Bened. tom. 5. pag. 562. ex Ruperto. Hic relatis obtrectatorum, qui primis ejus studiis et scriptionibus obstrepebant, dicteriis, subdit :
Hæc et alia multo graviora surda aure præteriens, ut totus eram possessus ab ea, quæ me tacere non sinebat, dilectione verbi Dei, et primitias istas (Libros de divinis Officiis) et alia nonnulla in Cartallo meo congessi.
Metaphorica locutio est ducta a Cartallo, prima notione.
[]« 4 cartallus » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 193a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CARTALLUS4
4. CARTALLUS, Quarta pars dolii, Gall. Quartaut. Charta ann. 1168. inter [] Probat. tom. 2. Hist. Occit. col. 608 :
In perpetuum concedo Deo et B. Mariæ et tibi Mathfredo abbati de Bonnacumba..... xx Cartallos olei singulis annis in meos olivarios.
Vide Quartale.