![[]](img/image.png)
CASATICUM, Præstatio pro Casa. Constit. Friderici II. Imp. apud Richardum de S.
Germano ann. 1232 :
De jure Casatici remissa sunt grana 3. pro uncia, ita quod mercatoribus qui erunt pro eis, providebitur a custodibus fundaci in lectis, luminaribus, palea et lignis.