« »
 
[]« Cassero » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 205c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CASSERO
CASSERO, Modus agri, jugeri scilicet pars quarta ; idem, ni fallor, qui apud Pictones Casson nuncupatur. Vide supra Casalaria. Charta ann. 1405. in Reg. feudor. comitat. Pictav. ex Cam. Comput. Paris. fol. 22. v° :
Item mon Casson de pré, contenant quart de Journal de faucheur ou environ.
Alia ann. 1406. ibid. fol. 25. v° :
Item Micheau Chauvet (doit) ung denier pour un Casson de terre.
Dici vero videtur de agro muris aut sepibus cincto, atque adeo a Capsum, quo Latinis locus conclusus significatur, originem habere opinor. Vide Capsum 1. Sed et Casson dixerunt nostri, pro Gleba, vulgo Motte de terre. Lit. remiss. ann. 1466. in Reg. 194. Chartoph. reg. ch. 149 :
Le suppliant getta ung Casson de terre ou pierre à icellui Micheu.
Charta ann. 1320. in Reg. 59. ch. 544 :
Item Thomas de Faya pro quodam Casserone... xv. den. Item pro tribus Casseronibus, qui fuerunt Brimaudi, v. solidos... Item pro quodam Casserone vineæ, xv. denarios.
Vide infra Cassicium.