« »
 
[]« 2 casula » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 214c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CASULA2
2. CASULA. Isidorus lib. 19. Orig. cap. 24. et ex eo Papias : Casula, vestis cucullata, quasi minor casa, eo quod totum hominem tegat, unde Cuculla, quasi minor cella. Quidam hanc vocem deducunt a ϰασᾶς, vel ϰάσος, et ϰάσσος, quæ Polluci et Hesychio, et aliis Grammaticis ἐσθῆτα εἰλητὴν, seu, ut alii legunt, πιλιτῆν. vestem coactilem sonat, apud Xenophontem non semel. Testamentum B. Cæsarii Arelatens. Episc. :
Indumenta Paschalia, quæ mihi data sunt, omnia illi (successori) serviant, simul cum Casula villosa, et tunica, vel galnape, quod melius dimisero.
Vide Vitam ejusdem Cæsarii. Fortunatus in Vita S. Medardi cap. 5 :
Casula igitur, quæ per eum a matre dirigebatur artifici, egeno illi misericordia motus tribuit.
Habetur Casulula, in Actis SS. Junii tom. 2. pag. 80. ubi diversis verbis eadem res narratur. Ita Casulam famulis ac viris privatis tribuit Procopius lib. 2. Vandalic. cap. 26 :
Ἱμάτιον ἀμπεχόμενος οὔτε στρατηγῷ, οὔτε [] ἄλλῳ στρατευομένῳ ἀνδρὶ ἐπιτηδείως ἔχον, ἀλλὰ δούλῳ ἢ ἰδιώτῃ παντάπασι πρέπον, Κασούλαν αὐτὸ τῇ Λατίνων φωνῇ ϰαλοῦσι Ρωμαῖοι.
Casula, pro habitu monachico sæpe sumitur, atque adeo pro ipsa cuculla. Theodemarus Abbas :
Cucullam nos esse dicimus, quam alio nomine Casulam vocamus.
Vita S. Fulgentii Episcopi Ruspensis cap. 18 :
Casulam vel superbi coloris nec ipse habuit, nec Monachos suos habere permisit. Subtus Casulam nigello vel lactineo pallio circumdatus incessit.
Vita S. Filiberti Abb. inter Acta SS. Benedict. sæc. 2. pag. 824 :
Tunc ille humilitatis gratia subtus Casulam, qua erat indutus, contra brachium ægri vexillum Crucis apposuit.
Johan. Diac. in Vita S. Gregorii PP. lib. 2. num. 45 :
Frater ergo de monasterio habebat fratrem sæcularem et postulavit eum dicens : Casulam non habeo, sed fac caritatem, eme mihi.
Vide Haeftenum lib. 5. Disquisit. Monast. Tract. 3. disq. 1.