« »
 
[]« Catechumeni » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 223c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CATECHUMENI
CATECHUMENI, inquit Isidorus lib. 2. de Eccles. offic. cap. 20. sunt qui primum de gentilitate veniunt, habentes voluntatem credendi in Christum. Græce autem, subdit idem lib. 8. Orig. cap. 14. auditor interpretatur, vel instructus, pro eo quod adhuc doctrinam fidei audit, nondum tamen baptismum percepit. Gregorius Magnus lib. 7. Ind. 1. Epist. 24 :
Si vero sanctum Pascha elegerint expectare, iterum cum Episcopo loquere, ut modo quidem Catechumeni fiant.
Augustinus Tract. 11. in Joannem :
Omnes Catechumeni jam credunt in nomine Christi, sed Jesus non se credit eis.
Leidradus Episcopus Lugdun. de baptismo cap. 1 :
Qui baptizandus est, prius instruatur fide, hoc est enim Catechuminum esse, id est instructum : Catechizare, est instruere, etc.
Vita S. Anskarii cap. 24. ap, Pertz. tom. Script. 2. pag. 709. lin. 35. Vide Competentes. Quæ quidem Catechumenorum appellatio e Scripturis petita est, velut a cap. 1. Luc. in Præfat. v. 4. juxta textum Græcum, item ex Actis Apostol. cap. 18. v. 25. tum ex Epist. Pauli ad Galat. cap. 6. v. 6. a Græco vero ϰατηχεῖν, quod significat insonare auribus, erudire, docere præsertim elementa prima, ut loquitur Apostolus ad Hebr. cap. 5. v. 12.
Verum alias angustius strictiusque accipitur vox eadem de certis illorum gradibus, qui ad gratiam baptismatis aspirabant, quas in triplici differentia fuisse, Canones Patresque declarant : quippe tres olim institutos legimus eorum, qui ad Baptismum suscipiendum primis Christianæ fidei elementis imbuebantur, ordines, qui communi generalique nuncupatione Catechumeni quidem omnes dicebantur, sed pro majori minorive in doctrina fidei ac virtute profectu, varios in gradus et quasi classes tribuebantur, Audientium nempe, Genuflectentium, et Competentium, de quibus passim SS. Patres. De Catechumenis multa habent Concilia, Nicænum can. 11. 12. Aurelian. I. can. 19. 20. Agathense can. 34. 60. 61. Arelatense [] II. can. 11. Epaonense can. 29. Arausican. I. can. 19. 20. etc. Vide Catechizari.
Catecuminus, pro Catechumenus, apud Commodianum Instr. 46. in Missali Gemeticensi, quod Robertus Episc. Londin. donavit circiter ann. 1150.in Inscriptione ap. Marinium Pap. Dipl. pag. 257. num. 74. not. 71. Vide Catacuminus suo loco.
P. Carpentier, 1766.
Glossar. Gall. Lat. ex Cod. reg. 7684 : Entredit en la foy, Catecuminus, qui n'est pas encore baptizé. Ubi Entredit, idem sonat quod Instructus.