« »
 
[]« Caudatus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 236b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAUDATUS
CAUDATUS. Jacobus de Vitriaco Hist. Occid. cap. 7 :
Pro diversitate regionum mutuo dissidentes... opprobria impudenter proferebant, Anglicos potatores et Caudatos affirmantes, etc.
Ita apud Matthæum Paris ann. 1250. Anglos ut Caudatos non semel perstringit Robertus Comes Atrebat. :
Nunc bene mundatur magnificorum exercitus Francorum a Caudatis.
Et infra :
O timidorum Caudatorum formidolositas, quam beatus, quam mundus præsens foret exercitus, si a caudis purgaretur et Caudatis !
At unde Caudati per contumeliam sugillati a nostris Angli, non omnino constat. Fuit cum existimarem ita perstrictos, propter Caudas calceorum, quibus ii præ cæteris nationibus delectabantur : sed hæc modo non omnino mens arridet. Quid si ut nitidulos et comptos sugillarint ? Certe etiamnum Coti, id est, Escoué, Occitani comptum appellant, ut auctor est Goudelinus : sed potius videntur Caudati appellati voce tunc recepta, qua timidos et pusillanimes appellabant. Couards enim, Italis Codardi, timidi vulgo indigitantur. Le Roman de Garin MS :
Mian anciant Coart home n'i a
Pour son Seignor, quant bien on l'amera.
MS :
Li Couart s'espoentent, et guerpissent estal.
Quam quidem sententiam firmare videntur hæc Matthæi Paris verba :
O timidorum Caudatorum formidolositas !
Caudatos autem dicebant, quibus ablata erat cauda. Gloss. Lat. Gall. Caudatus, Quoez, seu de equis, seu de canibus vox hæc intelligatur. Auctor Queroli :
Et in laqueos non incidissem, si monita curti servassem canis.
Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 818 :
Si ipse aliquos inveniret equites, in instanti equos decaudaret ; si vero pedites, personas male tractaret.
Hispanis Derabbado, est animal cauda privatum. Vide Curtare, et Octavium Ferrarium in Codardo. Sed alio videtur, ni fallor, repexisse Joan. Molinetus Valentianensis, qui vixit anno 1477. pag. 117 :
Ce Cat nonne vient de Calais,
Sa mere fut Cathau la Bleue,
C'est du lignage des Anglois,
Car il porte tres-longue queue.
P. Carpentier, 1766.
A couard dixerunt Couarder, pro Ignave se gerere, in Hist. Joan. IV. tom. 2. Probat. Hist. Brit. col. 323 :
Tantost ot ses gens ordonnez
Et par bataille divisez.
Aux sus dit, Prenez l'avantgarde,
Gardez que nul ne se Couarde.
Couardement, Timide, verecunde, in Cant. 11. tom. 2. Cantilen. reg. Navar. pag. 25 :
Mais ja dame ne saura mon penser,
Nus qui soit nés, fors vous cui je le dis
Couardement, à pauours, à doutance.
[] Coullier apud Cenomanenses, idem quod aliis Couard, ignavus. Lit. remiss. ann. 1457. in Reg. 189. Chartoph. reg. ch. 174 :
Allez-vous-en Coulliers, qui est à dire couars, etc.
Vide infra Ecors.
P. Carpentier, 1766.
Alia vero est ejusdem vocis significatio in Recogn. feud. dom. de Veteriponte ann. 1366 :
Les hommes, que l'en appelle les Couarz.
Ubi designantur certi homines censui obnoxii.