4. CAUSA.
Causæ, Judicia, placita, malla. Hincmarus Opusc. 29 :
Jussistis
præfatum Episcopum, ut die et loco denominato veniret ad Causas vestras, id est, ad
judicia sæcularia, et suum advocatum... donaret.
Hinc
Causam quærere,
requirere, conquirere, id est, judicium, in Lege Salica tit. 60. § 1. in Capitulis
Caroli Magni lib. 3. cap. 38. 40. 51.
Causam alicui movere, apud Henricum Rebdorff.
ann. 1300. Galli dicimus,
Mettre quelqu'un en cause. Vocare in Causam, apud
Helmodum lib. 1. cap. 84. Sugerius in Ludovico VI. cap. 21 :
Cum præfatum Haimonem
frustra in Causam vocari fecisset.
Ecbasis vers. 394.
P. Carpentier, 1766.
◊ Lit. ann. 1407. tom. 9.
Ordinat. reg. Franc. pag. 253 :
Quod die Lunæ, casu quo feriata non existat, Causæ
civiles tractabuntur, et primo Causæ commissionum ;.... die Vero Veneris Causæ
criminales prædictæ recitabuntur.
Vide ibi notam docti Editoris.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Causa Jurata, Quæ juramento diremta est. Leges Caroli Magni cap. 65. apud Muratorium tom. 1.
part. 2. pag. 101. col. 2 :
De furto vel de minoribus Causis statuimus, si ille
cujus Causa fuerit jurata dicere voluerit, quod ille qui juravit, se sciente
perjurasset, campo vel cruce contendat.
Causas Dicere, nostris
Plaider la cause. Baldricus Noviomensis in Chr. Camerac. lib. 1.
cap. 14 :
Ut Clerici cujuslibet ordinis, neque propriis, neque pro Ecclesiasticis
causis, aliter adire debeant forum, nec Causas dicere audeant, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Causa Manente. Leges Rotharis cap.
25. apud Muratorium tom. 1. part. 2. pag. 20. col. 1 :
Si
quis res suas ab alio in exercitu requisierit et noluerit ille reddere, tunc ambulet ad
Ducem ; et si Dux illi aut judex, qui in loco ordinatus est a Rege veritatem et
justitiam conservaverit, componat tam Regi quam ei cujus causa solidos xx. et
Causa manente,
hoc est servato suo jure ei qui repetit res suas.
Causæ Palatinæ, Lites, judicia quæ in Palatio coram Comite Palatino ventilabantur, in Capitulis
Caroli Magni ann. 997. cap. 4. apud Hincmarum de Ord. Palatii cap. 33. et Opusc. 60. in
veteri Notitia apud Doubletum pag. 716. et in Notitia Caroli Calvi quæ exstat in Append.
ad Flodoard. et alia Charta ejusd. Caroli ex Tabulario
S. Cyrici Nivern. n. 2.
Causæ Reipublicæ, judicia de rebus publicis et quæ Regem spectabant, in Capitulis
Caroli C. tit. 23. § 7. Epist. Episc.
ann. 858.
Causæ Publicæ, apud Gregor. Turonens. lib. 9. cap. 11. 20. in Annal. Francor.
Fuldens. ann. 752. et in Vita Franconis Episc.
Cenoman.
Causæ pro salute
Reipublicæ, apud Fredegar. ann. 768.
Causæ Regales, Placita Regia, in Lege
Longobard. lib. 1. tit. 2. § 8. lib. 2. tit. 35. § 8. Rothar. cap. 372. Liutpr. 77. (6,
24.) apud Baldricum in Chron. Camerac. lib. 1. cap. 62. 76. etc.
Causæ Legales, in Fragmentis Capitularium editis a Baluzio cap. 8. quæ secundum
Leges dirimuntur.
Charta de Causa Suspensa, quæ datur absenti Reipublicæ, vel alia causa, qua lites omnes et negotia adversus
eum conquiescere jubentur, apud Marculfum lib. 1. form. 23.
Causalis, Litigiosus. Gloss. Græc. Lat.
Αἰτιολογιϰοί,
Causales. Cyprianus, seu auctor de Singularitate Clericorum :
Causale est
quod feminæ est, et copulatio ejus semper infesta est.
Synodus Suessana ann.
303. Sess. 3 :
Nihil time, quoniam in tui damnationem nihil apponimus Causale,
nihil defendimus, etc.
Hæc Synodus fictitia est.
Causalis. Glossæ MSS. ad Concilium Calchedon. cap. 12 :
Per pragmaticam, per
Causalem.
Causalicii, Qui litigant de re aliqua. Tabular. Brivatense Ch. 114 :
Ipsi jurati vel
testimoniati unanimiter dixerunt, quod ipsi Causalicii cum omnibus appenditiis eorum
terris seu et pratis... plus debent, etc.
Causales. Idem Tabular. Brivatense Ch. 180 :
Vendimus S. Juliano et Clericis ejus
unam hæreditatem nostram, hoc est, Causales qui sunt juxta muros claustri S. Juliani et
juxta cellarium ejus, et apprehendimus inde pretium factum sol. 70. De Clericis
advenerunt autem nobis ipsi Causales, non de comparatione, nec donatione : sed Clerici
S. Juliani concesserunt Uberto avo nostro, ut maneret ibi, etc.
Ubi forte
Casales legendum vel
Clausales.
Causare, Litigare,
Causas agere,
Calumniare, repetere. Papias :
Causare, calumniari, exigere, in causam ducere.
Gloss. Græco-Latin. :
Αἰτιῶμαι, Criminor, accuso, culpo, incuso,
Causo.
Lex Langobard. lib. 2. tit. 52. § 1. Rachis 7. :
Si quis causam
alterius agere, aut Causare præsumpserit.... Et si forsitan aliquis per simplicitatem
suam causam agere nescit, veniat ad placitum : et si Rex aut judex præviderit, tunc
debeat dare ei hominem qui causam ipsius agat.
Gregorius Turon. lib. 10 :
Causaturus accessit.
Petrus Venerab. lib. 1. Epist. 2 :
Et in die
Causandi cum Stephano in præsentia nostra suscepta, Pisas profectus est.
Charta
ann. 1021. apud
Diago in Comitib. Barcinon. lib. 2. cap. 31 :
Non est mihi
licitum Causari vobiscum in sæculari judicio, nisi exors efficiar canonicæ
regulæ.
Charta Conradi Imp. ann. 830. in Bibl. Sebus. lib. 1. cap. 92 :
Nemo .... inquietare, molestare, Causare, perturbare præsumat.
Libertates
concessæ Villæ franchæ ab Archembaldo Dom. Borbonii ann. 1217. MSS. :
Nullus
burgensis de Villa francha debet Causari extra villam in curia laicali, etc.
Ita
Chartæ veteres passim, apud Franciscum Mariam in Mathildi lib. 3. pag. 141. 152. 164. etc.
Hinc apud nos
Causer, pro tricari, nugari, garrire, et
Gausser, pro
irridere : non enim etymon a Germanico
Kosen deducendum, ut vult Besoldus.
Causare, Calumniare, repetere. Vetus Charta apud Ughellum tom. 9. pag. 920 :
Ostendit (Episcopus)
se Causare Monasterium, atque ad suum jus
intromittere.
Ita in alia apud eumdem Ughell. in Episcopis Veronensibus pag.
805.
P. Carpentier, 1766.
◊ Causer, eodem
significatu, in Sent. locumtenentis Duac. ann. 1377. ex Reg.
142. Chartoph.
reg. ch. 138 :
Pour lequel fait et omicide lidis procureur eust Causé et calengiet
ledit Jaquemars pardevant nous en jugement de avoir desservi mort. Coser
et
Choser, pro Increpare, vituperare, objurgare, vulgo
Gronder, blâmer,
reprimander, in Vita J. C. MS. :
Sa fame l'ot, moult fort le Cose,
Car ele estoit moult saine cose.
Fabul. tom. 1. pag. 160.
Moult de sa gent parler n'en osent,
Mais par derriere moult l'en Chosent.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Causare, Fabricare, facere. Idem est
quod
Caussare. Vide in hac voce. Statuta Massil. lib. 5. cap.
52 :
Ordinamus.... quod fabri.... exercentes ministerium fabrariæ.... non accipiant
pretium vel mercedem ultra modum infra scriptum, videlicet pro ferrando equo quatuor
den. de uno pede.... Item, de Causando quendam ligonem, sicut convenerint inter se,
justo modo.
Notum est a Scholasticis usurpari verbum
Causare, pro
efficere.
Causatio, Lis, controversia, placitum, Gregor. Magn. lib. 1. Epist. 9 :
Fines, de
quibus Causatio mota est.
Concilium Arelatense ann. 813. can. 16 :
Ne in
Dominicis diebus publica mercata, neque Causationes disceptationesque
exerceantur.
Capit. 1. ann. 811. cap. 2 :
Unde illæ frequentissimæ
Causationes in quibus unus alteri quærit quicquid parem suum viderit
possidentem.
Charta Eberardi Salzburgensis Episc. in Chron. Reichersper. ann.
1153 :
Deposuit Causationem super quodam prædio.
Formulæ veteres apud
Bignon. :
Ut Causationes et lites definire et terminare juste et rationabiliter
debeant.
Vide Translat. S. Guthlaci num. 15. Ita etiam vocem hanc usurpat non
semel Symmachus lib. 2. Epist. 22. 36. lib. 4. Epist. 18. Charta ann. 1048. in Chartulario S. Victoris Massil. fol. 170 :
Nos
audita Causatione sive contrapellatione, quam Dominus Isanus Abbas et Monachi S.
Victoris fecerunt adversum nos, etc.
Chart. Langob. ann. 724. ap. Brunetti
pag. 471 :
Si forsitan quislibet ex successoribus meis..... litis Causationem
inmittere præsumpserit, etc.
Formula fori Romani. Chart. ann. 816. ap. Ludew.
Script. Bamb. tom. 2. pag. 5 :
Si quis ullam causationem de hac parva
oblatione.... generare conatus fuerit, etc.
Recausare, Idem quod
Causare. Tabular. S. Cyrici Nivern. ch. 28 :
Quælibet
persona qui contra hanc donationem ullo unquam tempore venire aut Recausare conaverit,
etc.
Incausare, In
causam mittere,
Mettre en cause, in jus vocare. Charta Waldemari
Regis Daniæ ann. 1326 :
Si aliquis Incausatus fuerit, quod alecia in aquis emerit,
ipse tertia manu se purgabit.
Causarius. Gloss. MS. Regium sign. 1197 :
Pragmatici, Causarii
Vide supra
Causalis. Gloss. Isidor. et
Papias :
Causarius, litis amator, etc.
Causarius, interdum
Reus qui ex aliquo crimine ad causam ducitur
, Joanni de Janua.
Gloss. Isidor.
Causarius reus
. Gloss. Græc. Lat.
ὐπαίτιος, Causarius
. Aliter tamen hanc vocem interpretantur viri docti :
quippe
Causarium, in Glossis
sontico morbo laborantem dici volunt ;
ὑπαίτιοι enim idem valet quod
sontes, apud Latinos :
idque eruunt ex Hesychio, cui
ἐπίληπτοι, dicuntur
ὑπαίτιοι, et
δαιμονιζομένοι ; atque ita usurpavit Passionarius Galeni, cujus auctorem
Gariopontum volunt lib. 1. cap. 11. de Anteneasmo, maniæ specie, qua qui laborant, a
Latinis
Percussores, ab aliis
Causarios appellari observat : ubi perperam
editum
in 1. Edit. Lugdun. ann. 1526.
Causanos. In Basileensi vero ann.
1531. absunt hæc verba,
alii Causarios.
Causarius. Qui
causam habet, ratione et
causa nititur. Sussannæus in Vocabulario :
Causarii, Quibus causæ legitimæ, ne
mererent, suppetebant.
Sic apud Livium
Causarius miles dicitur, cui
legitima causa est missionis efflagitandæ.
Causaria missio, in leg. 9. Cod. Th. de Desertor. (7, 18.)
Causaria
liberalitas, apud Spartianum.
Causariam missionem quidam interpretantur, cui
morbus causa fuit, ut
Causariam liberalitatem, cui aliquis casus ac calamitas causa
fuit. Nam
causa pro morbo sumi observatum.
Causaticus. Qui alium in causam trahit. Lex Bajwar. tit. 16. § 2 :
Non debet testem
veritatis compellere Causaticus ejus, nisi forte aliquis testem mendacem habere
voluerit.
Causator, Qui actoris vel rei in judicio partes agit, litigator. Lex Salica tit. 60 :
Cum causa discussa fuerit inter duos Causatores.
Decretio Childeberti
Regis cap. 11 :
Causator Centenarium cum Centena requirat.
Lex Langob. lib.
2. tit. 21. § 30. Lothar. l. cap.
74. :
Neque cogantur ad placita venire, præter in anno...
exceptis scabinis, et Causatoribus, et testibus necessariis.
Vide tit. 41. § 1.
tit. 51. § 2. tit. 55. § 13. lib. 3. tit. 9. § 8. Liutpr. 25. (4, 7.). Carol. M. 21. Liutpr. 8. (2, 2.).
Lothar. I. 26. Capitula Caroli M. lib. 3. cap. 10. Capitula Caroli C.
tit. 31. cap. 33. Edict. Pistens.
ann. 864. Chronicon S. Vincentii de Vulturno lib. 2 :
Excepto
per verissimas cartulas cum quibus se Causatores legaliter defendere queant, etc.
Gregorii Monachi Chron. Farfense, apud Murator. tom. 2.
part. 2. col. 616 :
Tunc supradicta Carabona ancilla Dei inique adhæsit eidem
Donadeo, ut propter amorem consanguinitatis traderet illi ipsam chartam, per cujus
occasionem chartæ, quæ legalem investituram non habuit, invasor et Causator hujus
terræ exstitit idem Donadeus ;
id est, per actionem judicialem
invasit.
Causamentum. Usatici Barcinonenses MSS. cap. 111 :
Similiter nempe statuerunt ac bonum
Causamentum esse laudaverunt, ut si quis, etc.
Galli dicerent :
Ils ont
jugé que c'estoit une bonne chose d'ordonner, etc.
Charta Alfonsi III. Regis
Portugalliæ ann. 1289. tom. 4. Monarchiæ Lusitanæ pag. 279. v. :
Et si illud non
pectaverit, remaneat in Causamento de Meyrino.
Vide
Causimentum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ad Causam, Ob, propter. Gall.
A cause, apud Lobinellum Hist. Paris. tom. 3. pag.
378 :
Guido Abbas Majorismonasterii, et ad Causam ejusdem monasterii, Administrator
Collegii sæcularis S. Martini de Plessyo.
Ibidem pag. 102 :
Jus
præsentandi et conferendi beneficia intra fines Ecclesiæ S. Germani ad dictam Ecclesiam
tanquam ad Matricem pertinet, et ad Causam ejusdem ad Decanum et Capitulum.
Item
pag. 109 :
Ad causam Ecclesiæ nostræ.
Apud eumdem Lobinell. tom. 2. Hist.
Britan. pag. 837 :
Ad Causam et ratione successionis Domini Conani.
Passim
occurrit alibi.