«
2 causimentum » (par P.
Carpentier, 1766), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 242c.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAUSIMENTUM2
2. CAUSIMENTUM, Protectio, tutela, defensio, cum alterius causa suscipitur. Pactum ann. 1126.
inter Probat. tom. 2. Hist. Occit. col. 442 :
Ego item prædictus Bernardus Atonis
vicecomes et ego Cæcilia vicecomitissa, in loco sacramenti plivimus tibi prædicto
Wilhermo per nostras fides, et suscipimus te in nostro Causimento, et in nostro
sacramento, ut totum, sicut superius scriptum est, tibi faciamus et attendamus sine
inganno.
Occurrit rursum ibid. col. 453. Judicium ann. 1165. in Append. ad
Marcam. Hispan. col. 1341 :
Dicebat etiam (Guillaume Raimundi)
quod de
hoc receperat eum comes in suo Causimento. Comes vero hæc se fecisse negabat. Judicavit
ergo curia, quod si Guillelmus Raimundi posset hæc legitimis testibus comprobare,
attendat ei comes et adimpleat prædictam convenientiam, sicut ejus testes potuerint
comprobare, vel Causamentum inde accipiat, si hos testes probaverint.
Vide
Cosimentum.