![[]](img/image.png)
1. CENTENA, Dignitas Centenarii, seu gradus in Schola Agentium in rebus, ad exemplum militiæ
armatæ, proximus Principi agentium. Vide leg. 3. Cod. Th. de Cohortalib. (8, 4.) et leg.
7. eodem Cod. de Agent. in reb. (6, 27.)
Decretum est, ut quia in vigilias constitutas nocturnas fures non caperent, eo quod per diversas, intercedente conludio, scelera prætermissa custodias exercerent, Centenas fieri ; in qua Centena (si) aliquid deperierit, capitale qui perdiderat, recipiat, et latro insequatur.Ex quibus, Centenas a Chlotario primum institutas ad latrones arcendos videtur posse colligi. Dicta vero Centena, a centum familiis quibus constabat. Capitula Caroli Mag. lib. 3. tit. 23. et Lex Longob. lib. 2. tit. 51. § 11. Ludov. P. cap. 3. :
Sic tamen ut contentio, quæ inter eos orta est, si in confinio duorum Comitatuum fuerit, liceat eidem de vicina Centena adjacentis Comitatus ad suam causam testes habere.Capitulare 3. Ludovici Pii cap. 7 :
Et hæc ratio examinetur per singulas Centenas, etc.Adde Capitulare ann. 829. cap. 7. pag. 672. novæ Edit. Chronic. Fontanellense cap. 7 :
Villam... sitam in pago Oximensi, in Centena Noviacense.Cap. 8 :
De villa Digmaniaco, quæ sita est in pago Osismensi, in Centena Alancionensi.Tabularium Abbatiæ Belliloci in Lemovicibus :
Hæc omnia sunt in pago Lemovicino, et Caturcino, et Centenis Vertelense et Exidense.Alibi :
Cedo res proprietatis meæ, quæ sunt in pago Caturcino, in Centena Exindense, quæ vocatur Bellus Mons.Tabul. S. Stephani Lemovicensis :
Dedit mansum suum in pago Lemovicino, in Centena Tarninse, villa Rammaco.Vide Leges Wisigoth. lib. 9. tit. 2. § 1. 3. 4. Decretum Childerici cap. 11. 12. Legem Alaman. tit. 36. etc. Auctor est B. Rhenanus lib. 2. Rer. German. pag. 88. proxime Heidelbergam adhuc apparere Centenæ vestigium in aliquot pagis, et manere vocabulum. Centena eadem
Censum quoque omnem ab ipsa Centena et scultacia Curiensi, etc.Vide Haltaus. et Grimm. locis laudatis in Centa, Guerardum in Prolegom. Chartul. S. Petri Carnot. § 4. Murat. Antiq. Ital. tom. 1. col. 520. A. 522. B. infra Centariatus et Hundredus. Vide Centenarius.
David Monachus et Presbiter et socius ejus Moruntius dant S. Salvatori alodum suum nuncupantem ad illam Minariam, situm in pago Redonico in Centenalia Lacinse.
Dedi ei sibique servientibus in perpetuum cuminam quæ est in Chamberes,... cum campo qui juxta est, cum banno et Centena, et pratum apud Prunoet, quod operantur rustici de Nominey, cum banno et Centena. Dedi etiam totum bannum et Centenam quinque parrochiarum in villa, quæ dicitur ad Basilicas, etc.Vide eumdem Meurissium pag. 403. Laurentius Leodiensis in Hist. Episcop. Virdun. pag. 280 :
Dux iram Dei metuens, pacem cum Episcopo fecit, Centenas potestatum Ecclesiæ, et prædia, quæ invaserat, reddidit.Continuator Historiæ Episcoporum Virdunensium post Bercarium Presbyterum pag. 269 :
Supradictus Comes Fridericus, dum esset adhuc in laicali habitu, Præbendæ Fratrum S. Mariæ omnes Centenas eorum potestatum, quibus multum inquietabantur,... reddidit.Infra :
Centenam de Wandelini curte, et alia jura, quæ tunc temporis potestative in hac civitate tenebat, eidem Episcopo et Ecclesiæ reddidit.
Quid de liberis hominibus et Centenis, qui partibus fisci nostri deserviunt.
Dedimus... decimam illorum arietum, qui nostræ Ecclesiæ persolvuntur ex Bracensi Centenaria.