« »
 
[]« 3 centena » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 262c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CENTENA3
3. CENTENA, Districtus, jurisdictio, dominium, Seigneurie. Diploma Herimanni Episcopi Metensis ann. 1090. apud Meurissium :
Dedi ei sibique servientibus in perpetuum cuminam quæ est in Chamberes,... cum campo qui juxta est, cum banno et Centena, et pratum apud Prunoet, quod operantur rustici de Nominey, cum banno et Centena. Dedi etiam totum bannum et Centenam quinque parrochiarum in villa, quæ dicitur ad Basilicas, etc.
Vide eumdem Meurissium pag. 403. Laurentius Leodiensis in Hist. Episcop. Virdun. pag. 280 :
Dux iram Dei metuens, pacem cum Episcopo fecit, Centenas potestatum Ecclesiæ, et prædia, quæ invaserat, reddidit.
Continuator Historiæ Episcoporum Virdunensium post Bercarium Presbyterum pag. 269 :
Supradictus Comes Fridericus, dum esset adhuc in laicali habitu, Præbendæ Fratrum S. Mariæ omnes Centenas eorum potestatum, quibus multum inquietabantur,... reddidit.
Infra :
Centenam de Wandelini curte, et alia jura, quæ tunc temporis potestative in hac civitate tenebat, eidem Episcopo et Ecclesiæ reddidit.
Centenæ, Homines Centenæ. Capitulare de Villis cap. 62 :
Quid de liberis hominibus et Centenis, qui partibus fisci nostri deserviunt.
Centenaria, Idem quod Centena. Charta Berengarii Episcopi Virdun. apud Hugon. Abb. Flaviniac. in Chron. ann. 951 :
Dedimus... decimam illorum arietum, qui nostræ Ecclesiæ persolvuntur ex Bracensi Centenaria.