« »
 
CESTA 1, CESTA 2, CESTA 3.
[]« 1 cesta » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 280c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CESTA1
1. CESTA, Vinculum, Ligamen. Guidonis Disciplina Farfensis lib. 2. cap. 4 :
Cesta caligæ cum fuerit assuta debet esse tam longa, quo possit intra pugnum fieri constricta. Cestus
Martiali et aliis, Græce ϰεστὁς muliebre cingulum est, præcipue illa zona, qua nova nupta nuptiarum die præcingebatur a sponso solvenda.
[]« 2 cesta » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 280c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CESTA2
2. CESTA, f. Locus cavus, sinus instar cistæ vel nassæ, Ital. et Hispan. Cesta, idem quod mox Cestus, ubi nihil idcirco emendandum existimo. Charta Guid. archiep. Senon. ann. 1182. in Chartul. Pontiniac. pag. 269 :
Alia duo arpenta sita sunt alibi non longe a grangia apud locum, in quo est Cesta.
Nisi legendum sit Cessa, sepes. Vide supra in hac voce.
[]« 3 cesta » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 280c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CESTA3
3. CESTA, vox Italica, Cista. Stat. Montis-reg. pag. 318 :
Debeat solvere emptori gabellæ piscium solidos quatuor pro quolibet rubo piscium, et intelligatur detracta myrta, et Cestis ac funibus.
Cestus in Ecbas. vers. 172 :
Profert se Cesto spinx captus in amne petroso.
Vide mox Cestinus.