« »
 
[]« Chillæ » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 307b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CHILLAE
CHILLÆ, Campanæ minores, quales esse solent in minoribus Ecclesiis. Vasconibus Eschilles vel Esquilles. Chron. Bernardi Ytherii monachi S. Martialis Lemovic. apud Stephanotium tom. 1. Fragm. Hist. MSS :
Anno mccxiv.... media nocte quæ præcedit vigiliam S. Andreæ, vehementia venti cecidit lapis summus de clocario S. Martini Lemovic. et media vitra quæ est super arcam operis et clocarium cum Chillis S. Cessatoris et turris lignea de medio pontis S. Martialis.
Vide Skella.
P. Carpentier, 1766.
Præsertim quæ præ manibus haberi et deferri possunt, Eschillettes Andegavensibus.
P. Carpentier, 1766.
Chillæ, Tintinnabula, quibus aliquando exornatæ sacerdotales vestes. Vide Tintinnabulum. Codex reg. 7887. fol. 3. r° :
Fulcbertus levita fieri jussit.... stolam auream planam cum Chillis. Dutrannus jussit fieri... unum manipulum aureum cum Chillis.