![[]](img/image.png)
![[]](img/image.png)
![[]](img/image.png)
1. CIFUS, pro Scyphus, Vasculum potorium. Occurrit in Codicillo Bertrandi de Turre
ann. 1281. apud Baluz. Hist. Arvern. tom. 2. pag. 508. et supra in Caritas dicta
mensura vini, etc. Chartular. Compend. :
Duo manutergia, tria auricularia, duo Cifi madelini.
![[]](img/image.png)
![[]](img/image.png)
3. CIFUS. Scyphus :
Calices, Cifos argenteos et alia preciosa donaria deferentes pariter et offerentes. (Bibl. Vatic. Reg. 339. f. 565. Mirac. beatæ Mariæ Carnotensis, xiiis.)
![[]](img/image.png)
1. CIPHUS, Canalis, ex Græc. σίφων. Vita S. Theotonii
Canonici Regul. num. 11. describens tempestatem in mari :
Iterumque apertis undis in ima(navem)dejiciebant, atque, quod dictu mirabile est, aquam de mari, tanquam manifestum canale, quod nautæ Ciphum vocant, in sublime trahebant.
P. , 1766.
◊ Græcis τυφών, quod vorticem vertit Plinius lib. 2. cap. 48. Nautis
Tiphon vel Puchot. Vide Diction. Trevolt. in his vocibus.![[]](img/image.png)
2. CIPHUS, pro Scyphus, Gall. Tasse, Gobelet, passim occurrit in Instrumentis
inferioris ævi. Vide Thomam
Madox Formul. Angl. pag. 432.
Rymer. tom. 3. pag. 278. col. 1. Baluz. tom. 2. Hist. Arvern. pag. 182. Hist. Dalphin.
tom. 2. pag. 555. et seq. ubi variæ Ciphorum species enumerantur.
P. , 1766.
◊ Pro mensura quadam legitur
in Stat. Vercell. lib. 3. pag. 84. v° : Et aliquis tabernarius vel tabernaria non possit nec debeat vendere vinum minutum, nisi in Cipho sive mensura signata.
![[]](img/image.png)
![[]](img/image.png)