« »
 
CIPPUS 1, CIPPUS 2, CIPPUS 3, CYPPUS.
[]« 1 cippus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 334b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CIPPUS1
1. CIPPUS, Ceppus. Joan. de Janua :
Cippus, instrumentum quo reorum pedes constringuntur, quasi capiens pedes.
Ebrardus Bethuniensis :
Nervo torqueris, in Cippo quando teneris,
Membraque firmantur nervis quibus ossa ligantur.
Versus memoriales :
Est Cippus truncus, terræ cumulus, monumentum,
Petra tegens cimiterium, Cippus quoque lignum,
Quo captivorum vestigia stricta tenentur.
Passio SS. Chrysanti et Dariæ MS. :
Tunc irati milites, mittunt eum in Cippum novum et nodosissimum, ita ut tertio puncto ejus tibias coarctarent.
Passio sancti Lupercii Mart. apud Bosquet. pag. 165 :
Deinde eum jussit in carcerem trudi, et in arcto Cippo extendi.
S. Audoenus[] lib. 2. Vitæ S. Eligii cap. 77 :
Cippi etiam fracti, et claudorum bacterii in argumento ostenduntur.
Notkerus in Martyr. 2. Jan. :
Diu in carcere maceratus, et in Cippo missus, deinde in mare demersus,
Aldhelmus de Laude Virg. cap. 25 :
Et suras iterum Cipporum vincula claudunt,
Cruraque cum rigidis nectebant turgida lignis.
Vide Orderic. Vital. lib. 11. pag. 826. et quæ annotamus in Dissertat. 19. ad Joinvillam. Græci ϰοῦππον dicunt. Lexic. Gr. MS. Reg. Sign. 2062 :
Ζητρείοις, ὁ ϰοῦππος, τὸ τῶν δούλων ϰολαστήριον.
Alibi :
Ῥωποῤῥηξ, ὁ τὸν ϰοῦππον ῥηγνύων. Ῥωποῤῥηϰτεῖν, ῥηγνύειν τὸν ῥωπὸν ϰαὶ τὸν ϰοῦσπον.
Aliud Lexic. sign. 930 :
Ποδοϰάϰη, ξύλον τὸ ἐν εἰρϰτῇ, ἐν ᾧ τοὺς πόδας ἐμϐάλλοντες συνέχουσιν, ὂ παρὰ Ῥωμαίοις ϰαλεῖται ϰοῦσπος.
Supplementum Antiquarii :
Cippus, ϰορμος ποδοϰάϰη, Instrumentum, quo noxii constringebantur.
P. Carpentier, 1766.
Cep portatif, in Stat. ann. 1390. tom. 7. Ordinat. reg. Franc. pag. 396. Cep volant, in Lit. remiss. ann. 1390. ex Reg. 141. Chartoph. reg. ch. 2 :
Jehan seigneur de Montcavrel fu mis en un Cep voulant, auquel le dit chevalier fu pendu par longtemps en l'air... Ils furent mis en Ceps volans. Cep
vero, Vomer, in aliis Lit. ann. 1386. ex Reg. 129. ch. 183 :
Lequel exposant apperceu deux charues demourées aux champs, ...... desquelles charues il arracha, print et emporta les Ceps, etc.
Vide Bastonicum et Truncus 5.
Cippus, posterioribus, Carcer ipse dictus. Gloss. Lat. Gall. : Cipus, Chep à mestre malfaiteurs. Capitulare de Ministerialibus Palatinis Pertz. pag. 158. cap. 3 :
Similiter illum malefactorem usque ad Cippum deportet, etc.
Baldricus in Chron. Camerac. lib. 3. cap. 72 :
Cives namque meliores et ditiores contumelia et injuriis afficiebat : alios indemnatos et injudicatos in Cippo vilissimo concludens, etc.
Epist. G. Episc. Catalaun. tom. 4. Histor. Franc. :
Captus est a justiciis meis, in vinculis, in Ceppo conjectus.
Charta Chrodegangi Episc. Metensis :
Ab Advocato in Cippum conjiciatur.
Ibid :
In villa Flammersheim... Cippus habeat.
Monasticum Anglic. tom. 2. pag. 349 :
Cippos et conclusoria in singulis villis ad correctionem delinquentium.
Vide Hugonem Farsitum de Miracul. S. Mariæ Suession. cap. 125. Fletam lib. 1. cap. 42. § 1. Foros Beneharn. tit. 1. art. 31. etc. In Consuetud. Meldensi art. 209. furcæ patibulares, Cippus, (Cep) et Pilorium dicuntur esse signa seu argumenta majoris Justitiæ. In Perticensi art. 12. Cippus a Carcere distinguitur, ut et in Blesensi art. 29. Chart. Lothar. Imper. ann. 854. in Alsat. Diplom. num. 101 :
Munhinga villa cum suis appensibus.... banno et Cyppo, marcato et omnibus justitiis.
De juribus Maurimonasterii circ. ann. 1144. ibid. num. 275 :
Jus Cippi. Cippus autem dominicus loco tuto infra dominicaturam constituatur, ubi non facile quidquam temeritatis oriatur, Cippato rebellione seu contumace. Est curticula juxta fontem cisternatum ab occidentali parte fori, tres obulos in censu solvens, a cujus possessore statim et eadem die villico de Bareberch notificabitur, a quo etiam custodia prima nocte eidem deputabitur ; secunda autem nocte villicus ex oppido procurabit, sicque quandiu ibi jacuerit, vigilias ex Cippalibus mancis alternatim providebunt.
Vide Haltaus. Glossar. German. voce Stock, col. 1746. Philippus Mouskes in Hist. Franc. MS : []
Les deus enfans sans nul ator,
Mist en prisson en une tour,
En un Cepiel cascun d'un pié.
L. Henschel, 1840–1850.
Cippare. Gloss. vet. Latin. Germ. : Cippo... i. pedes in cipo stringere. Richer. lib. 3. cap. 39. Pertz. Scriptor. vol. 5. pag. 616 :
Calciamenta... sic arta induunt, ut Cippati pene impediantur.
Incippare. Gloss. Lat. MS. Reg. Cod. 1013 : Incippat, inludit : leg. includit. Geneal. duc. Brunsvic. ap. Leibnit. Script. tom. 2. pag. 20 :
Captus est idem Henricus.... et in castrum Salis Incippatus.
Cipparius, Carcerarius, commentariensis. Magnum Chartularium Corbeiense :
Item l'Abbé est Justichiers de Corbie, etc. et a en ledite vile ses Serjans qui prendent et arrestent, et mainent en le prison Mons. l'Abbé les arrestés, lequelle est en le vile devant dite, et les warde uns siens Serjans, con appelle le Chepier de l'Eglise, et a Mesires li Abbés se droiture de cascune personne arrestée, et ses Chepiers en a aussy se droiture.
In Legibus Guill. Nothi cap. 4. Ceper, vel Cepier, est Carcerarius. Vide Consuetud. Hannon. cap. 23. 35. 70. et Valentian. art. 143.
P. Carpentier, 1766.
Cepier et Ceppier, nostris. Lit. remiss. ann. 1363. in Reg. 91. Chartoph. reg. ch. 479 :
Guillaume de Rumegny Cepier et garde du beffroy et des prisons de la ville d'Amiens.
Aliæ ann. 1376. ex Reg. 108. ch. 312 :
Jehan de Sains, dit Bontemps, Cepier ou geolier et n'aguerres garde des prisons de nostre chastel de Monstreul sur la mer.
Aliæ ann. 1401. in Reg. 156. ch. 167 :
Jehan de Villers et Simonnet de la Porte Ceppiers et geolliers fermiers du beffroy d'Amiens.
Hinc Cepage, pro eo quod Cippario seu carceris custodi præstatur ab incarcerato pro victu et potu, qui ei subministrantur, vulgo Geolage. Charta ann. 1337. in Reg. 71. ch. 59 :
Item dit li supplians que li Cepages de touz les prisonniers prins en ladite chastellerie (de Lille) la garde appartient a lui de son droit héritage,.... duquel Cepage ledit suppliant est homme du roy.
Pro officio Cipparii, in Arest. ann. 1393. ex Lib. rub. fol. magn. domus publ. Abbavil. :
L'office de geolage et Cepage des prisons et garde de l'eschevinage d'icelle ville.
Cypiacus, Dignitas in Ecclesia S. Quintini, in Viromanduis, qui Cippi seu carceris Ecclesiastici curam habet. Statuta antiqua Canonicor. S. Quintini apud Hemereum pag. 115 :
Die Pentecostes debet Cypiacus 10. sext. frumenti, etc.
Infra :
In festo S. Michaelis debet Cypiacus 10. sext. frum. cepas cum quarello recenti, etc.
Cippus, Cepus, Rete. Charta Savarici de Verziaco Comitis Cabilon. apud Perardum pag. 91 :
Si aliquis homo Cippum tetenderit in nemore, et bestiam ceperit.
Jacobus I. Rex Aragon. in foris Oscæ ann. 1247. fol. 31 :
Venatio cadens in laqueos sive Cepos, est ejus qui Cepos paravit vel laqueos.
[]« 2 cippus » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 335a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CIPPUS2
2. CIPPUS, Alia notione, apud Cæsar. lib. 7. de Bello Gall. cap. 67 :
Quini erant ordines (stipitum) conjuncti inter se atque implicati ; quo qui intraverant, se ipsi acutissimis vallis induebant : hos Cippos appellabant.
Aperta est nominis ratio.
[]« 3 cippus » (par L. Favre, 1883–1887), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 335a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CIPPUS3
3. CIPPUS, ab Italico Cippo, et Ceppo, Arcula, vel capsula continendæ pecuniæ. Stat. bonon. ann. 1250-67. tom. III. pag. 399 :
Et dicti denarii ponantur in Cippo, in quo ponuntur denarii trium soldorum.
Fr. []
[]« Cyppus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 687b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CYPPUS
CYPPUS, pro Cippus, de quo supra, carcer. Exitibus et redditibus, et banno et Cyppo, in Charta Lotharii Imp. apud Lud. Laguille in Probat. Hist. Alsac. pag. 4. et Eccardum de Origin. familiæ Habsburgo-Austriacæ col. 108. Cyppus marcatus, rursus occurrit apud eumdem Laguille pag. 5.