![[]](img/image.png)
CIRCELLI, Circuli, monilia, armillæ. Gloss. Ψέλλια, ϰιρϰέλλια,
δαϰθυλίδια. Anastasius in Leone III :
Obtulit Circellos paria duo gemmis ornata.Charta Ludovici VI. Fr. Regis ann. 1112. apud Felibianum in Hist. Sandionysiana pag. xcii :
Præterea consuetudines quasdam quæ juris nostri erant... picem videlicet... Circellos, concas et salem.Apicio 2. 5. Circelli isiciati sunt Farcimina rotunda.
P. , 1766.
◊ Constit. Feder. reg.
Sicil. cap. 96 : Item quod nulla domina sive mulier audeat portare Circellos, quorum pretium, omnibus computatis, transcendat uncias quinque.