« »
 
[]« Circelli » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 337c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CIRCELLI
CIRCELLI, Circuli, monilia, armillæ. Gloss. Ψέλλια, ϰιρϰέλλια, δαϰθυλίδια. Anastasius in Leone III :
Obtulit Circellos paria duo gemmis ornata.
Charta Ludovici VI. Fr. Regis ann. 1112. apud Felibianum in Hist. Sandionysiana pag. xcii :
Præterea consuetudines quasdam quæ juris nostri erant... picem videlicet... Circellos, concas et salem.
Apicio 2. 5. Circelli isiciati sunt Farcimina rotunda.
P. Carpentier, 1766.
Constit. Feder. reg. Sicil. cap. 96 :
Item quod nulla domina sive mulier audeat portare Circellos, quorum pretium, omnibus computatis, transcendat uncias quinque.