« Circinare » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 338a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CIRCINARE
CIRCINARE, Idem quod Circitare. Matthæus Vindoc. in Tobia :
Edictum Rotharis Regis Longob. tit. 105. § 18. 346. et Lex Longobard. lib. 1. tit. 25. cap. 43 :Circinat, egressus scrutatur, compita quærit.
Si quis caballum alienum apprehenderit, ipsumque diffiguraverit, aut Circinaverit, furti pœna sit culpabilis in octogilt.Ubi Circinare, idem valet quod apud nos Détourner, abigere, avertere. Vocabulo Circinaverit Muratorio significari videtur læsio aliqua, aut signa aliqua impressa (circino fortasse) equo, unde is deformatus et diffiguratus evadat. Aut nihil aliud significatur quam notam (nunc Marca appellamus) alieno equo inurere, ut ad alterum spectare videatur. Reinard. Vulp. libr. 1. vers. 75.