« »
 
CLAUSULA 1, CLAUSULA 2.
[]« 1 clausula » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 364a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CLAUSULA1
1. CLAUSULA, Diomedi lib. 1. de Orat. et Victorino lib. 1. de Arte Grammat. est compositio verborum, plausibilis structuræ exitu terminata. Gloss. Lat. Gr. : Clausula, Νοήμα. Papias : Clausula est in oratione brevis sententia. Vide Quintilian. lib. 8. Instit. cap. 5. Gregorius Magnus lib. 1. Epist. 6 :
Quod vero causæ et nominis similitudinem faciendo per scripta vestra Clausulas declamationesque formatis, certe, Frater carissime, simiam leonem vocas.
Adde Hieron. in Job. cap. ult. et Cyprian. de Singular. Cleric.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Clausula de Nisi dicitur ea, cui exceptiva hæc particula Nisi adjungebatur. Vide Nisi.
Clausula, Parvum clausum, seu area septo clausa, apud Willhelm. Thorn. Accipitur etiam pro clausura, vel angusto montium aditu, in Chronico Reicherspergensi pag. 262. et apud Baldricum Noviom. lib. 3. cap. 70.
Clausula, Cella in qua Inclusi, seu Eremitæ, morabantur, aliis Inclusorium. Chronicon Mariani Scoti ex Bibl. Vaticana num. 1058. de S. Paterno incluso :
Hic ambiens martyrium, pro nullo foris exivit, sed in sua Clausola combustus, per ignem transivit in refrigerium.
Usurpatur hac notione non semel ab Eckehardo de Casibus S. Galli cap. 4. 9. 10. ab Hepidanno Minore in Vita Wiboradæ lib. 1. cap. 15. et 19. et in Rythmis de eadem apud Canisium tom. 5. pag. 789. et a Florentio Wigorn. ann. 1058. Selecta Capitula Canonum Hibern. apud Acherium tom. 9. Spicil. pag. 50. de his qui se putant esse justos et non sunt :
Jejunium charitati, vigilias justitiæ, propriam adinventionem concordiæ, Clausulam Ecclesiæ, severitatem humilitati, postremo hominem Deo anteponunt.
[]« 2 clausula » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 364a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CLAUSULA2
2. CLAUSULA, Conditio, exceptio, Clausele, in Charta ann. 1323 :
Desquelles choses les loys du franc maintenoit toudis le contraire par une Clausele générale, contenue oudit keurbrief, laquelle dist que de toute chose, dont mention n'est faite audit keurbrief, doit estre droits echevinages : par laquelle Clausele, etc.
Necrolog. eccl. Paris. MS. ad 9. Cal. Jan. :
Postmodum executores dicti deffuncti (Johannis de Montenantolio) attendentes Clausulas sui testamenti, nobis dederunt in augmentationem dicti anniversarii... summam cc. scutorum.
Vide infra Clausus.