« »
 
[]« 2 clavare » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 357a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CLAVARE2
2. CLAVARE, Clavos figere. Arest. parlam. ann. 1304. inter Stat. super artific. Paris. ex Cam. Comput. fol. 344. v° :
Declarantes quod licet dicti selarii sui officii ratione... non possint... clavos facere aut fabricare, ipsi tamen... poterunt... ea in selis et bastis suis ponere, Clavare et rivare, etc.
Vide infra Clavellare.
P. Carpentier, 1766.
Cum quis ex jure domum intrare aut ea exire prohibebatur, eam clavis claudere, quod Clavare dicebant, in usu olim fuit. Pactum inter Aymer. de Narb. et abbat. de Quadrag. ann. 1317. in Reg. 61. Chartoph. reg. ch. 433 :
Item quod pro dicta compulsione dictus dom. abbas et sui per se seu gentes suas possit Clavare et claudere domos dictorum hominum aut feminarum, qui ad aliquod censum seu servitium tenerentur dom. abbati.
Quod rursum apertius docet Ch. ann. 1319. ex eod. Reg. ch. 117 :
Ipsi consules (de Limoso) per Jacobum Rubei eorum servientem, cum magno Clavello hostium dicti Poncii claudi fecerunt,... quem Clavellum magister Johannes de Fara judex tunc Limosi amoveri fecit.
Formulæ Mss. ex Cod. reg. 7657. fol. 28. r° :
Cum nobilis et circumspectus vir dominus talis judex ad postulationis instantiam domini talis Clavari mandasset januas domus dicti talis, etc.
Vide supra Barreiare.