« Clerici » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 367c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CLERICI
CLERICI, inquit Isidorus lib. 2. de Eccl. Offic. cap. 1. dicuntur
Omnes qui in Ecclesiastici ministerii gradibus ordinati sunt. Ita etiam Honorius Augustodunensis lib. 1. cap. 174. Ugutio :
Clerici generaliter dicuntur, qui in Ecclesia Dei deserviunt, duntaxat ordinem habeant, etc.Lex 2. Cod. Th. de Episc. (16, 2) :
Qui divino cultu ministeria religionis impendunt, id est, hi qui Clerici appellantur.S. Hieronymus Epist. ad Nepotianum :
Igitur Clericus, qui Christi servit Ecclesiæ, interpretetur primo vocabulum suum, et nominis definitione prolata, nitatur esse quod dicitur. Si enim ϰλῆρος Græce, sors Latine appellatur, propterea vocantur Clerici, vel quia de sorte sunt Domini, vel quia ipse Dominus sors, id est, pars Clericorum est. Clerici Ecclesiastici ordinis,in Capitular. Aquisgran. ann. 789. cap. 37. lib. 1. Capit. cap. 38. sic autem appellatos, ait idem Isidorus,
eo quod in sortem hæreditatis Domini dentur, vel pro eo quod ipse Dominus sors illorum est, sicut de eis scriptum est, loquente Domino, Ego hæreditas eorum, quæ hausit a S. Hieronymo in Epist. ad Nepotianum. Adde Rabanum lib. 1. de Instit. Cleric. cap. 2.
◊ Laicos olim ad Clerum invitos interdum assumptos et in
Presbyteros consecratos, testatur S. Augustin. lib. 2. de Adulterin. conjugiis cap. 20. et
Serm. de Diversis 49. ut et Epiphanius Cypri Episcopus, Epist. 60. inter Epist. S.
Hieronymi cap. 1.
◊ De Clericorum vestium colore, hæc annotat Baronius ann. 393.
n. 48. Cum vestes pullas et candidas iis interdicat S. Hieronymus de Vita Clericor.
ac pullæ Monachis propriæ fuerint, ut constat ex
eodem Hieronymo in Epitaphio S. Marcellæ, et ex Epist. 22. existimat
Clericalium vestium colorem fuisse castaneum vel violaceum, cujus usum perantiquum esse in
Ecclesia palam est ; irrepsisse autem colorem nigrum in Clerum videri, cum et monachismus
in nonnullis Ecclesiis a Clericis receptus est, et ex Monachis Episcopi creati sunt :
reliquos autem Clericos alio usos esse colore, ut distinguerentur etiam a Laicis, qui
incedebant atrati.
Clericus, Qui in gradu est, in Lege Aleman. tit. 16. in Capitul. Caroli M. lib. 7.
cap. 309. 393.
Clericus, cujus superior gradus est, apud Halitgarium Cameracensem in Pœnitent.
cap. 2. Anastasius in S. Hygino PP. :
Hic clerum composuit, et distribuit gradus.Nam varii erant Clericorum gradus : quippe Presbyteros, Subdiaconos, Lectores, et Cantores, πάντας Κληριϰοὺς ϰαλοῦμεν, inquit Justinianus in Nov. 123. cap. 19. in Concilio Carthaginensi III. cap. 21 :
Clericorum nomen etiam Lectores, et Psalmistæ, et Ostiarii retinent.Sed et Episcopi, Presbyteri, et Diaconi, Primi Clerici, dicuntur in leg. 13. Cod. Th. de Judæis et Cælicol. (16, 8.) ut cæteri, inferioris loci, in leg. 41. eodem Cod. de Episcop. (16, 2.) Vide Capitulare Adelchisi Principis Beneventani ann. 851. cap. 6. Isid. Origin. lib. 7. cap. 12. sect. 2 :
Generaliter autem Clerici nuncupantur omnes, qui in ecclesia Christi deserviunt, quorum gradus et nomina hæc sunt : Ostiarius, psalmista, lector, exorcista, acolythus, subdiaconus, diaconus, presbyter, episcopus.
Clerici, Canonici, maxime regulares, qui in Ecclesiis Cathedralibus sacra peragunt,
apud Ledradum Archiepiscopum Lugdun. in Epistola ad Carolum M. et in Capitulis Caroli C.
tit. 5. § 53. In villa Sparnaco ann.
846.
Clerici Canonici, in iisdem Capitulis Caroli C. tit. 31. cap. 30. Edict. Pistense ann.
864. Canonici, id est, regulares Clerici, in Excerptis Egberti
Archiepisc. Eboracens. in Præfat. Capitulare Aquisgran. ann. 789. cap. 71 :
Similiter qui ad Clericatum accedunt, quod nos nominamus Canonicam vitam, volumus ut illi canonice secundum suam regulam omnimodis vivant, et Episcopus eorum regat vitam, sicut Abba Monachorum.
◊ Sed et Canonicos Regulares Clericos non semel indigitat
Stephanus Tornacensis, Epist. 96. 104. 115. 152.
Clerici Cathedrales, Canonici, apud Joannem de Collemedio in Vita S. Joann. Episc. Morin. num. 12.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Clerici, seu Canonici de Stallo, de Terra. Sic in Statutis Ecclesiæ S.
Martini Turon. jussu Capituli ann. 1200. per Johannem Gastineau in unum volumen
redactis, in quibus illud observare est, Regem Ecclesiæ S. Martini Abbatem, intra annum ab
obitu Decani vel Thesaurarii, debere nominare atque Capitulo præsentare ad Decani vel
Thesaurarii officium Canonicum unum de Stallo, non vero Canonicum de Terra.
Erat in Ecclesia S. Martini triplex ordo Canonicorum. Primus Presbyterorum et Diaconorum
qui in stallis superioribus sedebant. Secundus Subdiaconorum aliorumque minorum
Ordinum, quibus locus erat in inferioribus stallis. Tertius ordo erat Canonicorum puerorum
seu Clericorum simplicis tonsuræ, qui in scamnis considebant puerorum choralium more,
dividebanturque inter se variis stationibus et officiis. Hi nomine Clericorum seu
Canonicorum de Terra
designabantur. Vide Mercurium Gallicum Januarii anni 1722. pag. 30.P. , 1766.
Clerici de Terra, In ecclesia Lugdunensi appellati videntur Clerici, qui canonicos primi ordinis ad
chorum comitabantur ; quod in terra seu in scamnis ad terram positis considerent, sic
dicti. Stat. MSS. eccl. Lugdun. : Nullus de super chorum debet se minuere in vigilia alicujus festi, nec etiam aliquis Clericus de terra, nisi necessitate.Infra :
Nullus Clericus de terra debet intrare chorum per se solum ad missam dominicam in festivis diebus, ex quo Angelicus hymnus incœptus est ;... sed si sequitur dominum suum, potest intrare.Rursum ibid. :
Clerici de terra... sive sint subformarii, diaconi, vel subdiaconi, vel clericuli, ne videantur inaniter vagari per ecclesiam coram dominis et personis, vel aliis qui de super chorum sunt, cujuscumque ordinis sint.Vide Clerici de stallo.
P. , 1766.
Clerici Formerii, Iidem videntur qui de Stallo secundi ordinis. Tabul. eccl. Vien. ad ann.
805. apud Charvet. pag. 654 : Erit numerus canonicorum 60. presbyterorum 100. diaconorum 20. subdiaconorum 20. Clericorum formeriorum 40. clericorum 24.
Clerici de Scammello, Qui in scammellis, seu in sedibus inferioribus in Ecclesia sedent, ut
Clerici de Stalone, Qui in stallis, et
Clerici de Choro, Qui in choro deserviunt, in Charta Minorensis Episcop. ann. 1270. apud Ughellum
tom. 7. pag. 419.
Clerici Matutinales. Charta ann. 1267. in M. Pastorali Eccl. Parisiens. lib. 2. cap. 61 :
Sexaginta solidos Parisiensium ad opus distributionum inter confratres, et Clericos matutinales dictæ Ecclesiæ.
P. , 1766.
◊ Lit. admort. ann. 1458. in
Reg. 188. Chartoph. reg. ch. 63 : Les Clercs des matines de Nostre-Dame de Paris, etc.Qui matutinis seu officio nocturno interesse tenentnr. Vide infra Matutinarii.
Clericorum nomine intelliguntur etiam interdum Monachi. Forte quod dum sacra officia in
Ecclesia concinunt, Clericorum munus impleant. Sozomenus lib. 8. cap. 18. ait, Rufinum
Ecclesiam SS. Apostolis Petro et Paulo sacram excitasse ; deinde addit :
πλησίον δὲ μοναχοὺς συνῴϰισεν, οἱ τῆς ἐϰϰλησίας ϰλῆρον ἐπλήρουν.S. Germanus Parisiensis Episcopus in Charta exemptionis Monasterii S. Vincentii, quod ejusdem S. Germani donatur nomenclatura, apud Brolium lib 2. Hist. Parisiens. :
Insuperque sancimus ut nullus Metropolitanus aut aliquis suffraganeus ejus causa alicujus ordinationis illuc ingredi præsumat, nisi solummodo ab Abbate ejusdem loci vocatus venerit ad sanctitatis mysterium celebrandum,... aut ad benedictiones Clericorum vel Monachorum instituendas, etc.Cupitulare Pipini Regis Italiæ cap. 36 :
Clerici qui Monachorum nomine non pleniter conversareAbbo Monach. Serm. 5 :(ita leg. pro conservare)videntur, et ubi regulam S. Benedicti tenent, etc.
Videmus Monasteria a Clericis derelicta.Gregorius Turon. lib. 2. de Glor. Mart. cap. 28. Aredii Monachum Clericum Aredii Lemovicini Abbatis vocat. Ita lib. de Glor. Confess. cap. 82. ubi de Eutychio Recluso, lib. de Vitis Patr. cap. 6. et lib. 1. de Glor. Mart. cap. 76. Rudolphus in Vita S. Liobæ cap. 1. Stephanus II. PP. in Diplom. pro Monast. S. Dionysii edito a Mabillonio tom. 4. SS. Benedict. pag. 337. Jonas in Vita S. Columbani, Aigradus in Actis S. Ansberti Episc. Rotomag. Eigil in Vita S. Sturmii cap. 16. Acta S. Marculfi Abb. Nantensis Vita S. Sigolenæ, Miracula S. Leufredi cap. 1. Chron. Fontanell. cap. 13. Hist. Translat. SS. Chrysanti et Dariæ cap. 27. Canones Hibern. lib. 38. cap. 10. Vita S. Medardi ex Cod. Resbac. cap. 17. Dudo lib. 3. de Actis Norman. pag. 153. Adso de Miracul. S. Waldeberti num. 13. etc. Vide Cassianum lib. 11. Collat. cap. 14. et ibi Gazæum, et Valesium lib. 17. Rerum Francicar. pag. 556. et lib. de Basilicis cap. 6. Quibus addo in Pontificali Ecclesiæ Senonensis MS. haberi Orationem ad Clericum faciendum quæ solos Monachos spectat, ut ex his patet :
Oremus pro hoc famulo suo ill. qui ad deponendam comam capitis sui pro ejus amore festinat, ut donet ei Spiritum sanctum, qui habitum religionis in eo perpetuum conservet, etc.Infra :
Cui in tuo sancto nomine habitum sacræ religionis imponimus.Ordericus Vitalis lib. 8. ita Monachos Molismenses loquentes inducit :
Nos autem et ordine et officio Clerici sumus, et Clericale servitium summo Pontifici, qui penetravit cœlos, offerimus, ut sortem supernæ hæreditatis ipso adjuvante obtineamus.
P. , 1766.
Clerici Curiales, E curia Romani Pontificis, iidem qui Clerici cameræ Apostolicæ. Ceremon.
Rom. ubi de ingressu conclavis fol. 3. v°. : Post cardinales sequuntur prælati et alii curiales Clerici.
P. , 1766.
Clericus Cursarius, Qui horas canonicas cantare ex officio tenetur. Lit. remiss. ann. 1458. in Reg.
187. Chartoph. reg. ch. 321 : Jehan Girard Clerc courrier et habitué en l'église collégiale de S. Julien de Brioude.Vide Cursus 2.
Clerici Conjugati. Capitula Caroli M. lib. 7. cap. 373 :
Castimoniam quoque inviolati corporis perpetuo conservare studeant, (Clerici) aut certe unius matrimonii vinculo fœderentur.452. adde ibid. cap. 127. Inconsulto Episcopo vetantur Clerici uxores ducere, in Concilio Toletano IV. cap. 43. Immunes erant ab omni tallia, non vero eorum uxores, ut colligitur ex pacto inito inter Communiam Meldensem, et Clericos conjugatos ejusdem Communiæ ann. 1320. in Regesto Cameræ Computor. sign. E. Sed quæ fuerint Clericorum conjugatorum privilegia, pluribus docet Lindwodus ad Provinciale Ecclesiæ Cantuar. lib. 1. tit. 12. Hincmar. Annal. ad ann. 862 :
Abbatiam quoque S. Martini... non satis consulte Hucberto, Clerico conjugato, donavit.
P. , 1766.
◊ Clericis ecclesiæ
Compendiensis uxores ducendi licentiam facit Ludovicus VI. Charta ex Tabul. ejusd. eccl. :
Clerici ejusdem ecclesiæ, sicut usque modo vixerunt, sine ulla permutatione deinceps permaneant. Hoc tantum præcipimus, ut presbyteri, diaconi et subdiaconi deinceps uxores concubinas non habeant ; cæteri vero Clerici cujuscumque ordinis, propter fornicationem, licentiam habeant ducendi uxores.Quatuor minores ordines a cælibatu exempti erant usque ad sec. XI. quo tempore subdiaconatus ejus legi subjectus est. Vide Thomasin. vet. et nov. Disciplina part. 1. lib. 2. cap. 65. § 3.
P. , 1766.
◊ Inter Clericorum
immunitates eam annumerabant, ut scilicet ab injuriarum
satisfactione exemti essent, uti colligitur ex Lit. remiss. ann. 1464. in
Reg. 199. Chartoph. reg. ch. 403 : Après ce icellui Pierre Marchant se porta et advoua Clerc, afin de ne faire aucunes réparations honorables au suppliant.Scilicet ut foro seculari se subtrahendo moras necteret, nam in ipso foro ecclesiastico deprecationes christianæ a clericis maledicis exiguntur.
Clerici nude, in Capitulari 1. ann. 802. cap. 23. qui Clerici parochiarum dicuntur
in Concil. Emeritensi cap. 18. et sæpius Clerici Scholares, qui in singulis
Ecclesiis Curionibus in sacris officiis deserviunt, et Scholas tenent. Leo IV. PP. de Cura
Pastorali :
Omnis Presbyter habeat Clericum Scholarem, qui Epistolam vel lectionem legat, et ad missam respondeat, cum quo et Psalmos cantet.Ordo Romanus habet hoc loco :
Clericum aut Scholarem.Hincmarus Remensis in Capitulis de Rebus Magistri, etc. cap. 11 :
Si habeat Clericum, qui possit tenere scholam, aut legere Epistolam, aut canere valeat.Capitula Walterii Episcopi Aurel. cap. 6 :
Ut unusquisque Presbyter suum habeat Clericum, quem religiose educare procuret : et si possibilitas illi est, scholam in Ecclesia sua habere non negligat, etc.Vide Synodum Coloniensem ann. 1280. cap. 1. Statuta Alexandri Episcopi Conventriensis ann. 1237. cap. de Aqua benedicta, etc. Clerici seculares, in Capitul. Aquisgran. ann. 817. cap. 42. ad discrimen Clericorum Monachorum, de quibus mox supra.
P. , 1766.
◊ Clerici bona
patrimonialia possidentes apud Polonos, servitium militare præstare tenebantur ; aut illa
bona cogebantur fratribus suis laicis dimittere ; aut fisco publico addicebantur. Stat.
Casimiri ann. 1346. inter Leg. Polon. tom. 1. pag. 6 : Statuimus quod iidem Clerici nostri regni, cujuscunque status existant, prædicta patrimonialia bona tenentes, vel nobiscum ad quamlibet expeditionem transire teneantur, juxta prædictorum bonorum facultates, vel eadem bona proximis suis fratribus laicis resignare et dimittere et eisdem renunciare. Quod si præfati Clerici neutrum illorum facere curaverint prædicta bona decrevimus et præsentium auctoritate decernimus perpetuis temporibus nostro regno applicanda.Sent. episc. Cracov. ann. 1369. ibid. pag. 102 :
Clerici, cujuscunque gradus, status vel conditionis existant, bona patrimonialia possidentes, ad expeditionem cum domino rege transeant de eisdem, juxta ejus omnimodam facultatem.Vide in Hostis 2.
P. , 1766.
◊ Clerici jure
civitatis apud Tornacum gaudere possunt, si municipalia onera cum laïcis participent. Lit.
ann. 1370. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 377. art. 20 : Que Clercs de bon nom et de bonne renommée, soient receus à estre bourgois de Tournay, et à joir des franchises de bourgoisies, et estre en tous offices, comme les autres ; mais qu'il aident à soutenir les charges et les fraiz de la ville, si comme les autres : et en cas où il se mefferoient, dont les laiz seroient tenuz de perdre leur bourgoisies, lesdits Clers les perdroient aussi.
P. , 1766.
Clericus Rector, Parochus. Sent. offic. Rotomag. ann. 1245 : Proponente in jure..... procuratore abbatis et conventus Bellibecci Cisterciensis ordinis contra Heliam Clericum rectorem ecclesiæ sanctæ Genovefæ, etc.
P. , 1766.
Clerici Regis, Qui ex ordine Clericorum consiliarii in parlamento sedebant. Regest. 1.
Olim fol. 23. r°. : Inquesta facta per Stephanum decanum S. Aniani Aurelianensis et magistrum Guillelmum de Milliaco, Clericos dom. regis, super eo quod monetarii, etc.
Clerici dicti etiam qui literis imbuti erant, viri literati ac docti, quod Clericos
potissimum literatura ac cruditio spectaret. Quippe ad Clericatum non promovebantur nisi
γραμμάτων ἐπιστήμονες, ut est in Nov. 6. Justiniani
cap. 4. et Nov. 123. cap. 12.
Qui enim litteras nescit, Clericus esse non potest, apud Julianum Antecessor. et ut ait Speculum Saxonicum lib. 1. art. 5. § 4 :
Impossibile est aliquem Clericum nominare, nisi sit doctus, ordinatus, et tonsuratus.Ordericus Vitalis lib. 3 :
Clericus cognominatus est, quia peritia literarum, aliarumque artium apprime imbutus est.Joan. de Garlandia in Æquivocis :
Chronicon Andrense :Fur aurum, virgo flores, mare nautaque, librosClericus æquivoce singula quisque legit.
Aliquibus Romanis annitentibus, Hispanum quemdam Burdinum nomine, satis Clericum, ei fecit subordinari.Id est satis literatum ac doctum. Historia Episcoporum Eystetensium :
Iste Joannes Episcopus... magnus Clericus in jure Canonico fuit.Chronica FF. Prædicatorum Mediolan. apud Muratorium tom. 3. pag. 60 :
Hic fuitWillelmus Gemetic. lib. 7. cap. 10 :(F. Stephanus de Vicomercato)in sæculo honorabilis Clericus.
Cognomento Clericus, quia copiose literatus erat.Joan. Villaneus lib. 4. cap. 3. Gran Cherico in iscrittura. Martialis Parisiensis in Arestis amorum :
Apres avoit les Deesses,Toutes legistes et Clergesses,Qui sçavoient le decret par cœur.
P. , 1766.
◊ Dialog. creatur. dial.
75 : Legebat autem magister Alanus apud Montempessulanum et audierunt milites vicini quod tantus Clericus esset, et quod ad omnia interrogata responderet.Le Roman de Cleomades MS. :
Hinc Clergie, nostris pro ipsa scientia ac literatura. Robertus Bourronus in Merlino :Cascuns savoit moult de Clergie,De nigremance et d'astronomie.
Li Clerc sevent mout par force de Clergie, que autre gent ne sauroient mie.Vide Steph. Paschasium lib. 8. Disquisit. Francic. cap. 13. et Seldenum in Dissertat. ad Fletam cap. 9. Hinc etiam Clerkois, pro lingua Latina. Vetus liber MS. cui titulus le Miroir :
Li quars pechié de pereche, con appelle en Clerkois Accide.
Clerici, qui vulgo Scholares, apud auctorem de Disciplina Scholarium, quem perperam
Boetium nominant, cap. 4. quomodo olim appellati Scholastici in Academia Parisiensi, unde
etiamnum mansit nomen Parisiis, Prati Clericorum, quod prædium fuit, seu ager eidem
Academiæ proprius. M. Robertus de Sorbona in Serm. de Conscientia :
Ille qui frequentat magis scholas, et diligentius Magistrum audit, debet melior Clericus reputari. i.Scholasticus, literis ac eruditione præ cæteris instructus. Alibi :
Sicut ergo demens esset Clericus, cui certissime diceretur vel mandaretur a Cancellario, In isto libro eris solum examinatus, quando petes licentiam legendi Parisius, etc.
Clerici præterea dicuntur, Scribæ, actuarii, et Amanuenses judicum, vel officialium
Regiorum, aut qui sumptus quotidianos ad officia ac munera spectantes, in acta referunt,
aliaque obeunt munia, quæ sine qualicunque doctrina præstari nequeunt, cujusmodi erant
Chartularii, in singulis judiciorum, vel officiorum scriniis : sic appellati,
inquit Seldenus in Dissertat. ad Fletam, ob doctrinam, seu scientiam, seu artem illam
qualemcunque, quam Clergie vocabant Galli nostrates. Lambertus in Vita S.
Heriberti Archiepiscopi Coloniensis n. 22. de quodam fure :
Adducitur, sistitur, de arte disquiritur, disquisitus scriptorem se fatetur.Et mox :
Non, inquit, >ultio sinit te vivere, qui fœdissimæ te subegeris infamiæ, et Clericale decus ad dedecus violentus intorseris. Acta S. Erconwaldi Episc. n. 20 :
Quidam venerabilis Clericus, cujusdam magni nominis notarii, etc.Ubi nihil mutandum, quidquid censeant viri docti. Joann. de Condato MS. :
A Nonneguin le fil MartinLe singe, qui bien sot latin,Et qui estoit Clercs couronnez,D'escrire à Court et de conter,Que li frait pooient monter.
Clerici Regis, qui et Notarii, et postmodum Secretarii, appellati, Regiis
Diplomatibus in dorso nomina sua adscribebant. Matthæus Paris ann. 1250 :
Clerici quoque nomine, Regis consiliarii, etc.Epitaphium Guillelmi Matisconensis Episc. Ambian. apud Adrian. Morlerium :
Horum passim mentio occurrit, qui iidem sunt, quos hodie Clercs Notaires et Secretaires du Roy appellamus.Clericus Angelici fuit hic regis Ludovici.
Clerici, Judicum Secretarii, apud Fletam lib. 1. cap. 18. § 6. 9.
Clerici Ceremoniarum, in Ceremoniali Rom. lib. 3. pag. 296.
Clerici Cameræ Apostolicæ, ibid. pag. 320.
Clericus Coquinæ, cujus officium describitur in Fleta lib. 2. cap. 18. Hujus etiam mentio fit in
legibus Malcolmi II. Regis Scotiæ cap. 6. § 3. et in Testamento Caroli Pulcri Regis Franc.
ann. 1324.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Clericus Coronæ, Officiarius Banci Regii. Vide Bancus Regius.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Clericus Marcati Hospitii Regii, in Litteris Henrici VIII. Regis Angl. apud Rymer. tom. 14. pag. 159.Clericus Marescalciæ Equorum, cujus officium describitur in Fleta lib. 2. cap. 14. § 4. et cap. 20.
Clericus Nundinarum, in Fleta lib. 2. cap. 64. § 24.
Clericus Panetariæ, et Buticulariæ, cujus officium describitur in Fleta lib. 2. cap. 19.
Clerici Seculares, in Ecclesia Leichefeldensi, vocati vulgariter Clercs viscars, id est,
Clerici vicarii, in Statutis ejusdem Ecclesiæ in Monastico Anglic. tom. 3. pag.
244. Ubi ii videntur quos vulgo Chantres, seu Cantores dicimus.
Clericus Pipæ, in Scaccario, seu fisco Regio, apud Anglos, qui nomen accepisse videtur a magno
rotulo, cui debitas Regi pecunias, cæteraque ad coronam pertinentia vectigalia inscribit,
quem Angli a fistulæ similitudine a pipe vocant, ut habet Spelmannus. Clericus
pipæ, olim ingrossator magnæ rotulæ. Contrarotulator pipæ, olim duplex
ingrossator ; et Cancellarius scaccarii, est Contrarotularius pipæ.
Clericus Placitorum Aulæ, in Fleta lib. 2. cap. 12. § 31. Clerc des arrests, qui hac tempestate,
le Greffier du Parlement nuncupatur, in Edicto pro Parlamento postridie Epiph.
ann. 1277.
Clerici de Scacario, in tom. 2. Monastici Anglic. pag. 371.
Clerici Templi, seu Thesauri Regii, qui in Templo Parisiensi asservabatur, Clercs du
Temple, in Computo Thesauri ann. 1322. Vide Templum.
Clerici Scantionariæ, Clercs de l'Echançonnerie, in Testamento Caroli Pulcri ann. 1324.
Clerici Forrariæ, Clercs de la Fourriere du Roy, in Testamento Ludovici Hutini Regis ann.
1316. et Caroli Pulcri ann. 1324.
Clerici Liberationis Domus Regis, in Legib. Malcolmi II. Regis Scotiæ § 2. Galli dicerent, Clers des livrées de
la maison du Roy.
Clericus Mapparum, Clerc des nappes, in Testam. Caroli Pulcri ann. 1324.
Clerici Arcubalistariorum, Clercs des Arbalestriers, quorum numerum ad unicum redegit Carolus V. tum
Galliæ Regens Edicto 27. Febr. ann. 1359.
Clerici Eleemosynæ, Clercs de l'Aumône, in Statuto pro hospitio Ludovici Hutini ann. 1317.
Clerici Cameræ Computorum, Clercs de la Chambre des Comptes, qui nuncupantur Petits Clercs in
Edicto Caroli V. Regentis ann. 1359. Clercs d'embas, in Edicto Caroli VI. Reg. 7.
Jan. ann. 1407. in Regesto Pater. Atque hi Clerici Cameræ Computorum, juxta Edictum
publicatum Vivarii in Bria ann. 1319. et in Camera Comput. Paris. 17. April. ann. 1320. a
Dom. de Sully, emendabant computa tam vetera quam nova, eorum non modo examini
aderant, sed et de iis referebant ad Magistros, in quorum cæteroquin ædibus habitare iis
haud licebat.
P. , 1766.
◊ Clers d'aval, in
Stat. ann. 1378. tom. 6. Ordinat. reg. Franc. pag. 382. art. 14. Iidem. Vide tom. 10. Ordin. reg. Franc. pag.
100.Clerici Capellæ Regiæ, Clercs de la Chapelle du Roy, in Testamento Ludov. Hutini Regis 1316. et
alibi.
Clerici Scutiferiæ, Clercs de l'Escurie, in Testamento Caroli Pulcri ann. 1324.
Clerici Consilii, Clercs du Conseil, in Statuto pro hospitio Regis et Reginæ ann. 1285.
Clerici Coketæ Regis. Vide Coketa.
P. , 1766.
Clericus Cauponarius, Qui in caupona pecuniam recipit redditque de ea rationem. Lit. remiss. ann. 1404.
in Reg. 158. Chartoph. reg. ch. 435 : Et lors tantost baillerent icellui argent au Clerc de ladite taverne.
P. , 1766.
Clericus Granarii, Qui sal acceptum et venditum in regesto describit. Stat. ann. 1366. tom. 4.
Ordinat. reg. Franc. pag. 695. art. 1 : L'on commettra et ordonnera un homme sage, loyal et diligent pour estre grenetier illec ; et un autre preud'homme loïal et expert, qui scache bien écrire, lequel sera Clerc dudit grenier, et controlleur dudit grenetier.
P. , 1766.
Clericus Gueti, Clerc du guet, cujus munia fuse describuntur in Stat. ann. 1363. tom. 3.
Ordinat. reg. Franc. pag. 668. et seqq. Memor. D. Cam. Comput. Paris. fol. 159. v°. :
Dionysius de Mauconseil, Clericus gueti, loco Fabiani de S. Audomaro, ad vadia de xij. den. per diem.
P. , 1766.
Clericus Honoris, Is appellari videtur, cui vicaria muneris alicujus exercendi potestas
committitur. Lit. Vidimus pariag. de villa Montisfalc. in Vallavia ann. 1405. in
Reg. 161. Chartoph. reg. ch. 104 : Apud Montem falconem in tabulario extraordinario curiæ regiæ ipsius loci, et coram venerabili et discreto viro magistro Johanne Alierii de Tensano, Clerico honoris domini nostri regis, etc.Nihil ergo emendandum in Lit. ann. 1342. tom. 8. Ordinat. reg. Franc. pag. 376 :
Donnons plain povoir et auctorité... de créer et de faire Clers d'honneur, et de mettre et oster ou remuer de lieu en autre seneschaulx, viguiers et juges, etc.Ubi legendum Chevaliers d'honneur putabat D. Secousse ; quamvis eodem sensu possit intelligi.
P. , 1766.
Clericus Logiæ, Domus publicæ thesaurarius. Stat. pro villa Pruvin. ann. 1319. in Reg. 56.
Chartoph. reg. ch. 599 : Item que li maires et eschevins ne puissent riens lever, recevoir, ne tourner devers euls des émolumens de la ville, ainçois y soit establi un preudomme, qui sera Cler de la loige, pour recevoir de par le maieur et les eschevins.
P. , 1766.
Clericus Marescallorum, Eorum amanuensis. Stat. ann. 1373. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 660. art.
12 : Les Clercs des mareschaux ne recevront aucune chose, se n'est des monstres des capitaines, qui auront le nombre de cent hommes dessoubz eulx, ou de plus.
P. , 1766.
Clericus Operum, in Memor. C. Cam. Comput. Paris. fol. 163. r°. : Raoletus... deputatus Clericus operam seu solutor eorum. Clerc des œuvres,in Memor. D. ejusd. Cam. fol. 97. r°.
Clericare, Clericum ordinare, facere. Anastasius in S. Hadriano PP. :
Dom. Paulus Papa eum Clericari jussit.Donatio Constantini M :
Quem proprio consilio Clericare voluerit, et in numero religiosorum clericorum connumerare, etc.Lex Longob. lib. 1. tit. 33. § 2. Liutpr. 53. (6, 24.) :
Si quis servum alienum sine voluntate domini sui Clericaverit.Guill. de Podio Laurentii in Præfat. ad Chronicon :
Et Episcopi quales pro tempore poterant, Clericabant.Testamentum Roberti Comitis Arvern. ann. 1276. apud Justellum :
Guodafredum filium meum Clericari volo.Vide Joannem VIII. PP. Epist. 295. Vita S. Gaugerici Episcopi Camerac. MS. lib. 1. cap. 4. etc.
Clericio, Tonsura donatus, Clericulus, Gall. Cleriçon. Agobardus lib. de Privileg.
et Jure Sacerd. n. 11 :
Habeo unum Clericionem, quem mihi nutrivi de servis meis propriis,... volo ut ordines eum mihi Presbyterum.Proinde Clericio iste erat ex eorum Clericorum ordine, quos Nutritos appellat Hincmarus in Capitulis ann. 874. Clerjons, dans le Roman de Vacces MS. :
Alibi :Et tant estoient exploitiés,Que ne sai laquelle lechonsEst alez lire un des Clerjons.
Atque id nominis etiamnum tribuitur quibusdam Præbendariis in Ecclesia Viennensi, ut auctor est Joannes le Lievre in Antiq. Viennensibus cap. 54. Vide Corona et Clergonus.Chantent li maistre Clerc, et chantent li Clerjon.
Clerificare, de eo qui Clericus fit. Occurrit in Vita S. Judoci a Mabillonio edita cap. 2.
Clerimonia, Clericorum Canonicorum, vel Monachorum Collegium. Gloss. Lat.
Gall. :
Clerus et Clerimonia, idem.Catholicon Armoricum :
Cloareguiez, Gall. Clergie, Clericatus, item Clerimonia, item Clerus, Congregatio Clericorum.Liber Aganonis in Tabulario S. Petri Carnotens. de Aganone Episcopo Carnotensi :
Clerimoniæ quoque seriem instituens, quæ laudes Deo debitas redderet.Ipse Agano in Charta fundat. ejusdem Monasterii :
Illudque a fundamento reædificare, et canonica institutione Clericorum cunctorum graduum inibi Deo servire, sanctam exercendo religionem, jussimus.Charta Hugonis Episc. Noviom. et Tornac. ann. 1039. pro fundatione Monasterii Phanopinensis, seu Falempinensis, apud Haræum in Histor. Castellanor. Insul. lib. 2. pag. 163. Buzelinum lib. 2. Galloflandr. cap. 26. et inter Instrum. tomi 3. novæ Gall. Chr. col. 85. :
Quatenus ibi ædificaret Abbatiam in honore B. Martyris Christophori, et ibi statueret pauperum Clerimoniam, eamque sub obtentu charitatis dotaret appendiciis terrarum atque familiarum, unde haberent ipsius Abbatiæ Clerici alimoniam.Ubi Clerimoniam Haræus et Buzelinus Clericorum alimoniam perperam interpretantur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cleronomia. Acta SS. Maii. tom. 6. pag. 753. de S. Carauno : Vir namque Apostolicus... Abbatem simul et pulchram Cleronomiæ seriem... instituit.