« »
 
[]« 3 cloca » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 375c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CLOCA3
3. CLOCA, Vestis species, quæ equitantium et peregre euntium propria fuit : sic nuncupata quia forte campanæ aut circuli, uti apud Græcos Cyclas, speciem referebat, quæ in superiori parte strictior, in ima largior, circulum quodammodo formabat, cujusmodi Flandrense Domicellæ, utuntur. Angli etiamnum Cloake pallium vocant. Statuta Hospitalis S. Juliani, in Additamentis ad Matth. Paris pag. 164 :
In equitando Cloca rotunda competentis longitudinis, capello nigro, freno, calcaribus, botis, et aliis ornamentis utuntur.
Statuta Synodalia Guillelmi Majoris Episcopi Andegav. ann. 1298 :
Inhibitum (fuit) ne Abbates, Monachi, Priores, et alii Religiosi, qui secundum instituta majorum cappas clausas de panno nigro deferre tenentur, houcias et Clochias deferre præsumerent, etc.
Occurrit ibi rursum. Testamentum Pauli Episc. Massil. ann. 1433. ex Archivo ejusd. Eccl. :
Item legamus Clochiam nostram, tunicam nostram rastacii foderatam, etc.
Charta fundat. Hospitalis S. Joannis in civitate Cowentriæ in Angl. tom. 2. Monast. Angl. pag. 430 :
Sorores velo albo utantur cum togis et mantellis talaribus, vel Clochis clausis, cum proficiscuntur, quibus etiam, ubicumque fuerint extra domum religiose utantur.
Concilium Londinense ann. 1342. can. 2. de Clericis :
Epitogiis ac Clocis furratis uti... non verentur.
[] Concilium Andegavense ann. 1365. can. 20. de iisdem :
Nec chlamydes fixas super humerum, sed clausas, largas, longas et honestas, nec Clocas, sericatas sive consutas de serico alterius coloris quam fuerint Cloca, vel mantellus seu cappa, deferant.
Cap. 19. Rotundellos appellavit : ex Gallico forte Rondeaux. Computum Stephani de la Fontaine Argentarii R. ann. 1351. Capite
des Pennes et Fourrures pour le Duc d'Orleans : Pour fourrer 2. paires de robes de 4. garnemens chascune, etc. Pour les 2. surcos de chacune robe 2. fourrures de menu vair tenant chacune 240. ventres, manches 50. chaperon 100. et la Cloche 280.
Infra :
Pour fourrer sa robe de Noël, etc. Pour les 2. surcos 2. fourrures de menu ver, tenant chacune 240. ventres, pour manches 50. pour le chaperon 100. et pour la Cloche 306.
Alibi :
Une livre d'or de Chippre en canet pour faire rubans aux Cloches de Nosseigneurs.
Ibidem :
Pour 8. letices à pourfiller les Cloches d'icelles robes.
Computum incipiens 28. Aug. 1350 :
Pour tondre deux marbres bruns de Saint Omer, pour faire Cloches à chevaucher ausdites Damoiselles.
Vide Rotundellus.
P. Carpentier, 1766.
Stat. capit. Bened. apud Compend. celebrati ann. 1379. ex Bibl. S. Germ. Prat. :
De Clocis autem fissis ad latus idem decernimus observandum.
Inventar. Guidonis de Kaours mag. monet. ann. 1321. in Reg. A. 2. Cam. Comput. Paris. fol. 12. v° :
Item une Cloche, ou fonds de cuve de deux dras, c'est assavoir marbre camelin et pers.
Lib. rub. fol. parvo domus publ. Abbavil. fol. 55. r° ad ann. 1322 :
Avoit emblé une Clake et un mantel, lequele Clake ele avoit vendu à un viesier.
Rectius fol. 54. v°. Une Cloke de drap. Vide infra Cloqua.
P. Carpentier, 1766.
Clocha, Eadem notione. Testam. Phil. Episc. Sabin. 1372. ex Cod. reg. 9612. A F. :
Item sorori primogenitæ Andronetæ Clocham suam de blanco claro, cum qua maritetur, cum capuciis folratis de variis.