« Clunabulum » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 378c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CLUNABULUM
CLUNABULUM, Clunacium,
Clunaculum. Papias, ex Isidoro :
Clunabulum, dictum quod ligetur ad clunem, id est, pugio. Est enim parvus gladius lateri adhærens, vel spata.Gloss. Ælfrici Saxonicum :
Pugio, vel Clunabulum, stæf liðere, vel hype sex. Festus :
Clunaclum, Cultrum sanguinarium dictum, vel quod clunes hostiarum dividit, vel quia ad clunes dependet.Gellius eadem notione usurpat Clunaculum. Vide Cluniculum. Græci recentiores appellant παραμήριον.