![[]](img/image.png)
CLUNABULUM, Clunacium,
Clunaculum. Papias, ex Isidoro :
Clunabulum, dictum quod ligetur ad clunem, id est, pugio. Est enim parvus gladius lateri adhærens, vel spata.Gloss. Ælfrici Saxonicum :
Pugio, vel Clunabulum, stæf liðere, vel hype sex. Festus :
Clunaclum, Cultrum sanguinarium dictum, vel quod clunes hostiarum dividit, vel quia ad clunes dependet.Gellius eadem notione usurpat Clunaculum. Vide Cluniculum. Græci recentiores appellant παραμήριον.