« »
 
[]« Cœmeterium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 388a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COEMETERIUM
CŒMETERIUM, Locus in quo humantur fidelium corpora. Loca sepulcris apta, in leg. 2. Cod. Theod. de Hæretic. (16, 5.) Hinc in Cœmeteria conveniebant Christiani primis Ecclesiæ sæculis, ibi mysteria sacra celebraturi, qua de re consuli possunt Arnob. lib. 4. adv. Gentes ad calcem, S. Ambrosius Epist. 39. n. 2. et 4. Constitut. Apost. lib. 6. cap. 30. Concil. Eliberit. can. 35 :
Placuit prohiberi, ne feminæ in Cœmeterio pervigilent, eo quod sub obtentu orationis latenter scelera committunt.
Et can. 34 :
Cereos per diem placuit in Cœmeterio non incendi ; inquietandi enim spiritus sanctorum non sunt :
hoc est, fidelium, ut quidam interpretantur, qui dum in Cœmeteria orationis gratia conveniebant, inquietabantur frequentia et cura immodica cereorum ardentium. Alii vero censent hoc canone damnatam fuisse quorumdam superstitionem, qui stulte credebant cereis accensis animas defunctorum e quiete, in qua morabantur, evocari, ac de rebus occultis et futuris consuli : qua notione sumitur vox inquietare lib. 1. Reg. cap. 28. ubi Samuel ad Saul :
Quare inquiestati me, ut suscitarer ?
Vide Cœmeteria sacra Spondani, et Baron. ann. 226. num. 9. et seqq. Tantum addo, monere Gillebertum Lunicensem Episcopum lib. de Usu Ecclesiastico,
adjacuisse Cœmeteriis Sanctorum alia loca, in quibus submersorum et occisorum fidelium corpora conderentur, quia ipsorum animæ Deo commendari non prohibentur. Nam infidelium et sceleratorum corpora longe sunt a fidelium projicienda : quibus enim vivis non communicamus, nec mortuis.
P. Carpentier, 1766.
Infra civitatum muros Cœmeteria construere, medio etiam circiter duodecimo seculo, prohibitum fuisse, cum ecclesiasticis tum regiis decretis, doceret, nisi privata res ibi ageretur, Charta Valterii episc. Cabilon. ann. 1133. in Tabul. S. Petri Cabilon :
Contra sanctorum apostolicorum virorum plura et veneranda decreta, atque contra invictissimorum principum et regum præcepta, [] necnon contra synodalia venerabilium præsulum, quorumdam clericorum male sentientium instinctu, fateor me peccasse infra muros urbis Cabilonicæ indiscrete Cœmeterium consecrando et canonicum sepeliendo. Sed...... iniquitatem meam agnoscens,... confiteor..... ipsam consecrationem Cœmeterii indiscrete factam me exsecrari, et ne ibi ulterius aliquis sepeliatur, Dei atque omnium sanctorum et nostri auctoritate confirmare.
Coemeterium, Ecclesia, in qua scilicet fidelium corpora humantur. Innocentius I. PP. Epist. 1. ad Decentium cap. 5 :
Non longe portanda sunt Sacramenta, nec nos per diversa Cœmeteria constitutis Presbyteris destinamus.
Hic Cœmeteria vocat Innocentius parœcias extra Urbem sitas, ubi corpora fidelium sepulta erant, quod illa intra muros condere Romanis esset religioni. Præfatio ad Libellum Precum Marcellini et Faustini :
Per Cœmeteria Martyrum stationes sine Clericis celebrabat.
S. Athanasius Apolog. 1. de fuga sua :
Τῇ γὰρ ἑϐδομάδι ϰατὰ τὴν ἁγίαν Πεντηϰοστὴν ὁ λαὸς νηστεύσας ἐξῆλθε περὶ τὸ ϰοιμητήριον εὒξασθαι.
In lib. 3. Sacrament. Eccles. Roman. cap. 103. exstat Missa in Cymeteriis. Infra :
Omnium fidelium Catholicorum orthodoxorum in hac Basilica quiescentium, etc.
Vide Gregor. Turon. lib. de Glor. Confess. cap. 73. et Baron. ann. 226. num. 12. Chartam Rudesindi Episcopi Dumiensis æræ 1016. apud Anton. de Yepez in Chronico Ordinis S. Benedicti tom. 5. Theobegildus Abbas de Cimeterio S. Stephani, subscribit. Vide Atrium, et Confessa in Confessio, ἐξομολόγησις.
P. Carpentier, 1766.
Coemeterium Innocentium muris cingi jussit Philippus Augustus ex Annal. Victor. Mss. :
Hoc anno 1186. rex Francorum Philippus fecit Cimiterium publicum et amplum in Campellis Parisius, et fecit muro circumcingi lapideo, sicut est modo, ad instinctum cujusdam vetulæ, quæ dicebat sibi hoc in visione revelatum fuisse.
Coemeterii Benedictio. Tabul. Major. monast. :
Postulavimus etiam a prædicto (Mainone Redonensi) pontifice, ut designaret locum ad constituendum Cimiterium circumeundo cum baculo pastorali, præcedente aqua, sicut ecclesiasticus mos exigit. Quod et ipse gratanter annuendo fecit, peractis omnibus celeberrime quæ pertinent ad benedictionem Cimiterii et fundamenti inchoandæ ecclesiæ.
P. Carpentier, 1766.
Cimetiere, eadem acceptione, in Chron. S. Dion. tom. 10. Collect. Histor. Franc. pag. 312 :
De cest siecle trespassa cit glorieus rois (Robert)... et fu ensepoutouré ou Cimetiere aus rois, c'est l'église S. Denise, que il ot tant amée et honorée.
P. Carpentier, 1766.
Cimeterium, Area ante ædem sacram, idem quod Atrium 1. Charta Henr. I. reg. Angl. ann. 1130. inter Instr. tom. 11. Gall. Christ. col. 130 :
Concesserunt... insuper monasterium cum Cimeterio liberum ; quot etiam homines in hoc Cimeterio habere voluerunt ad manendum. Chimentiere,
eodem sensu, in Charta Joan. comit. Catalaun. ann. 1232. in Reg. comitat. Clarimont. :
Adechertes li homes manans dedens le Chimentiere ou l'enclos de Bragni, iront en men despéeschement, si comme il ont acoustumé.
Coemeteria, seu oblationes sepulturarum, Laici olim usurpavere. Guigo in Vita S. Hugonis Episcopi Gratianopolitani n. 4 :
Adversus Laïcos qui Ecclesias, [] decimas, ac Cœmeteria sacrilegi detinebant.
Adde n. 9. Vide Sepultura.
P. Carpentier, 1766.
Cimeterium, Oblationes, quæ pro sepultura in cœmeterio præstantur. Charta ann. 1062. inter Probat. tom. 2. Hist. Occit. col. 242 :
Omne Cimeterium et omnes oblationes, quas cuncti fideles pro vivorum et defunctorum remissione ipsis ecclesiis contulerint.
P. Carpentier, 1766.
Cimeterius, pro Cæmeterium, in Charta ann. 1128. ibid. col. 447.