« »
 
[]« Cœnaticum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 389b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COENATICUM
CŒNATICUM, Idem quod Cœna, pastus, vel refectio : sed ea præsertim, quam milites exigebant ab hospitibus suis, dum in stationes suas sese conferebant. Has autem sustulit lex 12. Cod. Theod. de Erogat. militaris annonæ, (7, 4.) ubi,
Grave atque inauditum quoddam nomen Cenaticorum introductum dicitur.
Sed apud nostros diu postmodum mansit. Privilegium Ludovici Imp. pro Monasterio Miciacensi ann. 815. apud Baluz. Capitular. tom. 2. col. 1407 :
Nullus ex eis ullum teloneum, aut ripaticum, aut pontaticum, aut salutaticum, aut cespitaticum, aut Cœnaticum... exigere audeat.
Rursum occurrit in altera ejusd. Imperatoris Charta, apud Ludovicum Laguille inter Instrum. Histor. Alsat. [] Charta Caroli Calvi ex Tabulario S. Germani Parisiensis, apud Beslium in Episcopis Pictav. :
Aut Cespitaticum, aut Cœnaticum, aut pastionem, aut laudaticum, etc.
Odo Abbas Glannafol. in Translat. S. Mauri cap. 6. num. 32 :
Firma sive census piscium, toto quadragesimali tempore, quem more provinciæ Cœnaticum vocant.
Bollandus ex quibusdam MSS. legit Cœnadicum. Occurrit non semel in Chartis. Cœnaticum, vel potius Cenaticum, ultimo loco laudatum, eodem sensu, quo supra Cenagium, intelligendum est.
Coenagium, Eadem notione accipitur in Tabulario S. Albini Andegav. quod in exclusis molendini de Varenna habebat idem Monasterium. Tabular. S. Albini Andegav. :
Decimam Cenagii mei infra et supra exclusam meam.
Idem Tabular. ann. 1146 :
Cum Canonici ab antiquo sextam partem censuum terragii... nec non vendarum totius terræ, vinagii, Cenagii, in lampredis et alosis, et omni genere piscium haberent.
Tabular. S. Nicolai ejusd. urbis :
Comes Hoellus dedit Deo et S. Nicholao insulam Denerallam integram simul cum parte sua Cenagii.
Alibi Cœnatio appellatur. Locum vide in Ductus.
P. Carpentier, 1766.
Nostri Cener, a Cœnare dixerunt. Ms. :
De soi aisier moult se pena
Chis hom qui richement Cena.