« »
 
CAULA 1, CAULA 2, CAULA 3, COLA 1, COLA 2, COLA 3, COLA 4, COLA 5, COLA 6, COLA 7, COLA 8, COLUM 3.
[]« 1 caula » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 239b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAULA1
1. CAULA, Cancellum ante judicem, vel ingressus. Caules, Cancelli tribunales ubi sunt advocati. Caulæ, Munimenta ovium vel sepimenta ovilium. Hæc Papias. Caulae ex Isidor. Orig. lib. 15. cap. 9. sect. 6. Isidorus in Glossis : Caules, Cancelli tribunalis (1. tribunales) ubi sunt advocati. A caulis seu ovilibus dictos fuisse cancellos judiciorum Grævius adnotat, a quibus, inquit, nominantur cancellarii Caulæ, quod judicum locus dissepiebatur a causidicis et populo adstante. Propter eamdem causam et septa in campo Martio, in quibus [] conveniebant centuriæ in comitiis, dicta sunt ovilia, quod suum quæque centuria septum haberet, in quo congrediebantur, ut oves et agni sua habebant separata sepimenta in caulis sive ovilibus. Caules autem dici pro Caulis non puto, sed errorem esse aut auctoris Glossarum, aut librarii. Hucusque Grævius. Vide Forcellinum.
[]« 2 caula » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 239c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAULA2
2. CAULA, Fustis, ut videtur, Gall. Gaule. Computus anni 1202. apud Dom. Brussel de Feudorum usu pag. ccv. ad calcem tomi 2. col. 1 :
Pro p'icis (perticis) et Caulis et carpentaria xii. l. et 11. s. vii. d.
Ibid. pag. ccvii :
Et pro l. Caulis ad hordamentum Gornaci et pro seruris de portis, etc.
Vocem Gallicam Gaule a Latina Caulis derivari annotat Borellus, unde etiam antiquum Gault, Silva. Le Roman d'Aïe d'Avignon et Garnier apud eumdem Borellum :
Que florissent cil pré, et cil Gaut sont foilli.
Et le Roman de Renaud de Montauban :
Eins charpentier en bos ne sot si charpenter,
Ne mena telle noise en parfont Gaut ramé.
[]« 3 caula » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 239c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAULA3
3. CAULA, Idem quod Caulagium, Tributi species, nostris etiam Caule. Gloss. Cæsar. Heisterbac. in Reg. Prum. tom. 1. Hist. Trevir. Joan. Nic. ab Hontheim pag. 678. col. 1 :
De caula, id est, si tota hyeme sal fieri permittitur, debent in medio Aprili de sale exire de ina una modii centum.
Pactum inter abb. S. Richar. et communit. ejusd. villæ ann. 1318. in Reg. 61. Chartoph. reg. ch. 453 :
Lidit maires et eskevins aient le cour, le connissanche, le jugement, et le exécution des tonlieus, des cambages, des Caules, des fours, etc.
[]« 1 cola » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 398a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COLA1
1. COLA, Genus pigmenti, quod Græci Accidam dicunt. Papias MS. Glossar. Sangerman. MS. n. 501.
[]« 2 cola » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 398a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COLA2
2. COLA, Cervisia. Idem Papias MS.
[]« 3 cola » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 398a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COLA3
3. COLAfit, cum jam sententia sensum præstat, sed adhuc aliquid de sententiæ plenitudine superest. Et mediam distinctionem vocamus, quod punctum ad mediam litteram ponimus. Papias MS. Bituric. Cola vel potius Colum a Græco ϰῶλον, punctum ad mediam litteram appositum eamdem apud Veteres vim habebat, quam habent apud nos duo puncta vel etiam virgula cum puncto.
[]« 4 cola » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 398a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COLA4
4. COLA, Vasculum, etc. Vide Colum 3.
[]« 5 cola » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 398a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COLA5
5. COLA, pro Accola, Incola. Amalfridi traditio de cella Hunulficurte inter Instrum. tom. 3. Gall. Christ. col. 27 :
Una cum terris, mansis, casticiis... ædificiis, Colabus, mancipiis, campis, silvis.
[]« 6 cola » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 398a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COLA6
6. COLA, ῥογυλόγου ἐργατεῖον, πιεστῆρος ϰηνοῦ : ἐν Β. γεωργιϰῶν, vers. 242.Vindemiatoris instrumentum, prelum. Supplem. Antiquarii.
P. Carpentier, 1766.
Leg. ex Vulc. in Castigat. ad utrumque Glossar. ῥαγολόγιον, ἐργαλεῖον.
[]« 7 cola » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 398a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COLA7
7. COLA, Portus ostium, vel statio, Gall. Rade. Colla, Hispanis, est Flatus navigaturis secundus. Stat. Genuens. lib. 4. cap. 1. pag. 90 :
Non possit tamen fieri interdictum, neque incatenatio vasis, postquam positum fuerit ad Colam causa recedendi et navigandi ; et intelligatur positum ad Colam, quando amoverit egumenas a mole seu terra, et recesserit e loco.
Vide infra Collare 2.
[]« 8 cola » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 398a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COLA8
8. COLA, Gluten. Gr. ϰόλλα. Glossar. Lat. Gall. ex Cod. reg. 521. Colla, Cole, Gallice. Occurrit præterea in Convent. Saonæ ann. 1526.
[]« 3 colum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 417c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COLUM3
3. COLUM, Glossar. vetus, cap. de Vasis argenteis : Colum, ἠθμός. Accensetur vulgo sacris ministeriis, estque vasculum quoddam subtilissimis foraminibus ab imo fundo perforatum, per quod vinum ex amulis in calicem refundebatur. Vetus Charta Cornutian. edit. a Suaresio :
Hamulam oblatoriam, Colum, thymiamaterium, etc.
Ordo Romanus :
Archidiaconus sumit amulam Pontificis cum vino de Subdiacono, et refundit super Colum in calicem.
Infra :
Archidiaconus... accipiens Calicem ab Acolyto Archidiacono apportet vinum per Colum, quod sinistra manu Romanus Ordo Archidiaconum auriculari digito ferre jubet purgandum. Quod utique vas in id opus ex aliquo metallo formatum, in medio sui plurima quasi acus foramina ad excolandum vinum ostendit, et illud Archidiaconus per totum Missæ officium in sinistra manu, illo quo prædiximus digito, annulo suspensum portaturus est.
P. Carpentier, 1766.
Vide Joan. Domin. Aulisii epistolam inter ejus opuscula. Glossar. Lat. Gall. ex Cod. reg. 7679 : Colum, Entonnouer.
Cola. Christianus Arch. Moguntin. in Chron. pag. 384 :
Erant Colæ argenteæ novem, per quas vinum poterat colari, si necesse fuisset, præter eam quæ attinebat calici aureo, et hæc aurea erant.
Chron. Laurisham. :
Baccina, thuribulum, Cola, et ampullæ pondo 8. marcarum.
S. Wilhelmi Constit. Hirsaug. lib. 2. cap. 34 :
Adhuc autem ab Armario Diaconus aliquis illuc dirigitur, et accepta Cola de manu ejusdem Sacerdotis, sicut et ille de Subdiacono accepit, etc.
Colatorium, Idem quod Colum. Papias : Colatorium, liquatorium. Idem :
Colum, Colatorium : a colando mustum.
Ordo Roman. :
Archidiaconus sumit amulam Pontificis de Subdiacono Oblationario, et refundit in calicem super Colatorium.
Alibi :
Gemelliones argenteos cum Colatorio argenteo et aureo.
Hist. Episcop. Autisiod. cap. 20 :
Colatorium pens. unc. 2.
Anastasius in Sergio II :
Colatorium de argento, quod in sacro utitur officio, deauratum unum.
In Benedicto III :
Patenam unam, Colatorium unum.
In Leone III :
Vasa Colatoria argentea deaurata.
Latini Colare, dicunt per Colum transmittere. Manilius :
Et colare vagos inductis retibus amnes.
Vide Chartam Philippi Episcopi Bellovacensis ann. 1217. in Hist. Drocensi pag. 244. et Cardinal. Bona lib. 1. Rerum Liturgic. cap. 25. n. 5.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Coltorium, apud Bernardum Monachum in Ordine Cluniac. part. 1. cap. 50 :
Ab uno Sacerdote cappa induto exhibetur aqua etiam cum argenteo Coltorio, etc.