« Colax » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 399b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COLAX
COLAX, Acropolis, Arx, Castellum. Raymundus de Agiles, de Arce Antioch. :
In colle autem septentrionali Castellum quoddam est, et in medio collis castellum aliud, quod Græca lingua Collax vocatur.Atqui Græca lingua, non attica et antiqua, sed barbara, hic intelligitur : nam ϰουλά acropolim Antiochenam vocant Anna Comnena lib. 11. Alexiad. et Scylitzes in Nicephoro Phoca, ubi perperam ϰαλά pro ϰουλά irrepsit. Neque tamen propria fuit arcis Antiochenæ appellatio, cum cæteris arcibus quibusvis eadem adscribatur, uti jam monuimus in Notis ad Alexiadem.
◊ Unde patet ϰουλά in universum
acropoles Græcis dictas, voce fortean a Latio ducta, a colle scilicet, quia in editioribus
locis exstrui olim solebant acropoles. Joann. de Janua :
Sunt colles præeminentiora juga montium, quasi Colla, vel ipsi ascensus circa summitates montium.Eo forte referendus locus Saxonis Grammatici lib. 10. Hist. Danicæ pag. 167 :
Toko in consimili genere laudis suam ausus conferre virtutem apud Collam rupem editæ professionis experimentum præbere compellitur.Sed et Hebræi Cora colles vocant, ut auctor est Isid. lib. 14. cap. 25.
◊ Verum probabilius videtur ϰουλά, vocem esse Saracenorum : nam et etiamnum Turci Heptapyrgium
Constantinopolitanum, semiturcico vel hybride potius Heptagulades, seu ἑπταγουλάδων vocant : ubi per Gulades turres innuuntur :
ex quo etiam obiter intelligi potest, inquit Leunclavius in Pandecte Turcico n. 139. quod
Africanæ Guletæ sit etymon, sive notio. Thomas Smithus in Epist. de moribus et
institut. Turcarum pag. 18. idem Heptapyrgium Jedi Kola hodie etiam appellari
testatur. Gula igitur et Cula idem sunt, turrimque sonant. Vide
Collatum, Jugum