« »
 
[]« Collybista » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 412a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COLLYBISTA
COLLYBISTA, Collybistes, Græcis Κολλυϐιστής ; Latinis, Mensarius, Nummularius, Gallis, Banquier, Changeur. Usurpant non semel hac notione Jurisconsulti, a quibus nonnihil discrepans S. Hieronymus hæc habet in Commentario ad 21. cap. Matthæi :
Excogitaverunt et aliam technam ut pro Nummulariis Collybistas facerent, cujus verbi proprietatem Latina lingua non exprimit. [] Collyba dicuntur apud illos, quæ nos appellamus Tragemata vel Vilia Munuscula : verbi gratia fricti ciceris, urarumque passarum, et poma diversi generis. Igitur quia usuras accipere non poterant Collybistæ, qui pecuniam fœnerati erant, pro usuris accipiebant varias species : ut quod in nummis non licebat, in his rebus exciperent, quæ nummis coemuntur.
P. Carpentier, 1766.
Vide Collibium et mox Collyvista.