« Combri » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 421a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COMBRI
COMBRI, Cumbri. Gesta Regum Francor. cap 25. et Chronicon Ademari Caban. pag.
152 :
In sylvam confugit in Arelauno, fecitque Combros, totam spem suam in Dei pietate transfundens.Hinc emendandum Chronicon. Turonense apud Marten. tom. 5. Ampliss. Collect. col. 934 :
In sylvam fugit in Aureliano, fecitque Combros, spem ponens in Domino ;Legendum enim Arelano. Vel potius Aurelano, ut ad oram libri correctum legitur. Gregorius Turonens. lib. 3. Hist. cap. 28. rem eamdem narrans :
Et concides magnas in silvis illis fecit, totamque spem suam in Dei pietatem transfundens.Unde conficitur, Combros his locis usurpari pro lignis et arboribus excisis, quibus viæ impediuntur, unde vox nostris nota Encombrer, pro impedire, viam obcludere. Sed et pro quibusvis arboribus excisis, atque iis quæ ad exclusas in aquis defiguntur, ad vivaria in iis conficienda, usurpat Tabularium Vindocinense Ch. 231 :
Apud Curcellos una masura habetur cum plexitio, et Cumbris, quæ sunt in flumine Ledi.Charta Guillelmi de Rupibus Senescalli Andegav. ann. 1219. apud Sammarthanos in Abbat. Boni loci :
Item duo molendina in Lido apud Pontem de Curia Hamonis, cum piscariis et Combris, etc.Tabular. Dunense Ch. 35 :
Quatuor arpennium pratorum et Combrorum in aqua Ledo consistentium.Charta Thossiacensis ann. 1404 :
Tenet quinque Combros seu plateam in qua possunt fieri quinque boni Combri in riparia Calaronæ juxta Combros seu aquas piscarias Petri Pelisson.Altera Charta Thossiac. ann. 1520 :
Quoddam Combrum vel plateam unius Combri situm in riparia Calaronæ.Vide Concisa. Alia Ricardi Regis Angl. in Regesto Philippi Aug. Herouvalliano fol. 89 :
In aquis quæ sunt infra pontem habet Comes Combros et non Archiepiscopus.Vide Ramata.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Combelli, Parvæ concædes, Hadriano Valesio in sua Galliarum Notitia pag. 415. ubi conjectat
vicum Combellos vulgo Combeaux, aut Combaux, in Briegio non procul
Matrona positum, ab hujusmodi Combellis, seu concædibus nomen accepisse.P. , 1766.
◊ Nisi ita appellatum
existimes a valle in qua situs est, quam nostri Combe et Comblelle
nuncupabant, Vide infra Cumba 2.Incumbrare, Impedire, quasi Combros opponere. Incumbramentum, impedimentum,
voces practicorum, apud Bractonum lib. 4. tr. 2. cap. 6. lib. 5. tr. 4. cap. 9. § 14. et
in Fleta lib. 5. cap. 19. Vide Rastallum verbo,
Quare Incumbravit.
Ingombrare Itali, Encombrer nostri dicunt. Ingomberare, in Vita
S. Zitæ Virg. Lucensis num. 35. MS. :
Charta libertatum Pontallerii ann. 1157. apud Perardum :Et li traitres le vait contreratendant,Par quoi le fait, c'est ses Encombremens.
Et se aucuns de mes homs de cels leus, ou ces choses estoient prises, ne Encombrées, pour ma dete cogneue, ge lou dois par mon serement delivrer.Viri docti a Germanico Kommer, seu Komber, quod inquietudinem, ærumnam, afflictionem significat, vocem deducunt. Sed potius videtur a Combris etymon arcessendum ; Combrus autem pro Cumulus dictum probabiliter conjiciunt viri quidam eruditi. Vide Menagium in voce Encombrer. Ita Decombrer, est impedimentum auferre. MS. :
Et Diex tout maintenant i euvre,Qui son cuer Descombre et descuevre.
◊ Sgombrare, Disgombrare, Itali hac notione dicunt.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Incumbrare, Oppignerare, Gall. Hypothequer, Engager. Incumbres, Hypothecæ, res
oppigneratæ, Gall. Hypotheques, Engagemens. Charta Raymundi Vicecomitis Biterr.
ann. 1070. Marcæ Hispan. col. 1157 : Conveniunt namque eis prædictis jam dicti Vicecomes et Vicecomitissa, ut ipsas Abbatias... cum illarum pertinentiis... non vendant, neque alienent, nec Incombrent, neque donent alicui homini... exceptis ipsis Incombres, vel donationibus, quæ erant factæ in prædictis Abbatiis, et excepto ipso seguio, qui per prædictos Incombres, vel donationes, advenerit per directum ad ipsos successores de ipsos tenentes jam dictas donationes ; sed ita maneant ipsæ Abbatiæ, exceptis prædictis Incombres et eorum seguio præscripto, sicut consistebant ipsa die, quando, etc.
P. , 1766.
◊ Combrer, pro
Arripere, ni fallor, in Chron. S. Dion. lib. 2. cap. 9. tom. 3. Collect. Histor. Franc.
pag. 188 : Childebert bouta l'enfant, qui à lui s'estoit ahers : cil(Clothaire)le Combra tantost, et l'ocist en autel maniere, comme il avoit l'autre ocis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Incombrium, Eadem notione. Donatio Petri Comitis Biterr. ann. 1054 : Neque Episcopus, neque Canonicus, nec ullus Clericus non audeat aliquid disrumpere vel tollere de omni præscripto honore de ipsa canonica vel communia S. Nazarii neque per fevum, neque per alodem, neque per pignora, neque per vicariam, neque per ullum Incombrium.
Encombratum Maritagium, cum bona uxoris a marito oppignerantur, distrahuntur, aut alienantur. Primum
Regestum Joannis de S. Justo in Camera Computor. Paris.
Inter Scacaria Norman. :
De maritagio Encombrato hæredes mariti qui Encombravit maritagium uxoris suæ, re evicta a possidente, tenetur ei reddere pretium.Infra :
Mulier quæ post mortem maritagium Encombravit, agit contra possidentem, postea facit pacem, itaque dat ei 10. libras : consanguinei mulieris volunt retrahere ventam istam : quæritur an possint ; Respondetur quod non.Scacarium S. Michaelis apud Falesiam ann. 1211. apud D. Brussel de Feudorum usu tom. 2. pag. 932 :
Judicatum est quo pueri infra ætatem non respondebunt de maritagio Encombrato per venditionem patris sui.Vetus Consuetudo Normanniæ MS. 2. part. cap. 43 :
L'en dit que li home Encombre le mariage sa femme, quand il fet en quelque maniere que ce soit, que ele en soit desaisie.Ubi editio Latina habet maritagium Impeditum. Vide novam Consuetud. art. 3. Ita etiam in Charta ann. 1294. in Regesto Philippi Pulcri incipiente ann. 1299. fol. 2 :
Non veniet, nec venire aliquatenus attentabit, ratione dotis, donationis propter nuptias, maritagii Impediti, aut alia ratione quacumque, etc.