« »
 
[]« 2 cumba » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 654a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CUMBA2
2. CUMBA, Hispanis Comba, est Curvatura, Vasconibus locus declivis et propensus, qui in vallem desinit. Armoricis Combant. Gloss. Lat. MS. Regium Cod. 1013. et Glossæ Isidori : Gumba, cuneus, crypta. Cripa, in Glossis Isid. ubi alii pro Cuneus, legunt Cuniculus. Anglo-Saxonibus etiam Comb est vallis, montibus undique obsita, quemadmodum veteribus Britannis Kum, ut observat Cambdenus in Dammoniis. Sic autem dicta, quod Cumbæ, seu navigii ita nuncupati, quod cavum est, et longius, speciem referat : seu ab alveo navis, qui Cumba etiam dicebatur. Historia fundat. Monasterii Miratorii in diœcesi Lugdunensi MS :
Tempore vero præcedente D. Guerricus prædicti Humberti filius anno 1156. Cumbam Ossei, et omnem terram prædictæ Cumbæ circumquaque adjacentem prædictis fratribus vendidit.
Tabularium Bellilocense in Lemovicibus n. 83 :
Mansos meos in Bretenis dimitto tres... ita quidem dimitto, [] ut frater meus Ratbodus teneat ad obedientiam S. Stephani ad sacrarium denarios 2. de vinea in Tiberia intrante in illa Cumba.
Eadem habentur in Charta ann. 1131. tom. 13. Spicilegii Acheriani pag. 311. Vetus Charta apud Perardum in Burgundicis pag. 116 :
Et in circum volvitur per rupes, infra quas Cumba permaxima tendens ad cursum Susionis, et per ipsum cursum pergit usque ad terram, unde fluunt olle.
Charta anni 1068. in Appendice Marcæ Hisp. col. 1143 :
Et extra hoc habeat ibi Agerensis Ecclesia duas pariliatas terræ... in Cumba de Artesia.
Vide Cuma 4. et Valesii Notitiam Galliarum pag. 415. col. 2. ubi observat Provinciales, Dalphinates ac Sabaudos præter cæteros Convalles Cumbas appellasse.
Comba, Eadem notione. Pactum inter Jacobum Arragoniæ Regem et Berengarium Magalonæ Episc. ann. 1272. De limitibus jurisdictionis utriusque :
Fluit aqua pluvialis ad ipsum flumen per filum Combæ quæ est juxta ipsam rupem. Comba Rogerii,
in qua sitæ erant vineæ, pluries memoratur in Regesto 87. Chartophylacii regii. Charta Henrici Comitis Augi tom. 2. Monastici Anglic. pag. 290 :
Wertham cum Comba juxta forestam meam, etc.
Chronic. Besuense pag. 640 :
Et pro tali commercio dedit illi 25. solid. et unam Combam, quam plantaverat.
Occurrit præterea in Aliquot Chartis apud Duchesnium in Probat. Hist. Vergeiacensis pag. 135. 143. et Guichenonum in Probat. Hist. Sabaud. pag. 5. MS :
Por chevauchier le bruel de Selve longue,
Si descendirent lés une basse Combe.
P. Carpentier, 1766.
Lit. remiss. ann. 1425. in Reg. 173. Chartoph. reg. ch. 199 :
Le suppliant et icellui Rebours estans ou chemin royal en une Combe ou valée, appellée la Combe Savate. Icellui Carmen qui aloit en une Combe ou valée pleine de bois, assise près le grant et publique chemin de Basaas,
in aliis ann. 1450. ex Reg. 180. ch. 78. Unde diminut. Comblelle, in Poem. Alexandri MS. part. 1 :
Vers les Turcs esperonnent parmi unes Comblelles,
As espées lor trenchent les pis et les forcelles.
Hinc Altacomba in Sabaudia, et Combalonga in Consorannis, Monasteria seu Abbatiæ, nomen accepere, quod in altis, profundis, et longis vallibus exstructæ sint. Vide Catacumbæ.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cumbus, apud Moretum Antiq. Navarræ pag. 300. et 301. ex Archivo S. Joannis :
Dedit illis unam speluncam, quæ est sub Orolis facie... et inde devallat contra illa serra de tras illos Cumbos de fonte frigida.
Ubi versio ejusd. Moreti :
Les dio una cueba a la vista del Uruel.... y de alli corre por valle contra la sierra de aquellos Cumbos de fuen frigida.
Subcumbus, Terminus cavus. Latinus de Terminis :
Terminus si Subcumbus positus fuerit, limitem ostendit : quidam maxime per convallia pergunt. Si autem in plano Subcumbus positus fuerit, ubi vallis non sit, in proximo ante se claudet finem.
Alius Agrimensor :
Terminus decum x. habuerit, quadrifinium exponet : si Succumbum fuerit, limitem ostendit, aut vallem desiderat.