« »
 
COMMENDATIO 1, COMMENDATIO 2, COMMENDATIO 3, COMMENDATIO 4.
[]« 1 commendatio » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 444a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COMMENDATIO1
1. COMMENDATIO. Lex Longobard. lib. 2. tit. 44. § 2. Carol. M. 100. :
Cæteri vero homines liberi, qui vel Commendationem, vel Beneficium Ecclesiasticum habent.
Id est, qui domino alicui se commendarunt, accepto ab eo beneficio, seu prædio.
P. Carpentier, 1766.
Beneficium, seu prædium jure fiduciario concessum. Charta ann. circ. 1027. ex Tabul. S. Albini Andegav. :
Fuit quidam Rainardus,... qui tenuit Commendationem a seniore suo Gelduino, ipsius oppidi domino, etc.
Vide supra Commenda 3.
[]« 2 commendatio » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 444a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COMMENDATIO2
2. COMMENDATIO, Tutela, protectio. In Commendationem autem potentiorum, se et res suas ponebant inferioris conditionis[] homines, ut essent qui se et sua tuerentur et protegerent contra inimicos aut bonorum invasores, iisque in tuitionis mercedem alicujus census pensitationi sese adstringebant. Vetus Charta apud Duchesnium in Hist. Ducum Burgund. pag. 52 :
Philippus Abbas Ecclesiæ S. Benigni... villam prope Divionem, quæ dicitur Longus vicus... Hugoni Duci Burgundiæ in Commendationem posuit pro centum solidis annuatim solvendis, etc.
Alia Theobaldi Comitis Blesensis ann. 1148. in Tabulario Vindocinensi Thuano fol. 203 :
Robertus Abbas volens devitare injurias et infestationes malefactorum, posuit in Commendatione mea duas villas suas quas habebat in partibus Vindocinensibus, 10. solidos Blesensis monetæ mihi reddendo ad festum S. Joannis Baptistæ,... pactum etiam fuit, quod ego vel hæredes mei Commendationem illam de manu nostra non ejicerimus, alicui eam tribuendo.
Ejusmodi præstatio.
Commendatio passim dicitur. Tabular. S. Albini Andegavensis :
Vicecomes de Toarcio expetebat Guardam, quam Commendationem vocant, de villa, quæ dicitur Brociacus. Quare Losdelinus Monachorum Præpositus de Mairono Vicecomitem Haimericum adiit, fecitque hac de re tale placitum cum eo : Monachus de Brociaco dabit per singulos annos ad Pascha 5. solidos de Commendatione Vicecomiti : qui solidi si ipso die Paschæ redditi non fuerint, ad 8. dies reddentur sine lege. Igitur pro hac re promisit Vicecomes prædictus supradictam villam, et omnes homines ipsius villæ se ubique servaturum, et etiam ipsos homines de Brociaco, qui morantur in burgo Monachorum apud Mosteriolum, custodiet euntes et redeuntes, quamdiu de Brociaco fuerint, etc.
Tabular. S. Cypriani Pictav. :
Neque bidannum, neque alium debitum ab illis hominibus, qui habitaverint, exigant, solummodo Commendationem salvum faciendi, propter amorem Dei nobis retinemus, etc.
Charta ann. 1076. apud Duchesnium in Hist. Ducum Burgundiæ :
Salvamentum sive Commendationem quam in Nerontis villa accipiebant.
Alia Gaufredi Comitis Andegavensis in Tabulario S. Laudi Andegavens. :
Et de tertio sive lembo, sive navi, unum sextarium salis, et dimidiam partem Commendationis.
Alia ejusdem Comitis in Gallia Christ. Sammarthanorum tom. 4. pag. 394 :
Commendatio vinearum, Commendatio asinariorum vinum deferentium.
Vide Salvamentum.
P. Carpentier, 1766.
Commandacion, eadem acceptione, in Lit. ann. 1377. tom. 6. Ordinat. reg. Franc. pag. 318 :
Constitua encor ledit conte, que chevaliers ne nulz autres, aucun homme de ladicte ville, pour aucune convenance ou pour autre cause, ne pourroit revoquier de ladicte ville, se il n'estoit son homme de corps, ou qu'il eust en icellui aucune ancienne Commandacion, etc.
P. Carpentier, 1766.
Commendationem Reddere, Tutelæ seu protectioni alicujus nuncium remittere. Charta Guill. comit. Nivern. ann. 1165. inter Probat. Hist. Autiss. pag. 22. col. 2 :
Si homines S. Germani se commendarint Bucardo quandiu voluerint commendati sui erunt ; et cum inde exire voluerint, Commendationem reddent, et postea commendati sui non erunt.
Vide mox Commandatus.
[]« 3 commendatio » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 444b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COMMENDATIO3
3. COMMENDATIO, Mutatio, in Legibus Henrici I. Regis Angl. cap. 45. Vide Commendare 2.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Commendatio Ecclesiæ, Qua Patronus[] Laicus Episcopo præsentat Presbyterum, qui in Ecclesia, cujus Patronus est, munia obeat Ecclesiastica. Concil. Arelat. ann. 813. can. 5 :
Ut laici a Presbyteris non audeant munera exigere propter Commendationem Ecclesiæ.
Vide supra Commendare Ecclesiam.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Commendatio Pontificalis Baculi, Idem quod Investitura, qua Princeps traditione baculi pastoralis, Episcopum recens electum mittebat in possessionem Episcopatus. Vita S. Remberti Archiep. Hammaburg. num. 11 :
Die depositionis domni Ansgarii Rimbertum omnes concorditer elegerunt. Cum concordiæ pacto, ad gloriosum tunc temporis Regem Hludowicum adduxerunt eum viri venerabiles, Thiadricus Mindensis Ecclesiæ Episcopus, et Adalgarius Abbas monasterii novæ Corbeiæ : susceptusque ab eo honorifice, cum pontificalis baculi juxta morem Commendatione, Episcopatus est sortitus dominium.
Quæ verba in gratiam imperialis investituræ intrusa fuisse tempore Henrici IV. censet Henschenius, hac maxime ratione ductus, quod in primariis Ecclesiæ Hamburgensis et Bremensis privilegiis nullum hujus rei vestigium appareat. Et tamen Adamus, ut recte Mabillonius observat, Henrici æqualis, hæc privilegia pro investitura imperiali laudat his verbis capitis 28 :
Pallium Rembertus pontificale suscepit a Papa Nicolao, ferulam pastoralem a Cæsare (Rege) Luthewico, sicut in privilegiis dignosci potest.
Commendatio Vassallorum. Fulbertus Carnot. Epist. 6 :
Hoc a vobis exigo, securitatem de mea vita et membris,... de receptu Vindocini castri ad meum usum et meorum fidelium, qui vobis assecurabunt illud ; Commendationem vestrorum Militum, qui de nostro casamento beneficium tenent, salva fidelitate vestra, etc.
Id est, ut vassallos vestros, qui mei etiam sunt, mihi præstare velitis, Gall. Prester.
[]« 4 commendatio » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 444c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COMMENDATIO4
4. COMMENDATIO, ut Commenda 1. Depositum. Charta Henr. comit. Trecens. ann. 1179. in Chartul. Campan. Cam. Comput. Paris. :
Quæ quidem quinquaginta libræ jam positæ sunt in Commendatione in ecclesia B. Mariæ de Chagia..... Ponerent pecuniam in custodia in ecclesia de Chagia.
Vide supra Commanda.