« Pascha » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 189c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PASCHA
PASCHA, vox Hebraica, quæ transitum significat. Duplex autem a Christo factus fuit
transitus : prior quidem ex vita in mortem, quo die crucifixus fuit, feria scilicet
hebdomadis sexta, posterior vero ex morte in vitam, quo die resurrexit a mortuis, feria
nempe prima, vocata deinceps Dominica. Eapropter alii existimarunt celebrandum Pascha ipso
die crucifixionis, unde et dictum fuit σταυρῶσιμον
Pascha ; alii die Resurrectionis, unde et Pascha dictum ἀναστάσιμον fuit :
Pascha Resurrectionis, in Charta ann. 1259. apud Ughellum tom. 2. pag. 465. Sancitum tamen a Pio Papa scribunt, ut Pascha die Dominica lunam 4. proxime insequente celebraretur : quo alii ab ipsis Apostolis institutum volunt. Vide Baronium ann. 34. num. 23. et seqq. ann. 159. n. 1. 2. ann. 198. n. 4. et alios passim.
◊ Paschatis festum semper Christianis præcipuum habitum fuit :
Πασχαλία ἡμέρα, ἣν δὴ σέϐονται χριστιανοὶ πασῶν μάλιστα,inquit Procopius lib. 1. de Bello Persico cap. 18. Hinc
ἑορτὴ τῶν ἑορτῶν, ϰαὶ πανήγυρις τῶν πανηγύρεων, dicitur Eustathio in Vita S. Eutychii P. CP. n. 91.
ἡ πρώτη ϰαὶ ϰυρία τῶν ἡμερῶν, Continuatori Theophanis lib. 4. n. 23. Solennitas solennitatum, Gregorio M. Homil. 22.
Pascha præterea interdum pro ipso Christo accipitur, ut apud sanctum Paulum 1. Corinth.
5. 7 :
Pascha nostrum immolatus est Christus.Interdum pro ipsa Eucharistia, ut apud S. Augustinum contra litteras Petiliani Don. lib. 2. cap. 37 :
Aliud est Pascha, quod adhuc Judæi de ove celebrant, aliud autem quod nos in corpore et sanguine Domini accipimus.Ἐσθίειν τὸ θεῖον ϰαὶ ἀληθινόν πάσχα, apud Isidorum Pelusiotam, lib. 4. Epist. 162. Μεταλαμϐάνειν τοῦ πάσχα, Gregorius Nazianzenus dixit orat. 42. in Cœna Dom. in Cœna Domini communicantes : atque inde Poeta mediæ ætatis de significatione vocis, Pascha :
Raymundus Ord. Prædicat. in Summula :Hebdomas, hora, dies, epulæ, pecus, azyma, [Christus.]
Non inconfessis des sanctum sumere Pascha.
Pascha, Hebdomada Paschalis. Missale Gotthicum pag. 341 :
Missa matutinalis per totam Pascham pro parvulis, qui renati sunt.
Paschales Dies, Hebdomadis scilicet Paschalis, quæ pari cultu ac ipse Paschatis dies colebantur a
Christianis. Unde Durandus lib. 6. Rat. cap. 81. n. 6. ait dies omnes hujus octavæ esse
Dominicos. Amalarius lib. de Ord. Antiphonarii cap. 52 :
Paschalis dies, qui per septem dies quasi unus dies celebratur.Theodulfus in Capitul. cap. 41 :
Ipsi dies Paschalis hebdomadæ omnes æquali religione colendi sunt.Concil. Matiscon. can. 2. statuit, ut illis sanctissimis sex diebus, qui Paschæ diem subsequuntur,
nullus servile opus audeat facere : sed omnes simul coadunati, hymnis paschalibus indulgentes, perseverationis nostræ præsentiam quotidianis sacrificiis ostendamus, laudantes creatorem et regeneratorem nostrum vespere, mane et meridie.Add. Capitul. Caroli M. lib. 2. cap. 35. Concilium Moguntiac. ann. 813. can. 36. Meldense ann. 845. can. 77. Suessionense II. can. 8. Engelenheimense ann. 948. can. 6. Turonense can. 97. Bertholdum Constantiensem ann. 1073. etc. Idem porro Bertholdus ait Gebehardum Constantiæ Episcopum magnam Synodum Constantiæ in hebdomada majore Pascha celebrasse ann. 1094. et in ea statuisse, ut tam in hebdomada Pentecostes, quam in hebdomada Paschali tres tantum dies festivi celebrarentur. Quod quidem hodie apud omnes Christianos observari constat. Durandus lib. 6. cap. 81. n. 10 :
His tribus diebus primis solenniter est feriandum : insequentibus vero licet viris ruralia opera quæ magis necessaria sunt exercere : sed feminis non licet nere ; nunquam autem choreas ducere, etc.Quatuor in Paschate, et totidem in Pentecoste dies celebrandos statuit Concilium Exoniense ann. 1287. can. 23. et Maghfeldense ann. 1332. duos vero Concilium Toletan. ann. 1229. can. 26.
Pascha Floridum, Dominica in Palmis qua cantatur,
Occurrunt turbæ cum floribus et palmis : et nos similiter debemus ei occurrere cum floribus virtutum et palmis victoriarum.In Ordine Romano, Dies Palmarum, sive Florum atque ramorum dicitur : Pascha Florum, apud Ordericum Vital. lib. 8. pag. 696. Historia Hierosol. ann. 1118 :
Eo die et hora quo Pascha Floridum celebrans eo more populus Hierosolymitanus solemnem ageret processionem, etc.Vide Durandum lib. 9. Rat. cap. 65. num. 5.
Pascha Petitum, Ita Ordo Romanus ait appellari primum Pascha, seu Dominicam Palmarum, Pascha
petitum, sive competentium, quia hoc die Symbolum competentibus tradebatur,
ut est apud Isidorum, Alcuinum, et Rabanum Maurum lib. 2. de Instit. Cleric. cap. 25.
Concilium Agathense, in eamdem sententiam can. 13. statuit
Symbolum omnibus Ecclesiis una die, id est, ante octo dies Resurrectionis publice in Ecclesia competentibus prædicari.Cujus quidem consuetudinis meminit S. Ambrosius Epist. 20. n. 4. et S. Augustinus serm. 115. cui titulus iste præfixus legitur :
In Dominica Palmarum, de traditione Symboli,his verbis :
Symbolum quod vobis tradituri sumus, fratres charissimi, comprehensio est fidei nostræ atque perfectio.Alii contra hac in parte, ut et in plerisque aliis, variasse consuetudinem volunt : unde hunc ex Ordine Romano locum proferunt ad tertiam Quadragesimæ hebdomadam, quartamque (non autem secundam, ut aliqui legunt) ejusdem feriam :
Eadem die percipiunt orationem Dominicam, et Symbolum ad reddendum in Sabbatho sancto Paschæ.At Amalarius lib. de Eccles. offic. cap. 8. factum id significat, non tertia, sed hebdomade quarta, quartaque itidem feria. Hincque non levis ob discrepantes super ea consuetudine sententias inter eruditos controversia oritur, quæ ut concilientur, dicere imprimis licet, quicumque traditum aiunt die Palmarum Dominica Symbolum, eos de publica solennique loqui traditione, quæ non sine apparatu pompaque soleret fieri, ut testatur Beroldus : quippe, ut ait, in traditione Symboli omnia
tintinnabula sunt sonanda, et cuncta ostia claudenda, tuncque incipit Symbolum Archiepiscopus, et dicit regenerandis majori tono Evangeliorum, Signate vos, et audite Symbolum, etc.Tum ad finem,
in majori etiam tono Evangeliorum, et excelsa voce Archiepiscopus dicit: Accepistis dilectissimi.Quæ traditio pro expositione etiam publica, et quæ palam in Ecclesia fieret, ejusdem Symboli accipienda est : ad quam omnino respicit Augustinus, cum sermone 116. in Dominica Palmarum sic ait :
Hodie, fratres carissimi, specialiter ad Competentes humilitatis nostræ sermo dirigitur.Cum alias, toto videlicet ipsius Quadragesimæ decursu subinde ipsiusmet Symboli traditio, seu perspicua illius facilisque enodatio repeteretur : de qua Ambrosius Ep. 33. audiendus :
Sequenti die, erat autem Dominica, post lectiones atque tractatum,Quod et fortasse fieri solitum erat, non privatim, sed publice, srutiniorum diebus : e quibus primum omnium scimus feria quarta hebdomadis tertiæ Quadragesimæ, tertium illudque præcipuum feria quoque quarta, sed quartæ hebdomadis institutum ; postremum denique sabbato sancto : quibus diebus, ut ritus cæteri, sic professio fidei, seu Symboli redditio (utique post illius forsan explicationem, sive traditionem) usurpabatur. Hæc fere ex Dissertationibus de Sacramentorum ritibus ineditis R. P. Michaelis Du Fresne, Soc. Jesu, fratris τοῦ μαϰαρίτου, qui hæc fusius prosequitur capitibus seqq.(quibus etiam interesse poterant, non initiati religionis Christianæ mysteriis)dimissis Catechumenis, Symbolum aliquibus Competentibus in baptisteriis tradebant Ecclesiæ.
Pascha Clausum, vel potius Clausum Paschæ, ut legitur
in Missali Gothico et in veteri Gallicano, apud Mabillonium de Liturg. Gall. pag. 147.
et 374. Dominica octavarum Paschæ, qua Paschalium festivitatum
solennitas clauditur. Clausula Paschæ, apud Grodegang. Metens. Episc. in Regula
Canonicorum cap. 36. novæ edit. cap. 30. Statutum primum Westmonasteriense dicitur editum
ann. 3. Edwardi I. Regis Angl. :
Lendemaine de la cluse de Pasche.Tabular. Calense :
Le merquedy apres Pasques cluses l'an de grace 1326.Gregorius Turon. lib. 9. cap. 44 :
Eo anno post clausum Pascha, etc.Ita apud Alcuinum Epist. 1. ad Carolum M. de Ratione Septuagesimæ, Rabanum lib. 3. de Instit. Cleric. cap. 34. Giraldum lib. 1. de Hibern. expugn. cap. 39. etc.
P. , 1766.
◊ Chartul. Godefr. dom.
Asperim. fol. 4. v° : Données l'an de grace Nostre Signor 1350. le jour de l'escluse de Pasques.Lit. remiss. ann. 1395. in Reg. 148. Chartoph. reg. ch. 324 :
Le jour des closes Pasques, que l'en chante Quasimodo, etc.
Pascha Annotinum, quod proprie fuerit, et quando celebratum, non una est sententia. Micrologus de
Eccles. observ. cap. 56 :
Romani Annotinum Pascha, quasi anniversarium Pascha dicunt, quia antiquitus apud illos qui in priori Pascha baptizati erant, insequenti anno, eadem die, ad Ecclesiam convenere, suæque regenerationis anniversarium diem cum oblationibus solenniter celebraverunt.Eadem habet Honorius Augustod. lib. 3. cap. 137. Nec dissentit Beletus de divin. offic. cap. 84 :
Vocatur autem Pascha Annotinum, quando aliquis diem quo baptisma suscepit annuatim celebrat : atque eo tum ipsius diei Paschæ officium integre cantari debet, præter Alleluya, si accidat tempore Quadragesimæ.Ita Durandus lib. 7. cap. 1. n. 37. 38. Ex quibus confici videtur non semper statum ac fixum fuisse cuique Paschatis Annotini diem, propter Paschatis diversos in singulis annis dies, sed celebrandum ipsomet die recurrente quo quis priori anno baptizatus fuerat, quod Annotinum vox suadet, id est ἐπέτειον, ἐνιαυσιαῖον, περυσινόν, ut in Glossis redditur. Aliæ apud Baluz. in Notis ad Capitul. :
Annotini, ἐτησίαι, ἐνιαύσιοι. Atque ita Pascha Annotinum incidere poterat in Quadragesimam, vel post Quadragesimam, ut habet Beletus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Iis omnino
consentit Gervasius Tilber. in Otiis Imper. apud Leibnit. tom. 1. Script. Brunsvic. pag.
889 : Sane ab anno dicitur annuum Pascha et Annotinum. Annuum Pascha, quod celebratur singulis annis Die Dominica, tamen semper concurrit lunatio paschalis cum die Dominica. Annotinum Pascha dicimus ubicumque quarta luna concurrit. Unde in quibusdam ecclesiis quamvis non concurrat cum die Dominica, cantaturResurrexi, cum toto paschali officio.
P. , 1766.
◊ Ordinar. eccl. Camerac. Ms.
fol. 48. v° : Feria vj. post Quasimodo. Attendendum est quod Pascha annotinum celebrari non debet, nisi pascha anni præcedentis tardius fuerit, quam in anno ipsius ; quare paschæ terminus solerter notandus est, ut in ejus anniversario Pascha annotinum celebretur, nullo festo novem lectionum impediente.Cærem. vet. Ms. Eccl. Carnot. :
Ordo in Pascha annotino. Si per octabas Paschæ, annotinum Pascha evenerit, in secunda feria celebrabitur ; anno vero bissextili in tertia feria ; si vero ante, penitus demittetur. Ad primas vesperas nihil fit de eo, ad matutinum autem incipitur festum, et sonantur signa sicut in Dominica, altare paratur crucibus et accenditur magnus cereus.... Quod si in majori letania evenerit, penitus dimittetur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Alia alibi
obtinuit disciplina : cum enim in Quadragesimam incidebat, omittebatur solemne officium
hanc in rem institutum ; tametsi forte unicuique privatim et solitarie id agere licebat.
Id aperte docet Guido in Discipl. Farfensi lib. 1. cap. 7. cui titulus, Pascha Annotina. Sanctum Pascha quod præterito anno celebravimus, si in Quadragesima occurrerit, nullatenus agitur : si vero post Pascha inventum fuerit, omne, quemadmodum in Domini resurrectione decantandum est, ita adimpleatur ; præter Evangelium quod legitur :Erat homo ex Pharisæis. Breviarium Paris. MS. in Bibl. Colbert. :
L'Annotif Pasquel doit estre tousjours fait en l'année revolute, se il ne avient en Karesme.Ex his vero quæ sequuntur efficio post Octavam Paschæ celebratum fuisse, ubi in Quadragesima occurrerat ; quod minime innuunt a nobis paulo ante laudata.
◊ Ab aliis Pascha Annotinum videtur collocari in Sabbato ante
Dominicam in Albis, id est, ante clausum Pascha : nisi Annotinum Pascha intelligas quasi consummatum et absolutum,
quod aliis Pascha conclusum dicitur, ut recte observant Bollandistæ
ad Vitam S. Petri Mart. Ord. Prædic. num. 38 :
Die Sabbati illius, quod est finis Septuagesimæ, diciturque Sabbatum in Albis, et Pascha Annotinum.Sabbato quippe ante octavas Paschæ quo alba tolluntur vestimenta a novis baptizatis, dicitur finire Septuagesima, in Ordine Romano. At in Martyrologio Victorino MS. Pascha Annotinum dicitur Dominica quæ Paschalem subsequitur. Sed id negat Hugo Menardus, putatque fuisse post Dominicam in Albis celebratum, cum in Codicibus MSS. ejus Missa assignetur tantum post prædictum diem, quod etiam innuere videtur Kalendarium editum ab Allatio lib. de Dominicis et hebdomad. Græcor. n. 37 :
Dominica Octava Paschæ ad Lateranis... in Pascha Annotina, in illo tempore erat homo ex Pharisæis.Et Ordinarius MS. Ecclesiæ Rotomagensis :
Nota, Officium de Annotino Pascha non postest fieri, nisi evenerit post Octavam Paschæ.Et alibi, de festo S. Romani :
Si in die Octavarum Paschæ evenerit, fiat memoria tantum de illo in ultimis verbis, et in crastino celebretur, nisi fuerit Annotinum Pascha, et tunc reservetur usque ad tertiam feriam.Verum officium seu Missa Paschatis Annotini ita adjungitur officio Dominicæ in Albis, ut eodem aut sequenti die celebratum par sit credere. In lib. 1. Sacramentorum de Eccles. Rom. cap. 53. titulus ita concipitur :
Octabas Paschæ die Dominico.Cap. 54 :
Orat. et prec. de Pascha annotino.Cap. 56 :
Incipiunt orationes Paschales. Denique cap. 57 :
Orat. et prec. Domini cum post octabas Paschæ.Ita in Missali Gallicano pag. 485. Ex quibus sane videtur colligi hunc postremum diem statutum fuisse ab Ecclesia ad omnium baptizatorum anniversarium diem, cum singuli sua propria haberent Paschata Annotina, et ea celebrarent, prout quisque baptismum exceperat.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Atque hunc
quidem statutum diem legimus in veteri Breviar. Paris. a Baluzio in Notis ad Capit.
laudato : De Annotino Paschæ nota quod debet semper fieri in crastino octavarum Paschæ anno revoluto aut non revoluto, nisi revolutio in Quadragesima evenerit.
◊ Ad ejusmodi annuam baptismatis celebrationem respexit Joannes
Archiepiscop. Nicænus in Orat. de Christi Nativitate pag. 308 :
Ἐὰν πατὴρ τὸ βάπτισμα ϰαί τὸν γάμον τοῦ προφιλοῦ υἱοῦ ἑορτάσει, ἐὰν ἐν μιᾷ ἡμέρᾳ οὐϰ ἔστιν ἄτοπον, οὐδ᾽ ἀπρεπὲς εἰ ϰαἱ διὰ πενίαν τοῦτο ποιήση.Adde Gregor. Nazianzen. Orat. 40. init. In ejusmodi porro festivitate convivia exacta testatur Ruodbertus Magister S. Galli Ep. 7 :
Quæris a me quid sit Pascha Annotinum ? Est conventus compatrinorum ad Missas ejusmodi per omnes octavas sabbati sancti, id est, baptismi per annum, et per ordinem cujuscunque cum cæteris convivium. Quod vidimus, hoc testamur. Presbyter Symbolum super infantem dicit, et mensæ participat aquam sapientiæ...Idem Ep. 7 :
In Pascha Annotino, id est, Paschali festo prioris anni.Vide Capit. Herardi Archiep. Turon. cap. 93.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pasques Communicans, Pasques Communiant, Dies resurrectionis Dominicæ, in Charta Caroli VI.
Reg. Franc. ann. 1387. tom. 2. Hist. Eccl. Meld. pag. 248 : Le Jeudi devant la feste de Pasques Communiant.
P. , 1766.
◊ Lit. remiss. ann. 1398. in
Reg. 153. Chartoph. reg. ch. 183 : Comme le jour de Pasques escommichans, etc.Apocha Ant. de Wawrans apud Duchesn. inter Probat. Monmor. lib. 3. cap. 1. pag. 224 :
Le deux d'Avril, nuit de Pasques communiaux, avant le cierge beni l'an 1490.Vide Ordinat. reg. Franc. tom. 8. p. 480.
P. , 1766.
◊ Qua etiam loquendi formula
significatur spatium quindecim dierum, quo fideles sacram Eucharistiam percipere debent.
Lit. remiss. ann. 1389. in Reg. 138. ch. 27 : Le Mardi après la quinzaine de Pasques communians, etc.Aliæ ann. 1390. ibid. ch. 148 :
Le lundi de Pasques communient suivant, etc.Charta ann. 1454. ex Chartul. Latiniac. fol. 78 :
Icellui ban commençant la veille de Pasques commenians, durant la quinzaine d'icelluy jour de Pasques, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pascha Carnosum, Pasques charneux, Dies Resurrectionis in quo carnium esus resumitur, ut a
Pascha florido, quo carnis abstinentia præcipitur, sit distinctum. Litteræ ann. 1350.
inter Ordinat. reg. Franc. tom. 4. pag. 81 : Par vertu desquelles Lettres comparu pardevans nous à Chalons, le mardi devant Pasques charneux l'an. 1350.
P. , 1766.
Pascha Bonum, Dies resurrectionis. Chartul. Godefr. dom. Asperim. fol. 80. r°. ex Bibl. reg. :
Donné l'an mil trois cent cinquante trois, le Jeudy après bonnes Pasques.Ibi non semel.
P. , 1766.
Pascha Magnum, Dies resurrectionis Dominicæ. Charta Radulfi de Castro Port. in Chartul. Campan.
fol. 223. r° : Actum anno gratiæ M. CC. XVI. in die magni Paschæ.Comput. ann. 1382. ex Tabul. S. Vulfr. Abbavil. :
Item die Lunæ ante magnum Pascha, nuncio domini nostri regis per præceptum dom. decani, iiij. sol.Lit. remiss. ann. 1376. in Reg. 108. Chartoph. reg. ch. 348 :
Comme par cas de fortune le jour des grans Pasques, etc. Le Mardi prochain d'après Pasques les grans,in aliis ann. 1398. ex Reg. 153. ch. 272.
P. , 1766.
Pascha Resurrectionis, Quo ab aliis diebus, eadem appellatione donatis, distinguitur. Charta ann. 1248.
in Chartul. AD. S. Germ. Prat. fol. 100. r° : Datum anno Domini 1248. die Jovis proxima ante Pascha Resurrectionis.
P. , 1766.
Pascha Novum, Eadem notione ; quod ab hac die novus annus putabatur. Vide supra in
Annus. Lit. remiss. ann. 1397. in Reg. 152. Chartoph. reg. ch. 320 : Et à un autre jour ensuiant, qui fu la veille de Pasques neves, l'an mil ccc. iiijxx. et xv. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pascha Intrans, Pasques commençant, Nota chronologica, qua usi sunt il qui a Paschate
annum putabant ; iidem, ne aliqua suboriretur confusio ante vel post Pascha
apponere solebant ut annum proxime elapsum, vel subsequentem certius denotarent. Vide in
voce Annus. Charta Baillivi Senon. pro prioratu de Petra : Du Vendredi après Pasques commençant l'an. 1387.
P. , 1766.
◊ Pasquerez entrant,
in Comput. Rob. de Seris ex Reg. 5. Chartoph. reg. fol. 62. r° : Pour vjxx. ij. l. x. s. Tour. febles prestez à Mons. en Pasquerez entrant cccxliij.Lib. rub. fol. parvo domus publ. Abbavil. ad ann. 1373. fol. 127. r° :
Le Mardi en Pasqueret xix. jour d'Avril, etc.Lit. remiss. ann. 1392. in Reg. 143. ch. 99 :
Un jour de Mercredi de Pasquerez, que le suppliant estoit en la ville de Fresne, etc.
P. , 1766.
◊ Alias hujusce festi
appellationes, quantumvis barbaras, accipe ex Sequentia in Cod. Ms. Camerac. :
Pascha yeronymin, symeron, anadedicte. Pascha keron agyon. Pascha mysticon. Pascha pan sevasmyon. Pascha Christus tulit trotu. Pascha amomon. Pascha mega. Pascha zonpiston. Pascha taspilas, ymin tu paradisu aneoxan. Pascha panthas, anapleustron, vrotus, kenon, papan Christe filaxon.Quas voces in Græco perquirat, qui voluerit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pascha Medium, Mercurii dies infra octavam Paschæ. Vide in Pentecoste.Pascha dicitur etiam tempus a Dominica in Ramis palmarum, usque ad octavam Paschatis.
Durandus lib. 6. Ration. cap. 81. n. 5.
Paschatis nomenclatura donati pariter dies omnes Dominici in Ordine Romano. Gregorius Turon.
in Vita MS. S. Maurilii Episcopi Andeg. cap. 18 :
Belgicus quidam nomine primo die Paschæ proprias segetes servis propriis temerario jure mundare præceperat. Maurilius vero cum reniti cœpissent, ac dicere, contra autoritatem fore, ut die dominica servilia opera agerentur, etc.
Pascha, Quodlibet magnum festum in quibusdam provinciis vocari observat Durandus lib. 7.
cap. 1. n. 25. Certe constat hodie omnes majores festivitates Paschata Italos et Hispanos vocare : Pentecosten vero
Pascha rosada seu Rosaceum, quia incidere solet in tempus rosarum. Hinc πασχαλιϰόν et φιλέορτον, pro
eo qui libens festum colit, confundit Marcus Hieromonachus in Respons. Otto Morena in
Hist. rerum Laudensium pag. 41 :
In prima die Sabbati, quæ fuit post Pascha Resurrectionis Domini ann. 1158. etc.Pag. 42 :
Insequenti vero Paschate Pentecostes quod fuit tunc 27. Maii indict. 7. etc.Pag. 54 :
Quadam die, in qua fuit Pascha Epiphaniæ, venere Cremenses, etc. Pascha della Pentecosta,apud Ricordanum Malespinum pag. 142. Occurrunt alia ejusce vocis exempla apud Italos scriptores. Sed et Græci ϰύριον πάσχα vocant, proprium festum alicujus Sancti, ut ex Menæis constat.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Quod et apud
Gallos in usu fuisse colligo ex Chron. Fontanell. tom. 4. Spicil. Acheriani, ubi festum
alicujus Sancti ideo potissimum Pascha dictum innuitur, quod hac die celebratur
ejus ad cælestem gloriam transitus : Quia solemnem diem pro venerandi confessoris Christi Vandregesili transitu colimus, quem Pascha ipsius non incongrue nuncupari... monstravimus.
Pascha Rosata : ita Pentecosten appellant Itali, quod eo fere tempore rosæ floreant, ut tradunt
Cruscani. Occurrit in Historia Mortis et Miraculor. S. Leonis IX. PP. n. 21.
Dominica quæ dicitur Pascha Rosata.Vide Rosalia.
P. , 1766.
Pascha Rosarum, Idem quod Pascha Rosata. Vita S. Rosæ tom. 5. Aug. pag. 902. col. 2 :
Ipso dein festivissimo Pentecostes die, qui Hispanis æque ut Italis Rosarum Pascha dicitur, baptizata est Rosa.
P. , 1766.
Pascha Album, Dominica in Albis. Necrol. Rotomag. ex Cod. reg. 5196. fol. 69. v° : Sex libræ, quæ sunt ad processiones albi Paschæ, S. Marci et Rogationum.
P. , 1766.
Paschæ Hebdomadæ tres computantur,
in Charta Rob. ducis Burg. ann. 1285. ex Chartul. Buxer. part. 1 :
Donné à Ostun le Jeusdi après les trois semeignes de Pasques.Die scilicet Jovis post Quasimodo.
Paschalia Indumenta. Cæsarius Arelatensis Archiepisc. in Testamento suo :
Indumenta Paschalia, quæ mihi data sunt, omnia illiId est, quibus utebatur diebus Paschalibus, seu Dominicis. Vide Vitam Aldrici Episcopi Cenom. n. 44. pag. 109.(successori)serviant, simul cum casula villosa, et tunica, vel galnape, quod melius dimisero.
Pascha in prima declinatione passim usurpatur a scriptoribus. Durandus lib. 6. Ration.
cap. 86. n. 4. observat
hoc solum in tribus Græcis nominibus inveniri, scil. Pascha, manna et mammona.
Paschare, Pascha celebrare, Ugutioni. Vox Italica. Joannes Villaneus lib. 7. cap.
61 :
Tutti i Baroni et Caporali che teneano mano al tradimento, furono nella citta di Palermo à Pasquare.Et cap. 147 :
Molti de'fanti venutisene à Pasquare à Firenza.
Paschalis Epistola, qua Pontifex Maximus Metropolitanis Episcopis denuntiabat, quo die celebrandum
esset Pascha :
Ad præcipuum enim religionis nostræ Sacramentum pertinere, ut in festivitate Paschali nulla esset toto orbe diversitas,censuerunt sancti Patres ; ut ait Leo I. PP. Epist. 95. ad Ravennium Arelatensem. Unde uno eodemque die per totum orbem celebrandum, in eumque finem dirigendas ad omnes Episcopos literas, quæ id potissimum indicarent, statuerunt Concilia, atque in primis Arelatense I. can. 1. et Cæsaraugustanum III. can. 2. Ejusmodi Litterarum Paschalium formulam exhibet Leo I. in laudata ad Ravennium Epist. 95. aliæ habentur in Diurno Romano cap. 3. tit. 10. apud Bucherium in Victorii Canonem Paschalem pag. 72. 78. 82. 469. et reqq. in Spicilegio Acheriano tom. 6. pag. 8. etc. Paschalis Epistolæ Theophili meminit S. Hieronymus lib. 3. in Ruffinum cap. 5. His acceptis literis Episcopi Epiphaniorum die, vel Christi Natalitio, in Ecclesia populis denuntiabant qui esset ille dies Paschatis, ut indicat Concilium Aurelian. IV. can. 1. vel certe principium Quadragesimæ ut est in Autisiodorensi can. 2. Bracarensi II. can. 9. Toletano IV. can. 5. etc. Vide Hieronym. Ep. 31. Gregorium M. lib. 7. Ind. 2. Epist. 8. Baronium ann. 412. num. 43. ann. 419. n. 96. Henr. Valesium ad Euseb. lib. 17. cap. 20. et Ferrarium de Ecclesiast. Epistolis lib. 2. cap. 3.
Paschales Epistolas præterea vocat Avitus Viennensis Epist. 65. quas Pontifices sibi invicem
scribebant, sese consalutantes, et de exacta festivitate nuntium mittentes, quæ proinde
erant ex iis quas Græci ἑορταστιϰὰς nuncupabant : nam hæ
non modo in Paschalibus, sed et in aliis solennioribus festis scribebantur ab Episcopis,
ut ex aliis Aviti et Theodoreti Epistolis colligitur. Quo spectat ista ex Actis Episcop.
Cenoman. pag. 102 :
Ego Domnolus in Christi nomine Episcopus. Cum evocassem domnum et fratrem meum Audoenum Episcopum Andegavæ civitatis visitare sancta limina patroni peculiaris mei Victoris Episcopi, immo et solemnitatem ipsius celebrare, etc.
Paschales Denarii, Præstatio, quæ a presbyteris
pro chrismate quod circa Pascha ab Episcopo accipere solent, eidem Episcopo
exsolvebatur. Vide Chrismales denarii in
Chrisma.
P. , 1766.
◊ Adjectivum est vocis
denarii. Vide supra in Denarius.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Paschalis, Præstatio, quæ ad Pascha exsolvitur. Rotulus sæc. 12. de Prioratu S. Pauli de
Tartas in Archivis Casæ-Dei : Dono... duos mansos... ex quibus exeunt duo agni censi et duo solidi inter Kalendares et Paschales et majenses et meisonegs.Ibid. :
Petrus Bernardi dedit... ii. sol. Pod. in Maio et Kl. iii. sol. per recetum, et vi. denar. Paschales.Vide Altaserram de Jurisdict. Eccles. pag. 90.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Paschalis Terminus, Nota chronologica qua utebantur notarii qui peritiam suam in arte computi
ostentare amabant ; hac inter primos usus est Rodradus presbyter Ambianensis, quam libro
sacramentorum manu sua descripto apposuit : Anno Incarnationis Dominicæ dcccliii. indictione i. epacta vii. concurrente vii. Termino Paschali iiii. Kal. Aprilis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Paschales Missæ dicuntur in veteri Missali Gallicano, quæ tota Paschatis hebdomada decantari
debent.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Paschalium, πασχάλιον, Canon de celebrando Paschate, apud
Martinium.Paschale, Computum Paschale, seu ratio inveniendi diem quo celebrari debet Pascha quolibet
anno : a die scilicet Martii 8. ad Aprilis 5. Paschalis cursus, Honorio Augustod.
cap. 88. Paschalis recursus, Gennadio de viris illustribus cap. 88. Paschalis
circulus, Adoni Vienn. Victorius in Canone Pasch. :
Theophilus quondam Alexandrinus Antistes, ad Theodosium Imp. datis Epistolis ex primo ipsius et Gratiani 5. Consulatu conditum Paschale direxit.Infra :
Propter diversorum Paschalium conditores.Senator in fine Chronici :
Sicut ex Tito Livio, et Aufidio Basso, et Paschali virorum clarorum auctoritate firmato collegimus, anni sunt 1031.
Paschale, Districtus Parœciæ, sic dictus, quod Parœciani in festo saltem Paschatis ad
Ecclesiam parœcialem convenire, et ibi communicare ex Canonum præscriptis
tenerentur. In Tabul. Monast. S. Savini Levitanensis non semel mentio occurrit
Paschalis S. Savini pro districtu 8. Parœciarum, quarum Parœciani ex veteri
instituto tenebantur certis anni festis solennioribus, Paschatis scilicet, Pentecostes, et
Nativitatis Domini, Baptismum et sacram Communionem recipere in Ecclesia S. Savini : quod
præsertim cavetur in Concil. Agathensi can. 18. Vide Marcam lib. 9. Hist. Beneharn. cap.
2. n. 4. Mabillon. tom. 3. Annal. Bened. pag. 478. et
Marten. tom. 1. Anecd. col. 199.
P. , 1766.
Pascha, Convivium, refectio. Esse in Pascha, Epulari. Comput. ann. 1362. inter
Probat. tom. 2. Hist. Nem. pag. 242. col. 2 : Pro uno vitulo empto... et tribus edulis, præsentatis domino Petro Raimundi, senescallo Bellicadri, quia dominus episcopus Meledunensis erat in Pascha cum ipso, etc.Vide supra Pascagium 2. Ecbasis vers. 272 :
Et vers. 1217 :Hæc caro nectarea festivum sit mihi Pasca.
Ruodlieb. fr. 3. vers. 305 :Qui dixit vitulum festivum Pasca futurum.
Idem fr. 5. vers. 5 :Huc postquam veni, pie rex, tibi meque subegi,Pascha fuit tecum mihi semper cottidianum.
Ita Ostertag Poetis German. medii ævi Dies albus et voluptatis plenus.... Cum Christus quem mihi mittet,Tunc est Pascha meum mihi velque meis celebratum.