« »
 
[]« 3 conductus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 492b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONDUCTUS03
3. CONDUCTUS. Tabularium Palense in Hist. Beneharn. lib. 4. cap. 11 :
Dedi ei in fiscum et filiis suis 12. Conductus, quos ipse Guillelmus Dux Aquitaniæ habebat in Clairag, et a Clairag usque ad Arganjon in Bearn, et a Maria in Eleron, et omnia quæ pertinent ad ipsos Conductus de re Comitis.
Quo loco Marca Conductus appellari ait
les rentes affectées à l'entretenement des Comtes de Gascogne, lorsqu'ils venoient faire leurs visites et chevauchées dans le pays.
Sed videtur potius esse id quod Albergatam vocabant, seu Mansionaticum : nam et Conductus hospitia appellarunt Latini Scriptores. Seneca lib. 6. de Benefic. cap. 5 :
Nec Conductum meum, quanquam sis Dominus, intrabis.
Petronius :
Paulo ante in Conductum meum accurrit.
Julius Africanus lib. 2. Hist. Apost. :
Mansit toto biennio in Conducto suo, et suscipiebat omnes qui ingrediebantur ad eum.
Infra :
Ipse autem Paulus mansit Romæ toto illo biennio in Conducto suo.
Agobardus contra Judæos :
In ipsa autem Roma biennio in suo habitasse Conductu, etc.
Concilium Bituricense ann. 1336. can. 12. extremo :
Omnes tamen tales et similes et singulos auctoritate hujus Concilii excommunicamus in his scriptis, eorumque familiam seu Conductum Ecclesiastico supponimus interdicto.
Sed et ita Conductus accipitur in Capitulis Caroli Calvi tit. 12. cap. 9. et in Edicto Pistensi cap. 31. Hinc Conductor, pro hospite et stabulario, apud Rutilium. Haud scio an eadem notione, in Leonis IX. PP. Bulla pro Parthenone S. Laurentii in Hesse, apud Lud. Laguille in Probat. Hist. Alsac. pag. 26. col. 1 :
Quarta pars Ecclesiæ de Tesselingen cum Conductu et omni integritate. Ecclesia de Belnoylre tota cum Conductu et omni integritate.
Vide Conducere 2. et Conductare. Lusitanis olim Conducturia, Condoito, hodie Conduto, Omne quod in escam daturcum pane ; Testam. S. Pelagii Episc. ann. 1246 :
Totum pannem de Heremita mandat fratribus de Heremita pro Conducto.
Vide S. Rosa de Viterbo tom. 1. pag. 301. et 302. Confer Companagium.
P. Carpentier, 1766.
Charta ann. 1319. ex Tabul. Savign. :
Asserunt dicti confitentes se habere quemdam Conductum, receptum seu prandium. Asserunt se debere habere quartam partem cujusdam Conducti, recepti seu prandii... Habet quartam partem unius Conducti seu prandii.
Sed et pro Hospitio, quod jam observaverat Cangius, occurrit in Reg. S. Justi Cam. Comput. Paris. fol. 163. v°. :
Conductum Mellenti, quem tenet senescallus.
Et fol. 167. v°. col. 1 :
Dom. Johannes de Poiz tenet de rege Conductum suum de Joiaco : unde est homo ligius regis, et hic Conductus valet xv. libras de reditu.
Charta ann. 1336. in Cod. Ms. Commerc. pag. 79 :
Item à chascun bled, chascun Conduict nous doit [] chascun an un silleur, et en fenaulx ung faulcheur.
Alia ann. 1406. in Chartul. priorat. Belleval. :
Item chacun Conduct deizdites dous villes doit aussi payer à ladite esglise de Belleval et payerat chacun an une journée à la crowée de la seille az waiien.
P. Carpentier, 1766.
Conductus Feudalis, Prandium, quod ratione feudi exigitur. Charta ann. circ. 1130. ex Chartul. Stirpensi :
Iterum quæsivit feudales Couductus in festis multis. Et veni inde ad placitum, et laudaverunt michi, quod antequam sustinerem guerram, non propter feudum, sed causa amicitiæ suæ adquirendæ, licet in justitia (injuste) quæreret, quod darem sibi manducare quatuor festis ; quod et feci... Iterum causa pacis concessi sibi dare Conductum v. festo (festis) laudantibus placitatoribus nostris. Sed ipse contemptis placitis,... injuste quæsivit pluribus festis manducare.