![[]](img/image.png)
7. CONFESSIO, apud Monachos Fontanellenses idem quod apud alios
Proclamatio, qua frater
fratris delicta coram omnibus in Capitulo declarabat. Spicil. MS. Fontanell. pag. 226 :
In Capitulo lecta lectione consueta de nataliciis Sanctorum debet legi de Regula B. Benedicti de hoc quod pertinet ad salutem animarum. Post agantur quæcumque ibidem aguntur, Confessio, etc. Confessio celari debet ; itaque si quis deprehensus fuerit extra loqui de hiis, quæ acta sunt in Capitulo, districte emendari debet.Vide Clamare et Clamari dicebantur, etc. in Clamare 2.