« »
 
CONFESSOR 1, CONFESSOR 2, CONFESSOR 3, CONFESSOR 4, CONFESSOR 5.
[]« 1 confessor » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 496c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONFESSOR1
1. CONFESSOR. Confessores dicti olim qui martyrio vitam pro Christo, quem palam confessi et contestati sunt, finierunt. Joannes Antiochenus et Synodus Orientalis in Epistola ad Cyrillum, apud Facundum Hermianensem [] lib. 8 :
Quis autem deceptorum hominum de istis occasionem assumens, non Confessorem vocaverit, veluti propter illum passum, qui passus est ea, quæ etiam illi, qui in Ecclesia fulserunt, passi sunt.
S. Ambrosius lib. 2. ad Imp. Gratianum :
Jam satis, omnipotens Deus nostro exitio, nostroque sanguine Confessorum neces, exilia Sacerdotum, et nefas tantæ impietatis eluimus.
Paulinus Epist. 28. sub finem :
Niveas sacratorum Antistitum vittas et floridas Confessorum purpuras occurrentium manus afferent Angelorum.
Confessores interdum etiam dicti ii, qui Christum palam et coram tyrannis, seu fidei hostibus confessi, quolibet tormentorum vel pœnæ genere affecti, superstites tranquillam mortem obierant. Cyprianus lib. de Simplicitate Prælator. :
Confessio exordium gloriæ est, non meritum coronæ : non perficit laudem, sed initiat dignitatem.
Mox :
Post Confessionem majus periculum est, quia plus adversarius provocatus est.
Item Serm. de Lapsis 5 :
Religiosa vox Christum locuta est, in quem se semel credidisse Confessa est, etc.
Adde eumdem Epist. 7. 9. 10. 15. 30. 37. 52. 81. Pontius Diacon. in Vita ejusdem S. Cypriani :
Quis tot Confessores frontium notatarum secunda inscriptione signatos, et ad exemplum martyrii superstites reservatos, incentivo tubæ cælestis animaret ?
Lactantius de Mortibus persecut. num. 15 :
Comprehensi Presbyteri, ac Ministri ; et sine ulla probatione ad Confessionem damnati cum omnibus suis deducebantur.
Idem n. 16 :
Novies enim tormento cruciatibusque variis subjectus, novies adversarium gloriosa Confessione vicisti.
Acta S. Saturnini et Socior. n. 1 :
Confessionis etiam ipsorum pugnas atque victorias cum in litteris digerimus, etc.
Infra :
Aggrediar sanctissimorum Martyrum felicissimam Confessionem.
Adde num. 13. Victor Tunnensis in Chron. :
Hunericus Vandalorum Rex persecutioni per totam Africam insistens... Monachos atque Laicos circiter millia exiliis durioribus relegat, et Confessores et Martyres facit, Confessoribusque linguas abscidit.
Alibi, de quodam Archimimo Christiano :
Qui cum fortis atque invictus maneret, jubet eum subire sententiam capitalem :.... sed ille ut columna immobilis, Christo solidante, fortis effectus, Confessor revertitur gloriosus, et si Martyrem invidus hostis noluit facere, Confessorem tamen noluit violare.
Acta Passionis S. Maximini :
Bis Confessores, tertio Martyr eris per gladium.
Alexander Monachus de Inventione S. Crucis, ubi de Episcopis qui Synodo Nicænæ interfuere :
Ὧν οἱ πλεῖστοι εἶσαν ὁμολογηταὶ, ϰαὶ στίγματα τοῦ Ιησοῦ ἐν τῷ σώματι περιφέροντες.
Vide Anastas. Bibl. in S. Fabiano, et S. Cornelio PP. pag. 7. et Sidonium lib. 7. Epist. 17. etc. Obtinuit postmodum usus, ut omnes qui sancta et laudabili vita vixissent, sanctoque demum ac probato fine in Domino quievissent, Confessores appellarentur, inquit Baronius. Egbertus Archiepiscop. Eborac. in Excerpt. cap. 28 :
Sancti Patres, quos Confessores nuncupavimus, id est Episcopi, Presbyteri, qui in castitate servierunt Deo.
Odo Cluniac. Præfat. in Vitam S. Geraldi Auriliac. :
Cum igitur Confessor a confitendo vocetur, Geraldus tanto rectius Confessor dici potest, quanto justioribus factis Deum est confessus.
Vita S. Eusebiæ Abbatissæ Hamaticensis :
Omnis Martyr Confessor : non sic quoque Martyr
Omnis Confessor.
Innocentius III. PP. de Mysterio Missæ [] lib. 3. cap. 10 :
Ecclesia post tempus B. Silvestri cœpit sanctorum Confessorum memoriam celebrare.
Vide Filesacum ad Vincentium Lirinensem pag. 105.
[]« 2 confessor » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 497b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONFESSOR2
2. CONFESSOR. Confessores, Cantores et psalmistæ qui sunt in inferiori Clericorum gradu, in cap. 11. Concilii Carthag. ita dicti, inquit Menardus in libr. Sacram. S. Gregorii, quia Confiteri passim in sacra Scriptura, est Dei laudes decantare. Concilium Toletanum can. 9 :
Nulla professa vel vidua, absente Episcopo vel Presbytero, in domo sua Antiphonas cum Confessore vel servo suo faciat.
Et can. 6 :
Itemque puella Dei nec familiaritatem habeat cum Confessore.
Sacramentar. S. Gregorii :
Oremus et pro omnibus Episcopis, Presbyteris, Diaconibus, Acolythis, Exorcistis, Lectoribus, Ostiariis, Confessoribus, Virginibus, Viduis, et pro omni populo sancto Dei.
S. Hieronym. in Quæstion. in Genesim. :
A Confessione itaque nomen Confessoris est dictum : verumtamen hic Confessio pro gratiarum actione, aut pro laude, accipitur, ut frequenter in psalmis et in Evangelio, etc.
Idem in cap. 5. Isaiæ :
Omnis lingua cunctarum gentium barbararum non in Synagogis, sed in Christi Ecclesiis Confitetur Deum.
Vide Clement. lib. 8. Constit. Apost. can. 23.
[]« 3 confessor » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 497b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONFESSOR3
3. CONFESSOR, Qui hodie Confessarius. Walafridus Strabo de Visione Vettini Monachi :
Confessor Fratrum, gnarus conferre medelam.
Occurrit apud Ditmarum lib. 8. Aigradum Monach. in Vita S. Ansberti Archiepisc. Rotomag. num. 22. In Vita Aldrici Episcopi Cenoman. n. 1. pag. 5. et apud recentiores non semel. Pater Confessionis, in Regula Ordinis de Sempringham cap. 3. Sacerdos Confessionis, cap. 5. Vita S. Bertini cap. 7 :
Huic vero Wauberto et conjugi pater Confessionum fuit B. Bertinus. Cui Abbas officium Confessionum injunxerit,
in libro Ordinis S. Victoris Parisiensis MS. cap. 31. Vide eruditum Mabillonium in Præfat. ad tom. 3. Vitarum SS. Ordinis S. Benedicti num. 86. 87.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Valesius pag. 198. Valesianorum, relatis Guillelmi de Nangiaco verbis his :
Aliquando postquam jam sederat (S. Ludovicus) coram Confessore ad confitendum,
subdit : Sic et hodieque in Asia et in tota Græcia Græci confitentur peccata Presbyteris, sedent utrique Confessor scilicet seu Presbyter, et pœnitens confitensve : ita ut colloqui inter se familiariter et sermones de rebus suis habere videantur : ut accepi a Monacho Jacobita seu Dominicano reformato, qui Græciæ et Asiæ insulas viderat, ibique erat commoratus, nimirum a Jacobo Goar.
Confessarius Regis, quo nomine subscribit Didacus Fernandus Chartam Ordonii II. Regis æræ 947. apud Yepez in Chronico Ord. S. Bened. tom. 4. pag. 450.
P. Carpentier, 1766.
Confessor regis inscribitur Joannes episcopus Abrincensis, in Charta ann. 1475. tom. 5. novi Tract. de Re diplomat. pag. 604.
P. Carpentier, 1766.
Confessor Regni, Qui Regi est a confessionibus. Vide supra Auricularius.
Confessor Pauperum. Vita S. Hugonis Abbatis Bonævallis num. 8 :
Quidam famulus cellerarii infirmatus est usque ad mortem, et confessus est peccata sua Monacho pauperum Confessori,... et injunxit illi infirmo, ut hoc confiteretur [] (peccatum) Abbati, etc.
Occurrit rursum infra.
L. Henschel, 1840–1850.
Confessor dicitur doctor, prædicator, Germ. ein bichtiger, furweser der kirchen, etc. in Melber. Vocab. Prædic.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Confessarius, qui peccata sua confitetur Sacerdoti. Chronicon Mellicense pag. 328. col. 1. in Regula reformat. Monast. Mellic. :
Confessarius autem nude, pure, humiliter ac breviter confiteatur culpas suas : et Confessor habens intentionem latissimam absolvendi...... subjungat : Dominus noster Jesus Christus, etc.
[]« 4 confessor » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 497c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONFESSOR4
4. CONFESSOR, Monachus, qui pro expiandis delictis Confessionem, seu pœnitentiam, abdicata vita sæculari, Monasticam init. Vetustissimum Epitaphium Amansvindi Monachi, qui obiit æra 1020. apud Bernardum Aldretum lib. 3. de Orig. linguæ Castellanæ cap. 18 :
Requiet in hunc tumulo, migravitque a sæculo,
Conlocatus in gremio nunc Confessorum cætuo.
Chartam Froylæ, fratris S. Rudesindi Episcopi Dumiensis, æræ 974. apud Anton. de Yepez in Chronico Ord. S. Benedicti tom. 5. pag. 427. subscribunt Ovato, Hermenegildus, et Salomon Episcopi ; deinde subjicitur, Confessores : Franquila Abbas testis, Ranecaldus Abbas testis, Busianus Abbas, Islarius Confessor, Lupus Confessor, et plures alii hoc titulo. Aliam ejusdem Rudesindi æræ 930. Ermoigius Episcopus Confessor. Aliam ejusdem Rudesindi æræ 1016 :
Vitisanus Præpositus et Confessor.
Aliam Sanctii Regis æræ 965 :
Trasonius Confessor.
Charta alia apud eumdem Yepez eod. tom. pag. 28 :
Sic eam (Ecclesiam) concedimus sub manibus Pontificis Domini Rudesindi Episcopi, ita ut qui in prædicto loco in vita sancta perseveravit, tam Presbyter, Confessor, vel quem Dominus ibi duxerit, sub religione ipsius Pontificis sit in præfato loco.
Alia Beremundi Regis æræ 1007. eodem tom. :
Et ab eis constitutum est in hæreditate propria Monasterium construere, vocabulo S. Laurentii territorio Deza ; prope flubio Ulia, loco prædicto Algali, vocabulo Carbonario, ut esset illic habitatio Confessorum, advenientium hospitum atque pauperum refrigerium, et in illorum memoria in vita sancta ibi habitantium, sicut in eorum vita actum, et Deo annuente completum est. Post excessum vitæ vero illorum, ut fieri adsolet, de ipsorum genere nati et geniti sunt, qui literis eruditi, et in Confessione nutriti, Confessionis gradum adepti sunt, quorum unus, Arias Pelagii gradum Episcopatus percipiens et tenens, etc.
Infra :
Et faciatis ibidem Confessionem, in vita sancta perseverantes, etc.
Ibid. :
Abinde vobis jam dictis Anscario Presbytero et Transvario Confessori in nomine Domini do et concedo, etc.
Rursum :
Teneatis ipsum Monasterium de nostro dato,.... et post vos obtineant eum sancti homines et eximii Confessores, etc.
Apud Græcos recentiores συνθήϰην et ἐξαγόρευσιν ποιεῖν dicebatur qui in Monasterio votum emittebat. Vide Archieraticon Haberti pag. 575. et supra in Confessio 5. et S. Rosa de Viterbo Elucidar. tom. 1. pag. 303. voce Confessor 5.
Confessa, Monialis, sanctimonialis : quæ Confessionem seu pœnitentiam exigit in Monasterio. Charta Muniæ Abbatissæ de Sobrado in Hispania ann. 922. apud Anton. de Yepez in Chron. Ord. S. Benedict. tom. 4. pag. ult. :
Ego Munia, quamvis indigna Confessa, una cum [] consensu fratrum vel sororum permanentium in Cimiterio Superadi, sive et ego Gutier Abbas cum omne collegium Clericorum vel Monachorum normam sanctitatis obtinentium in ipso præfato Monasterio, etc.
Ita mox subscribit. Hæc Mabillonius tom. 2. Annal. pag. 264. refert. ad ann. 782. non ad ann. 922. quo aliud Ordonii III. Diploma datum est pro restauratione ejusdem Superadi Monasterii Abbati Petro et Geloyræ Confessæ seu Abbatissæ, vel eorum Congregationi fratrum, vel Deo devotarum utriusque sexus inscriptum legitur æra 1006. teste eod. Mabillonio tom. 3. Annal. pag. 373. Vetus Epitaphium, apud eumd. de Yepez tom. 6. pag. 17 :
In hoc recluso lapide requiescit famula Dei Ildontia defuncta Confessa septimo Kalendas Septembris æra centesima prima post millesimam.
Aliud apud Mabillonium sæc. 5. Actorum SS. Bened. pag. 524. n. 7 :
Degit hic humatum Ilduaræ Confessæ sanctum corpus, conditum a Rudesindo Episcopo prole sua, tertio decimo Kalendas Januarii CMLXXX.
scilicet æra, quæ incidit in annum Christi 962. Confessora apud Lusitanos. Vide S. Rosa de Viterbo in Append. pag. 26.
[]« 5 confessor » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 498a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONFESSOR5
5. CONFESSOR, apud Victorenses, idem qui apud Benedictinos senior et sempecta, monachus ætate, scientia et vitæ probitate insignis. Charta Ludov. episc. Paris. ann. 1481. inter Instr. tom. 7. Gall. Christ. col. 137 :
Item recipiet (abbas) aut induet aliquem novitium, nisi introductum per aliquem quatuor Confessorum, et de consensu cameræ.
Sed forte legendum est Consessorum, hoc est, eorum, qui una cum abbate in consilio sedent.