![[]](img/image.png)
«
3 consignare » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 516a.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONSIGNARE3
3. CONSIGNARE, Fronti baptizati oleo signum Crucis imprimere, seu
Confirmationis
Sacramentum impertiri baptizato, quod solius est Episcopi. Innocent. I. PP. Epist. 1. cap.
3 :
De Consignandis vero infantibus, manifestum est non ab alio quam Episcopo fieri
licere.
Infra :
Frontem ex eodem oleo (chrismate)
signare
solis debetur Episcopis, etc.
Adde cap. 6. Messianus in Vita S. Cæsarii
Arelat. :
Cum ad benedicendum oleum annis singulis, competentibus diebus, in
baptisterio venisset, et ingrediens cocinnulam ad Consignandos infantes, etc.
Consignationem pontificalem adhibere,
in Epist. 9. Gelasii I. PP. Decret. Gelas. cap.
6. :
Spiritum sanctum per impositionem manus Episcopalis in
Consignatione accipere,
in Capitul. Caroli Calvi tit. 29. § 1. Synod. Pistens. ann. 862.
![[]](img/image.png)
Concilium Romanum ann. 904. can. 6 :
Consignationes autem sacri
chrismatis et olei, etc. Consignatio infantum,
apud Riculfum Suessionensem
Episcopum in Constit. cap. 5. Anastasius in S. Silvestro. PP :
Et privilegium
Episcopis dedit, ut baptizatum Consignarent propter hæreticam suasionem.
Hac
notione usurpant Concilium Arausican. I. can. 1. Arelat. II. can. 26. Toletan. XI. can. 8.
Crisconius cap. 93. Diurnus Romanus cap. 3. tit. 7. Statuta Mainardi et Joannis
Cardinalium ann. 1067. apud Baron. hoc ann. n. 9. vetus inscriptio Christiana apud eumd.
ann. 367. num. 5. Capitularia Attonis Episc. cap. 77. Bruno Signiensis de Vestimentis
Episc. pag. 95. etc. Vide Henric. Valesium ad Eusebii Histor. Eccl. lib. 6. cap. 43. et
infra
Consignatio 3.