« »
 
[]« Consolatus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 520a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONSOLATUS
CONSOLATUS, ut infra Consulatus, Comitatus, Comitis districtus, Jurisdictio. Pactum ann. 1300. inter Comitem et Cives Vapincenses, Hist. Dalphin. tom. 1. pag. 53 :
Super Consulatu civitatis Vapincensis et ejus jurisdictione, necnon et super medietate territorii Montis-Alquerii olim ad Consolatum ipsum, sicut dicitur, pertinente.
Et pag. 54 :
Imprimis super Consulatu prædicto et ejus jurisdictione ordinamus, quod dictus Consolatus et jus quod olim dicebatur esse de juribus Consolatus prædicti, et percipiebatur[] ac tenebatur a Consulibus, dum ipse Consolatus per Consules regebatur.
Litteræ Humberti II. Dalphini ann. 1345. pro Jacobo de Ruffo Consiliario ac Professore Juris Civilis et Canonici in Studio Gratianopolitano :
Constituentes tibi salarium quinquaginta florenorum auri per annum, quandiu ibi fueris, percipiendum per te, et habendum de et super emolumentis leydæ et bannorum nostri Consolatus Vapinci, mandantes districte Rectori dicti Consolatus moderno et futuris, vel eorum loca tenentibus, quatenus dictos quinquaginta florenos annis singulis tibi solvant.
Vide Consul 2.