![[]](img/image.png)
CONTORIUM, Modus agri, a Gallico Contour, Ambitus, Circuitus. Instrumentum
venditionis anni 1276. in Chartulario minori S. Benigni Divion. :
ItemVide Conturnus.super medietatem corveyæ sitæ ad limitem de Perrigney et super Contorium, quod fuit Bignot sive liberorum suorum... et super unam peciam terræ, quæ fuit Arberti, quæ partitur cum Contorio, quod fuit Valteri... et super medietatem Contorii siti super Forest, quod Contorium fuit au Mercier.
P. , 1766.
◊ Ager qui in flexum vadit,
a Gall. Contour. Charta ann. 1319. in Reg. 61. Chartoph. reg. ch. 428 :
Sicut rivulus de Canavages descendit usque ad unum Contorium.Vide supra Conerotorius.