« Conversio » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 547a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONVERSIO
CONVERSIO, Conversus, Converti, voces de vitæ monasticæ professione usurpatæ.
Converti, dicitur qui Monachus fit. Gregorius Magn. lib. 2. Ind. 11. Epist. 6 :
In qua lege continetur, ut nulli qui in manu signatus est, Converti liceat.Idem lib. 7. Epist. 11 :
Ne militiæ, vel rationibus publicis obligati ad Ecclesiasticum habitum veniant, vel in Monasteriis Convertantur.
Conversi, Monachi. Concilium Aurelianense I. can. 2 :
Monachus in Monasterio Conversus.Salvianus lib. 4. ad Ecclesiam Cathol. :
Et licet de Conversorum venerabili choro esse videaris, licet religionem vestibus simules, etc.Exstat Isid. liber de Conversis, id est, Monachis. Conversi autem proprie dicebantur qui a sæculari vita, quam aliquandiu professi fuerant, vitam monachicam amplectebantur, et ad morum conversionem veniebant : differebantque ii a Nutritis, qui scilicet ab infantia in Monasteriis enutriti eamdem vitam amplexati erant. Ita enim Conversi intelligendi apud Anselmum lib. Similit. cap. 78. non vero ii, quos Fratres Conversos dicimus, ut vult Haeftenus, et alibi non semel, ut fuse probat Mabillonius in Præfat. in Acta SS. Benedict. sæc. 3. part. 1. num. 21. et in Notis ad Vitam S. Erminonis Abb. Laubiensis eodem tom. pag. 565.
Conversio, Monachismus. Beda lib. 4. Hist. Eccl. cap. 5 :
Monachi in ea permaneant obedientia, quam rem tempore suæ Conversionis promiserunt.Capitula Caroli Magni lib. 1. cap. 63. in Lemmate :
De Conversione liberi hominis. Ad Conversionem venire,pro Monachicam vitam amplecti, in Regula S. Benedicti cap. 4. apud Petrum Venerab. lib 1. de Miracul. cap. 4. in Chron. Fontanell. cap. 4. apud Ordericum Vital. lib. 3. pag. 477. in Chronico S. Benigni pag. 402. 415. 416. 418. in Orig. Murens. Monast. pag. 40. 48. in Vita S. Hermelandi n. 5. etc. Formula promissionis monachalis :
Ego promitto stabilitatem et Conversionem morum meorum.Vide Filesacum lib. 1. Selector. pag. 161.
P. , 1766.
◊ Hinc Conversionem
intrare, pro Monasterium ingredi, vitæ monachicæ amplectendæ causa, in Charta ann.
1195 : ex Chartul. Thenol. fol. 21. r°.Conversio dicitur præterea de iis qui abjurandæ vitæ sæcularis proposito facto, ad strictus
vitæ genus pervenire student. Ita in Concilio Arausicano I. can. 22. Arelat. II. can. 43.
et Agath. can. 16. statuitur,
non ordinandos Diacones conjugatos, nisi prius Conversionis proposito professi fuerint castitatem.Idem de Presbyteris conjugatis statuitur in eodem Concilio Arelat. II. can. 2. de Episcopis et Presbyteris qui de laicali statu ad eas dignitates provehuntur, in Concilio Arelat. VI. can. 1. et 2. in Epistola Felicis VI. PP. ad Cæsarium Arelat. in Concil. Aurel. III. cap. 6. Aurel. V. cap. 9. et Cabilonensi cap. 5. in quibus requiritur annalis conversio. De viduis vero et puellis quæ ad propositum servandæ in posterum castitatis aspirant, vide Epaonense cap. 21. et Aurel. V. cap. 19. præterea Filesacum lib. 1. Selector. pag. 162.
Conversi, in Monasteriis, dicuntur laici Monachi, laicis exercitiis et Monachorum obsequiis
addicti, vulgo Freres Convers. Sic autem appellati quod primitus viri laici
pietatis, seu etiam quærendi victus gratia Monasteriis totos se darent, offerrent, et
addicerent, operam suam locantes ad vitam suam : unde et Laici, et Oblati,
et Donati, sæpe dicti leguntur, ut suis locis docemus. Conversi, qui Monachi non
sunt, in Epistola Innocentii II. PP. tom. 10. Spicilegii Acheriani. Guigo in Vita S.
Hugonis Episcopi Gratianop. n. 11 :
Duos Laicos, quos appellamus Conversos.Vide eumdem in Statutis Cartusiensib. cap. 78. et Statuta antiqua ejusd. Ord. 2. part. cap. 26. § 3. Acta S. Hamonis Monachi Savigneii MSS. :
In prædicta Savigneii Abbatia non solum Monachi, sed etiam Laici quos Conversos nuncupant, sub habitu religionis Deo deserviunt. His autem Monachus aliquis præficitur, qui sapientiæ doctrina et religionis prærogativa præpollere cognoscitur. Eo ipso tempore quo eis S. Hamo præerat, accidit plures ex illis propositum relinquentes ad sæculum redire, et stivam, quam tenere videbantur, dimittere.Charta ann. 1313. inter Instrum. Hist. Eccl. Meld. tom. 2. pag. 201 :
Dignum duximus ordinandum, quod deinceps in Prioratu nostro prædictoIn Tabulario Calensi ab initio ad pag. 92. plurimi memorantur Fratres Conversi, modo ut testes, modo ut procuratores hujus Monasterii, ac speciatim pag. 92. in Litteris P. Episc. Meld. ann. 1240. pag. 114. in Sententia arbitrali Johannis Episc. Trecensis ann. 1269. et pag. 129. in Charta anni 1221. Heloissa Abbatissa Paraclet. :(S. Fiacrii)novem fratres monachi, de gremio tamen Monasterii nostri(S. Faronis)ibidem divinis obsequiis mancipati ; et una cum iis unus Conversus et una Conversa, qui eorum insistent obsequiis, sub habitu regulari per Priorem, qui denarium numerum faciet, etc.
Religionis erat de cultu terrarum et labore proprio vivere ; sed quia ex debilitate non possumus, admittimus Conversos et Conversas, ut quæ per nos administrari non permittit rigor religionis, per eos adimpleatur.Vide Conversa suo loco. Raymund. Ordin. FF. Prædicat. in Summula :
Statuta Cisterc. ann. 1275. apud Marten. tom. 4. col. 1446 :Si fugit ex claustro laicus Conversus, et indeDuxerit uxorem, cum crimen constat ab isto,Hæc eat, et repetat correctus apostata claustrum,Si fuerit sua nota professio : conjugium stet,Si nullum fecit : tamen illos æqua voluntasSeparat, ut caste vivant injungitur istis.
Ordinat et definit Capitulum generale, quod Conversi nostri Ordinis in Provincia et Wasconia et ultra, non Conversi, sed Fratres nominentur, eo quod nomen illud in dictis provinciis abominabile habeatur propter hæreticam pravitatem.Vide Institutiones Capit. Gener. Cistercens. distinct. 14. et Haeftenum lib. 3. Disquisit. Monastic. tract. 1. disquisit. 8. Schannat. Histor. Fuldens. tom. 1. pag. 13. et supra Barbatus 1.
P. , 1766.
◊ Interdum monasteriorum
procuratores, præsertim monialium. Charta Margar. comit. Flandr. ann. 1262. ex Tabul.
Flin. : Dictum monasterium debet nostra placita(frequentare)ter in anno per Conversum aut aliquam personam aliam secularem ad hoc institutam.
P. , 1766.
◊ A monachis nihilominus
distinguebantur Conversi, adeo ut decima ex agris, quos ipsi colebant, exigeretur,
quam monachi non reddebant, si eosdem agros propriis sumptibus excolerent : unde non
strictiori sensu hic intelligendi sunt Conversi ; sed Coloni, qui peculiari ratione
monasterio adstricti, rusticis operibus vacabant. Charta capit. S. Steph. Trecens. ann.
1248. in Chartul. Arremar. ch. 34 : Ipsos(monachos Arremarenses)quandocumque terras dictæ grangiæ propriis sumptibus suis excolent, a solutione decimæ unanimi assensu liberos esse concedimus et immunes : quandocumque autem dicta granchia vel terræ ipsius pro parte vel pro toto per admodiationem, alienationem, pensionem vel donum ad vitam seu alio quoquo modo ad manus Conversi seu Conversorum, vel aliarum quarumcumque personarum devenerit, tunc ex eis nobis decima persolvetur.
Conversus ad Succurendum, Qui urgente mortis periculo Conversi
vestem induit. Necrologium Monast. S. Petri Remensis :
xii. Kl. Febr. Margareta Chauchons Conversa ad succurrendum.Vide Monachus ad succurrendum.
Conversos præterea vulgo appellabant qui a Judaica vel Mahumetana superstitione ad
religionem Christianam convertebantur. Narrant Matthæus Paris et Matthæus
Westmonasteriensis sub ann. 1233. Henricum III. Anglorum Regem exstruxisse Londini
Domum Conversorum pro errorem Judaicum relinquentibus, in qua ii sub honesta vivendi regula certum haberent in tota vita sua domicilium, tutum refugium, et sufficiens vitæ sustentamentum.Istius domus meminit rursum Paris anno 1244. pag. 436. quam quidem, expulsis postmodum Judæis, Edwardus III. anno regni sui 51. in Scriniorum custodiam commutavit, ut auctor est Spelmannus. Historia Bertrandi du Guesclin pag. 5 :
Entretandiz entra leenz une Converse qui Juifve avoit esté, etc.
P. , 1766.
◊ Convers nostris,
eadem acceptione. Lit. ann. 1368. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 167 :
Neantmoins aucuns Chrestiens Convers, qui depuis ce que lesdits Juifs commancerent à habiter en nostredit royaume, se sont convertis à la foy Catholique et faits baptiser, etc.Vide supra Baptizati.
◊ Ejusmodi Conversis victum et vestitum primo conferebant
Reges, verum cum iis impensis ob ingruentia bella sufficere minime possent, eorumque
numerus sat magnus esset, in Abbatias et Monasteria singulatim illos amandabant, a quibus
victus necessaria perciperent, quod potissimum ex Guil. Prynneo in Libertatib. Eccl. Angl.
tom. 3. pag. 835. et sequentibus docemur, ubi nomina Conversorum, et uxorum interdum, ut
et Monasteriorum quibus alendi tradebantur, recensentur.
◊ Ejusmodi in Gallia Conversorum, qui ex partibus
ultramarinis adducebantur, cum e Judæis, tum e Mahumetanis, frequens occurrit mentio in
Computis Baillivorum Franciæ : verbi gratia in Computo ann. 1233 :
Pro expensis Conversorum de partibus transmarinis 108. sol. 6. den.In alio ann. 1302 :
Philippotus Conversus filiolus Regis pro roba pro medio 30. sol.In alio 1333 :
Philippus filiolus Regis 8. den. per diem et pro roba pro med. 30. sol. Isabella Conversa filiola Reginæ Angliæ 3. denar. per diem. Hugueninus Conversus filiolus Hugonis Ducis Burgundiæ den. per diem.In aliis Computis, vulgo sub Baptizatorum appellatione recensentur, ex quibus percipimus Reges et Magnates istorum Conversorum in Baptismo fuisse patrinos, iisque certos attributos reditus ad victum et vestitum, quos Bursam Baptizatorum appellat aliud Computum anni 1285. De Baptizatis istis habetur istud Arestum datum in octavis Nativitatis B. M. ann. 1260 :
Placuit Domino Regi quod Majores bonarum villarum habeant justitiam de Baptizatis in villis suis manentibus, quando delinquunt, in iis tamen in quibus justitia pertinet ad ipsos.Vide Matth. Westmonast. ann. 1254. et Notas nostras ad Joinvillam pag. 112.
Conversus. In Tabulario Ecclesiæ Gratianopolitanæ sub Hugone Episcopo, occurrit crebrius
quidam Guigo Conversus, fere semper primus in subscriptionibus Chartarum ejusdem
Episcopi. Habentur etiam ejusd. Guigonis literæ aliquot. At fol. 86. idem Guigo dicitur
Conversus Episcopi, hacce ratione :
Inde sunt testes videntes et audientes Guigo Conversus Episcopi, in cujus manu hæc donatio sive laudatio facta fuit, et Petrus Presbyter, etc.In placito Hugonis II. Episc. Gratianop. ann. 1130. ex Tabulario ejusd. Ecclesiæ nominatur inter testes, qui subscripsere, Thedebertus Conversus Episcopi. Quibus in locis Conversus, ut suspicor, sic dictus est Administrator bonorum Episcopi, ad instar Conversorum Monachorum, qui sæpius erant Monasterii bonorum Administratores.
Convertere, Ad conversionem venire, seu vitam monachicam amplecti. Vetus Charta ex Tabulario
Ecclesiæ Gratianop. :
Quia ingredientibus Monasterium Convertendi gratia ulterius nulla sit testandi licentia, sed res eorum ejusdem Monasterii juris fiant, aperta legis definitione decretum est, etc.
P. , 1766.
◊ Conversion,
Consuetudo, familiaritas, in Vita J. C. Ms. ubi hæc Lucæ cap. 1. v. 34 : Dixit autem Maria ad Angelum : Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco ?ita Gallice redduntur :
Sainte Marie respondi :Comment ert chou, car le me di,Ja ne n'eue jou onques baron,Ne vers homme Conversion.
P. , 1766.
◊ Convers vero
Antrum, cubile, ubi animal conversatur. Bestiarius Ms. ubi de Unicorni : Quant il ont trové son Convers,Et tres bien avisé lors mers, etc.